File n. 172 – 15:09 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 173
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 172 Publius Ovidius Naso: Elendighed 4,8 til 10 [Tristia]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)                     0:00
8. digt.                                                                      .
  1                Iam mea cycneas   imitantur tempora plumas,             [ ]?
  2              inficit et nigras   ¨ alba senecta comas.                 [ ]
  3             iam subeunt   anni fragiles   et inertior aetas,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
  4             iamque parum firmo   ¨ me mihi ferre grave est.            [ ]
  5           nunc erat, ut posito   deberem fine laborum                  [ ]?
  6               vivere, me nullo   ¨ sollicitante metu,                  [ ]
  7            quaeque meae semper   placuerunt otia menti                 [ ]
  8          carpere et in studiis   ¨ molliter esse meis,                 [ ]
  9            et parvam   celebrare domum   veteresque Penates            [ ]
 10            et quae nunc domino   ¨ rura paterna carent.                [ ]
 11             inque sinu dominae   carisque sodalibus inque              [ ]
 12                 securus patria   ¨ consenuisse mea.                    [ ]
 13         haec mea sic   quondam peragi   speraverat aetas:              [1]
 14              hos ego sic annos   ¨ ponere dignus eram.                 [ ]
 15         non ita dis visum est,   qui me terraque marique               [ ]
 16               actum Sarmaticis   ¨ exposuere locis.                    [ ]
 17               in cava ducuntur   quassae navalia puppes,               [ ]
 18            ne temere in mediis   ¨ dissoluantur aquis.                 [ ]
 19           ne cadat et   multas palmas   inhonestet adeptus,            [ ]
 20            languidus in pratis   ¨ gramina carpit equus.               [ ]
 21             miles ubi emeritis   non est satis utilis annis,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 22             ponit ad antiquos,   ¨ quae tulit, arma Lares.             [ ]
 23             sic igitur   tarda vires   minuente senecta,               [ ]?
 24               me quoque donari   ¨ iam rude tempus erat.               [1]
 25             tempus erat nec me   peregrinum ducere caelum,             [ ]
 26              nec siccam Getico   ¨ fonte levare sitim,                 [ ]
 27          sed modo, quos habui,   vacuos secedere in hortos,            [ ]
 28              nunc hominum visu   ¨ rursus et urbe frui.                [ ]
 29              sic animo quondam   non divinante futura                  [ ]?
 30                optabam placide   ¨ vivere posse senex.                 [ ]
 31              fata repugnarunt,   quae, cum mihi tempora prima          [ ]
 32            mollia praebuerint,   ¨ posteriora gravant.                 [ ]
 33         iamque decem   lustris omni   sine labe peractis,              [ ]
 34             parte premor vitae   ¨ deteriore meae;                     [ ]
 35            nec procul a metis,   quas paene tenere videbar,            [2]
 36           curriculo gravis est   ¨ facta ruina meo.                    [ ]
 37            ergo illum   demens in me   saevire coegi,                  [ ]
 38                mitius inmensus   ¨ quo nihil orbis habet?              [ ]
 39               ipsaque delictis   victa est clementia nostris,          [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)                     4:00
8. digt.
 40               nec tamen errori   ¨ vita negata meo est?                [ ]
 41             vita procul patria   peragenda sub axe Boreo,              [ ]
 42               qua maris Euxini   ¨ terra sinistra iacet.               [ ]
 43             hoc mihi si Delphi   Dodonaque diceret ipsa,               [2]?
 44                 esse videretur   ¨ vanus uterque locus.                [1]
 45          nil adeo validum est,   adamas licet alliget illud,           [ ]
 46               ut maneat rapido   ¨ firmius igne Iovis;                 [ ]
 47            nil ita sublime est   supraque pericula tendit,             [ ]
 48            non sit ut inferius   ¨ suppositumque deo.                  [ ]
 49           nam quamquam   vitio pars est   contracta malorum,           [ ]
 50              plus tamen exitii   ¨ numinis ira dedit.                  [ ]
 51                at vos admoniti   nostris quoque casibus este,          [ ]
 52              aequantem superos   ¨ emeruisse virum.                    [ ]
9. digt.                                                                      .
  1           Si licet et pateris,   nomen facinusque tacebo,              [ ]
  2                et tua Lethaeis   ¨ acta dabuntur aquis,                [ ]
  3             nostraque vincetur   lacrimis clementia seris,             [ ]
  4             fac modo te pateat   ¨ paenituisse tui;                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
  5             fac modo te damnes   cupiasque eradere vitae               [ ]
  6            tempora, si possis,   ¨ Tisiphonea tuae.                    [ ]
  7       sin minus, et   flagrant odio   tua pectora nostro,              [ ]
  8                 induet infelix   ¨ arma coacta dolor.                  [ ]
  9            sim licet extremum,   sicut sum, missus in orbem,           [ ]
 10             nostra suas istinc   ¨ porriget ira manus.                 [ ]
 11              omnia, si nescis,   Caesar mihi iura reliquit,            [ ]
 12             et sola est patria   ¨ poena carere mea,                   [ ]
 13         et patriam,   modo sit sospes,   speramus ab illo:             [ ]
 14               saepe Iovis telo   ¨ quercus adusta viret.               [ ]
 15              denique vindictae   si sit mihi nulla facultas,           [ ]
 16                 Pierides vires   ¨ et sua tela dabunt.                 [ ]
 17       quod Scythicis   habitem longe   summotus in oris,               [ ]
 18           siccaque sint oculis   ¨ proxima signa meis,                 [ ]
 19            nostra per inmensas   ibunt praeconia gentes,               [ ]?
 20           quodque querar notum   ¨ qua patet orbis erit.               [ ]
 21                ibit ad occasum   quicquid dicemus ab ortu,             [ ]
 22            testis et Hesperiae   ¨ vocis Eous erit.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 23            trans ego tellurem,   trans altas audiar undas,             [ ]
 24             et gemitus vox est   ¨ magna futura mei.                   [ ]
 25              nec tua te sontem   tantummodo saecula norint:            [ ]
 26               perpetuae crimen   ¨ posteritatis eris.                  [ ]
 27            iam feror in pugnas   et nondum cornua sumpsi,              [ ]
 28               nec mihi sumendi   ¨ causa sit ulla velim.               [ ]
 29           Circus adhuc cessat;   spargit iam torvus harenam            [ ]
 30              taurus et infesto   ¨ iam pede pulsat humum.              [ ]
 31      hoc quoque, quam   volui, plus est.   cane, Musa, receptus,       [ ]
 32           dum licet huic nomen   ¨ dissimulare suum.                   [ ]
10. digt.                                                                     .
  1           Ille ego qui fuerim,   tenerorum lusor amorum,               [ ]
  2          quem legis, ut noris,   ¨ accipe posteritas.                  [ ]
  3         Sulmo mihi patria est,   gelidis uberrimus undis,              [1]
  4              milia qui noviens   ¨ distat ab urbe decem.               [ ]
  5          editus hic   ego sum, nec non,   ut tempora noris,            [ ]
  6               cum cecidit fato   ¨ consul uterque pari:                [ ]
  7      si quid id est,   usque a proavis   vetus ordinis heres           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
  8              non modo fortunae   ¨ munere factus eques.                [ ]
  9          nec stirps prima fui;   genito sum fratre creatus,            [ ]
 10         qui tribus ante quater   ¨ mensibus ortus erat.                [ ]
 11                Lucifer amborum   natalibus affuit idem:                [1]
 12              una celebrata est   ¨ per duo liba dies.                  [ ]
 13             haec est armiferae   festis de quinque Minervae,           [ ]
 14               quae fieri pugna   ¨ prima cruenta solet.                [ ]
 15             protinus excolimur   teneri curaque parentis               [1]
 16               imus ad insignes   ¨ urbis ab arte viros.                [ ]
 17             frater ad eloquium   viridi tendebat ab aevo,              [ ]
 18                 fortia verbosi   ¨ natus ad arma fori;                 [ ]
 19              at mihi iam puero   caelestia sacra placebant,            [ ]
 20              inque suum furtim   ¨ Musa trahebat opus.                 [ ]
 21              saepe pater dixit   'studium quid inutile temptas?        [ ]
 22               Maeonides nullas   ¨ ipse reliquit opes.'                [ ]
 23             motus eram dictis,   totoque Helicone relicto              [1]
 24             scribere temptabam   ¨ verba soluta modis.                 [ ]
 25            sponte sua   carmen numeros   veniebat ad aptos,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)                     8:00
10. digt.
 26              et quod temptabam   ¨ dicere versus erat.                 [ ]
 27               interea   tacito passu   labentibus annis                [ ]?
 28                liberior fratri   ¨ sumpta mihique toga est,            [ ]
 29             induiturque umeris   cum lato purpura clavo,               [ ]?
 30              et studium nobis,   ¨ quod fuit ante, manet.              [ ]
 31           iamque decem   vitae frater   geminaverat annos,             [ ]
 32            cum perit, et coepi   ¨ parte carere mei.                   [ ]
 33             cepimus et tenerae   primos aetatis honores,               [ ]
 34             eque viris quondam   ¨ pars tribus una fui.                [ ]
 35                curia restabat:   clavi mensura coacta est;             [ ]
 36             maius erat nostris   ¨ viribus illud onus.                 [ ]
 37            nec patiens corpus,   nec mens fuit apta labori,            [ ]
 38            sollicitaeque fugax   ¨ ambitionis eram,                    [ ]
 39               et petere Aoniae   suadebant tuta sorores                [ ]
 40                  otia, iudicio   ¨ semper amata meo.                   [ ]
 41                temporis illius   colui fovique poetas,                 [1]
 42         quotque aderant vates,   ¨ rebar adesse deos.                  [ ]
 43          saepe suas   volucres legit   mihi grandior aevo,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 44         quaeque nocet serpens,   ¨ quae iuvat herba, Macer,            [ ]
 45             saepe suos solitus   recitare Propertius ignes,            [ ]
 46                iure sodalicii,   ¨ quo mihi iunctus erat.              [ ]
 47                Ponticus heroo,   Bassus quoque clarus iambis           [u]?
 48               dulcia convictus   ¨ membra fuere mei.                   [ ]
 49              et tenuit nostras   numerosus Horatius aures,             [ ]
 50              dum ferit Ausonia   ¨ carmina culta lyra.                 [ ]
 51               Vergilium   vidi tantum:   nec avara Tibullo             [ ]?
 52               tempus amicitiae   ¨ fata dedere meae.                   [ ]
 53             successor fuit hic   tibi, Galle, Propertius illi;         [ ]
 54           quartus ab his serie   ¨ temporis ipse fui.                  [ ]
 55             utque ego maiores,   sic me coluere minores,               [2]
 56              notaque non tarde   ¨ facta Thalia mea est.               [ ]?
 57             carmina cum primum   populo iuvenalia legi,                [ ]
 58             barba resecta mihi   ¨ bisve semelve fuit.                 [ ]
 59               moverat ingenium   totam cantata per urbem               [ ]
 60                nomine non vero   ¨ dicta Corinna mihi.                 [ ]
 61          multa quidem scripsi,   sed, quae vitiosa putavi,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 62                    emendaturis   ¨ ignibus ipse dedi.                  [ ]
 63      tunc quoque, cum fugerem,   quaedam placitura cremavi,            [ ]
 64                  iratus studio   ¨ carminibusque meis.                 [ ]
 65               molle Cupidineis   nec inexpugnabile telis               [ ]
 66        cor mihi, quodque levis   ¨ causa moveret, erat.                [ ]
 67            cum tamen hic essem   minimoque accenderer igni,            [ ]
 68              nomine sub nostro   ¨ fabula nulla fuit.                  [ ]
 69               paene mihi puero   nec digna nec utilis uxor             [ ]
 70          est data, quae tempus   ¨ per breve nupta fuit.               [ ]
 71                illi successit,   quamvis sine crimine coniunx,         [ ]
 72            non tamen in nostro   ¨ firma futura toro.                  [ ]
 73             ultima, quae mecum   seros permansit in annos,             [ ]
 74              sustinuit coniunx   ¨ exulis esse viri.                   [ ]
 75               filia me mea bis   prima fecunda iuventa,                [ ]
 76                 sed non ex uno   ¨ coniuge, fecit avum.                [ ]
 77               et iam complerat   genitor sua fata novemque             [ ]
 78              addiderat lustris   ¨ altera lustra novem.                [ ]
 79              non aliter flevi,   quam me fleturus ademptum             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)                    12:00
10. digt.
 80              ille fuit. matris   ¨ proxima busta tuli.                 [ ]
 81                   felices ambo   tempestiveque sepulti,                [ ]
 82               ante diem poenae   ¨ quod periere meae!                  [ ]
 83             me quoque felicem,   quod non viventibus illis             [2]
 84            sum miser, et de me   ¨ quod doluere nihil!                 [ ]
 85             si tamen extinctis   aliquid nisi nomina restant,          [ ]
 86           et gracilis structos   ¨ effugit umbra rogos:                [ ]
 87              fama, parentales,   si vos mea contigit, umbrae,          [ ]
 88              et sunt in Stygio   ¨ crimina nostra foro,                [ ]
 89          scite, precor, causam   (nec vos mihi fallere fas est)        [ ]
 90                errorem iussae,   ¨ non scelus, esse fugae.             [ ]
 91         Manibus hoc satis est:   ad vos, studiosa, revertor,           [ ]
 92            pectora, quae vitae   ¨ quaeritis acta meae.                [ ]
 93              iam mihi canities   pulsis melioribus annis               [ ]
 94              venerat, antiquas   ¨ miscueratque comas,                 [ ]
 95             postque meos ortus   Pisaea vinctus oliva                  [ ]
 96             abstulerat deciens   ¨ praemia victor eques,               [ ]
 97               cum maris Euxini   positos ad laeva Tomitas              [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
 98              quaerere me laesi   ¨ principis ira iubet.                [ ]
 99           causa meae   cunctis nimium   quoque nota ruinae             [ ]
100                indicio non est   ¨ testificanda meo.                   [ ]
101         quid referam   comitumque nefas   famulosque nocentes?         [ ]
102                ipsa multa tuli   ¨ non leviora fuga.                   [ ]
103                indignata malis   mens est succumbere seque             [ ]
104            praestitit invictam   ¨ viribus usa suis;                   [ ]
105                 oblitusque mei   ductaeque per otia vitae              [ ]
106                  insolita cepi   ¨ temporis arma manu.                 [1]
107            totque tuli   terra casus   pelagoque quot inter            [ ]?
108               occultum stellae   ¨ conspicuumque polum.                [ ]
109            tacta mihi   tandem longis   erroribus acto                 [ ]
110             iuncta pharetratis   ¨ Sarmatis ora Getis.                 [ ]
111             hic ego, finitimis   quamvis circumsoner armis,            [ ]
112           tristia, quo possum,   ¨ carmine fata levo.                  [ ]
113         quod quamvis nemo est,   cuius referatur ad aures,             [ ]
114               sic tamen absumo   ¨ decipioque diem.                    [ ]
115                 ergo quod vivo   durisque laboribus obsto,             [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
116              nec me sollicitae   ¨ taedia lucis habent,                [ ]?
117            gratia, Musa, tibi:   nam tu solacia praebes,               [ ]?
118              tu curae requies,   ¨ tu medicina venis.                  [ ]
119            tu dux et comes es,   tu nos abducis ab Histro,             [ ]
120               in medioque mihi   ¨ das Helicone locum;                 [ ]
121       tu mihi, quod rarum est,   vivo sublime dedisti                  [ ]
122             nomen, ab exequiis   ¨ quod dare fama solet.               [ ]
123             nec, qui detractat   praesentia, Livor iniquo              [ ]?
124               ullum de nostris   ¨ dente momordit opus.                [ ]
125            nam tulerint magnos   cum saecula nostra poetas,            [ ]
126               non fuit ingenio   ¨ fama maligna meo,                   [ ]
127           cumque ego praeponam   multos mihi, non minor illis          [ ]
128               dicor et in toto   ¨ plurimus orbe legor.                [ ]
129        si quid habent   igitur vatum   praesagia veri,                 [ ]
130            protinus ut moriar,   ¨ non ero, terra, tuus.               [ ]
131              sive favore tuli,   sive hanc ego carmine famam,          [ ]?

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 4. bog (Oxford C.T.)
10. digt.
132              iure tibi grates,   ¨ candide lector, ago.                [1]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 173
Publius Ovidius Naso: Elendighed 5,1 til 4 [Tristia]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: