File n. 174 – 17:53 minuti – Ovidius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 175
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 174 Publius Ovidius Naso: Elendighed 5,5 til 9 [Tristia]
Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
5. digt.                                                                      .
  1                Annuus assuetum   dominae natalis honorem               [ ]
  2              exigit: ite manus   ¨ ad pia sacra meae.                  [ ]
  3             sic quondam festum   Laertius egerat heros                 [ ]
  4              forsan in extremo   ¨ coniugis orbe diem.                 [ ]
  5           lingua favens adsit,   nostrorum oblita malorum,             [ ]
  6          quae, puto, dedidicit   ¨ iam bona verba loqui;               [ ]
  7           quaeque semel   toto vestis   mihi sumitur anno,             [ ]?
  8                  sumatur fatis   ¨ discolor alba meis;                 [ ]
  9                araque gramineo   viridis de caespite fiat,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 10               et velet tepidos   ¨ nexa corona focos.                  [ ]
 11            da mihi tura, puer,   pingues facientia flammas,            [ ]
 12              quodque pio fusum   ¨ stridat in igne merum.              [ ]
 13                optime natalis!   quamvis procul absumus, opto          [2]
 14            candidus huc venias   ¨ dissimilisque meo,                  [ ]
 15            si quod et instabat   dominae miserabile vulnus,            [ ]
 16             sit perfuncta meis   ¨ tempus in omne malis;               [ ]
 17          quaeque gravi   nuper plus quam   quassata procella est,      [2]
 18           quod superest, tutum   ¨ per mare navis eat.                 [ ]
 19               illa domo   nataque sua   patriaque fruatur              [2]
 20               (erepta haec uni   ¨ sit satis esse mihi)                [ ]
 21            quatenus et non est   in caro coniuge felix                 [2]
 22              pars vitae tristi   ¨ cetera nube vacet.                  [ ]
 23          vivat, ametque virum,   quoniam sic cogitur, absens,          [ ]
 24             consumatque annos,   ¨ sed diuturna, suos.                 [ ]
 25           adicerem et nostros,   sed ne contagia fati                  [ ]
 26              corrumpant timeo,   ¨ quos agit ipsa, mei.                [ ]
 27         nil homini certum est.   fieri quis posse putaret,             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 28           ut facerem in mediis   ¨ haec ego sacra Getis?               [ ]
 29           aspice ut aura tamen   fumos e ture coortos                  [ ]?
 30               in partes Italas   ¨ et loca dextra ferat.               [ ]
 31          sensus inest   igitur nebulis,   quas exigit ignis:           [ ]
 32               consilio fugiunt   ¨ aethera, Ponte, tuum.               [ ]
 33              consilio,   commune sacrum   cum fiat in ara              [ ]
 34             fratribus, alterna   ¨ qui periere manu,                   [ ]
 35             ipsa sibi discors,   tamquam mandetur ab illis,            [ ]
 36            scinditur in partes   ¨ atra favilla duas.                  [ ]
 37         hoc, memini,   quondam fieri   non posse loquebar,             [ ]
 38                et me Battiades   ¨ iudice falsus erat:                 [ ]
 39              omnia nunc credo,   cum tu non stultus ab Arcto           [ ]
 40            terga vapor dederis   ¨ Ausoniamque petas.                  [ ]
 41             haec ergo lux est,   quae si non orta fuisset,             [ ]
 42              nulla fuit misero   ¨ festa videnda mihi.                 [ ]
 43              edidit haec mores   illis heroisin aequos,                [ ]?
 44               quis erat Eetion   ¨ Icariusque pater.                   [ ]
 45            nata pudicitia est,   virtus probitasque, fidesque,         [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 46               at non sunt ista   ¨ gaudia nata die,                    [ ]
 47             sed labor et curae   fortunaque moribus inpar,             [ ]
 48              iustaque de viduo   ¨ paene querela toro.                 [ ]
 49              scilicet adversis   probitas exercita rebus               [ ]
 50                tristi materiam   ¨ tempore laudis habet.               [ ]
 51               si nihil infesti   durus vidisset Vlixes,                [1]
 52                 Penelope felix   ¨ sed sine laude foret.               [1]
 53               victor Echionias   si vir penetrasset in arces,          [ ]
 54               forsitan Euadnen   ¨ vix sua nosset humus.               [ ]
 55            cum Pelia   genitae tot sint,   cur nobilis una est?        [ ]
 56              nempe fuit misero   ¨ nupta quod una viro.                [ ]
 57              effice ut Iliacas   tangat prior alter harenas,           [ ]
 58                 Laudamia nihil   ¨ cur referatur erit.                 [ ]
 59           et tua, quod malles,   pietas ignota maneret,                [ ]
 60                implerent venti   ¨ si mea vela sui.                    [ ]
 61             di tamen et Caesar   dis accessure, sed olim,              [ ]
 62               aequarint Pylios   ¨ cum tua fata dies,                  [ ]
 63         non mihi, qui   poenam fateor   meruisse, sed illi             [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
5. digt.
 64            parcite, quae nullo   ¨ digna dolore dolet.                 [ ]?
6. digt.                                                                      .
  1           Tu quoque, nostrarum   quondam fiducia rerum,                [ ]
  2            qui mihi confugium,   ¨ qui mihi portus eras,               [ ]
  3             tu quoque suscepti   curam dimittis amici,                 [1]
  4                officiique pium   ¨ tam cito ponis onus?                [ ]
  5           sarcina sum, fateor,   quam si non tempore nostro            [ ]
  6              depositurus eras,   ¨ non subeunda fuit.                  [ ]
  7            fluctibus in mediis   navem, Palinure, relinquis?           [ ]
  8              ne fuge, neve tua   ¨ sit minor arte fides.               [ ]
  9              numquid Achilleos   inter fera proelia fidi               [ ]?
 10               deseruit levitas   ¨ Automedontis equos?                 [ ]
 11            quem semel excepit,   numquam Podalirius aegro              [ ]
 12              promissam medicae   ¨ non tulit artis opem.               [ ]
 13               turpius eicitur,   quam non admittitur hospes:           [ ]
 14           quae patuit, dextrae   ¨ firma sit ara meae.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 15            nil nisi me   solum primo   tutatus es; at nunc             [2]?
 16               me pariter serva   ¨ iudiciumque tuum,                   [ ]
 17         si modo non aliqua est   in me nova culpa, tuamque             [ ]
 18                mutarunt subito   ¨ crimina nostra fidem.               [ ]
 19         spiritus hic, Scythica   quem non bene ducimus aura,           [ ]
 20            quod cupio, membris   ¨ exeat ante meis,                    [ ]
 21               quam tua delicto   stringantur pectora nostro,           [ ]
 22               et videar merito   ¨ vilior esse tibi.                   [ ]
 23                non adeo   toti fatis   urgemur iniquis,                [ ]?
 24              ut mea sit longis   ¨ mens quoque mota malis.             [ ]
 25             finge tamen motam,   quotiens Agamemnone natum             [ ]
 26             dixisse in Pyladen   ¨ improba verba putas?                [ ]
 27          nec procul a vero est   quin et pulsarit amicum:              [2]
 28             mansit in officiis   ¨ non minus ille suis.                [ ]
 29          hoc est cum   miseris solum   commune beatis,                 [ ]
 30                 ambobus tribui   ¨ quod solet obsequium:               [ ]
 31              ceditur et caecis   et quos praetexta verendos            [ ]
 32            virgaque cum verbis   ¨ inperiosa facit.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
6. digt.
 33            si mihi non parcis,   fortunae parcere debes:               [ ]
 34             non habet in nobis   ¨ ullius ira locum.                   [ ]
 35                elige nostrorum   minimum minimumque laborum            [ ]
 36              isto, quod reris,   ¨ grandius illud erit.                [ ]
 37             quam multa madidae   celantur harundine fossae,            [ ]
 38            florida quam multas   ¨ Hybla tuetur apes,                  [ ]
 39            quam multae gracili   terrena sub horrea ferre              [ ]
 40                limite formicae   ¨ grana reperta solent,               [ ]
 41              tam me circumstat   densorum turba malorum.               [ ]
 42           crede mihi, vero est   ¨ nostra querela minor.               [1]
 43              his qui contentus   non est, in litus harenas,            [ ]
 44             in segetem spicas,   ¨ in mare fundat aquas.               [ ]
 45                  intempestivos   igitur compesce tumores,              [ ]?
 46              vela nec in medio   ¨ desere nostra mari.                 [ ]
7. digt.                                                                      .
  1            Quam legis, ex illa   tibi venit epistula terra,            [ ]
  2            latus ubi aequoreis   ¨ additur Hister aquis.               [ ]
  3              si tibi contingit   cum dulci vita salute,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
  4               candida fortunae   ¨ pars manet una meae.                [ ]
  5           scilicet, ut semper,   quid agam, carissime, quaeris,        [ ]
  6             quamvis hoc vel me   ¨ scire tacente potes.                [ ]
  7     sum miser, haec brevis est   nostrorum summa malorum,              [ ]
  8            quisquis et offenso   ¨ Caesare vivit, erit.                [ ]
  9                turba Tomitanae   quae sit regionis et inter            [1]
 10            quos habitem mores,   ¨ discere cura tibi est?              [ ]
 11       mixta sit haec   quamvis inter   Graecosque Getasque,            [ ]
 12                 a male pacatis   ¨ plus trahit ora Getis.              [1]
 13               Sarmaticae maior   Geticaeque frequentia gentis          [ ]
 14            per medias in equis   ¨ itque reditque vias.                [ ]
 15            in quibus est nemo,   qui non coryton et arcum              [1]
 16                telaque vipereo   ¨ lurida felle gerat.                 [ ]
 17         vox fera, trux vultus,   verissima Martis imago,               [ ]
 18             non coma, non ulla   ¨ barba resecta manu,                 [ ]
 19             dextera non segnis   fixo dare vulnera cultro,             [ ]
 20            quem iunctum lateri   ¨ barbarus omnis habet.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 21         vivit in his heu nunc,   lusorum oblitus amorum,               [ ]
 22           hos videt, hos vates   ¨ audit, amice, tuus:                 [ ]
 23           atque utinam   vivat non et   moriatur in illis,             [ ]
 24               absit ab invisis   ¨ et tamen umbra locis.               [ ]
 25             carmina quod pleno   saltari nostra theatro,               [ ]?
 26             versibus et plaudi   ¨ scribis, amice, meis,               [ ]
 27               nil equidem feci   (tu scis hoc ipse) theatris,          [ ]?
 28            Musa nec in plausus   ¨ ambitiosa mea est.                  [ ]
 29        non tamen ingratum est,   quodcumque oblivia nostri             [ ]
 30             impedit et profugi   ¨ nomen in ora refert.                [ ]
 31              quamvis interdum,   quae me laesisse recordor,            [ ]
 32                carmina devoveo   ¨ Pieridasque meas,                   [ ]
 33               cum bene devovi,   nequeo tamen esse sine illis          [1]?
 34             vulneribusque meis   ¨ tela cruenta sequor,                [ ]
 35          quaeque modo Euboicis   lacerata est fluctibus, audet         [ ]
 36                Graia Capheream   ¨ currere puppis aquam.               [u]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 37          nec tamen, ut lauder,   vigilo curamque futuri                [1]
 38               nominis, utilius   ¨ quod latuisset, ago.                [ ]
 39              detineo   studiis animum   falloque dolores,              [ ]
 40                 experior curis   ¨ et dare verba meis.                 [ ]
 41             quid potius faciam   desertis solus in oris,               [ ]
 42             quamve malis aliam   ¨ quaerere coner opem?                [ ]
 43             sive locum specto,   locus est inamabilis, et quo          [ ]
 44                esse nihil toto   ¨ tristius orbe potest,               [ ]
 45       sive homines,   vix sunt homines   hoc nomine digni,             [ ]
 46           quamque lupi, saevae   ¨ plus feritatis habent.              [ ]
 47             non metuunt leges,   sed cedit viribus aequum,             [ ]
 48               victaque pugnaci   ¨ iura sub ense iacent.               [ ]
 49              pellibus et laxis   arcent mala frigora bracis,           [ ]
 50             oraque sunt longis   ¨ horrida tecta comis.                [ ]
 51           in paucis   remanent Graecae   vestigia linguae,             [ ]
 52         haec quoque iam Getico   ¨ barbara facta sono.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
7. digt.
 53         unus in hoc   nemo est populo,   qui forte Latine              [1]
 54              quaelibet e medio   ¨ reddere verba queat.                [ ]
 55               ille ego Romanus   vates (ignoscite, Musae)              [2]
 56                Sarmatico cogor   ¨ plurima more loqui.                 [1]
 57            en pudet et fateor,   iam desuetudine longa                 [ ]
 58               vix subeunt ipsi   ¨ verba Latina mihi.                  [ ]
 59         nec dubito   quin sint et in hoc   non pauca libello           [ ]
 60           barbara: non hominis   ¨ culpa sed ista loci.                [ ]
 61              ne tamen Ausoniae   perdam commercia linguae,             [ ]
 62                 et fiat patrio   ¨ vox mea muta sono,                  [ ]
 63              ipse loquor mecum   desuetaque verba retracto,            [ ]
 64               et studii repeto   ¨ signa sinistra mei.                 [ ]
 65            sic animum   tempusque traho,   sic meque reduco            [ ]
 66                  a contemplatu   ¨ summoveoque mali.                   [ ]
 67              carminibus quaero   miserarum oblivia rerum:              [ ]
 68              praemia si studio   ¨ consequar ista, sat est.            [ ]
8. digt.                                                                      .
  1               Non adeo cecidi,   quamvis abiectus, ut infra            [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
  2        te quoque sim, inferius   ¨ quo nihil esse potest.              [ ]
  3           quae tibi res animos   in me facit, improbe, curve           [ ]
  4              casibus insultas,   ¨ quos potes ipse pati?               [ ]
  5          nec mala te   reddunt mitem   placidumque iacenti             [ ]
  6         nostra, quibus possint   ¨ inlacrimare ferae;                  [ ]
  7               nec metuis dubio   Fortunae stantis in orbe              [ ]
  8               numen, et exosae   ¨ verba superba deae.                 [ ]
  9                exigit a dignis   ultrix Rhamnusia poenas:              [ ]
 10                inposito calcas   ¨ quid mea fata pede?                 [ ]
 11            vidi ego naufragium   qui risit in aequora mergi,           [2]
 12              et 'numquam' dixi   ¨ 'iustior unda fuit.'                [ ]
 13              vilia qui quondam   miseris alimenta negarat,             [ ]
 14                 nunc mendicato   ¨ pascitur ipse cibo.                 [ ]
 15              passibus ambiguis   Fortuna volubilis errat               [ ]
 16              et manet in nullo   ¨ certa tenaxque loco,                [ ]
 17          sed modo laeta venit,   vultus modo sumit acerbos,            [ ]
 18             et tantum constans   ¨ in levitate sua est.                [ ]
 19          nos quoque floruimus,   sed flos erat ille caducus,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 20           flammaque de stipula   ¨ nostra brevisque fuit.              [ ]
 21              neve tamen   tota capias   fera gaudia mente,             [ ]
 22               non est placandi   ¨ spes mihi nulla dei.                [ ]
 23               vel quia peccavi   citra scelus, utque pudore            [ ]?
 24             non caret, invidia   ¨ sic mea culpa caret,                [ ]
 25            vel quia nil ingens   ad finem solis ab ortu                [ ]
 26               illo, cui paret,   ¨ mitius orbis habet.                 [ ]
 27            scilicet ut non est   per vim superabilis ulli,             [ ]
 28           molle cor ad timidas   ¨ sic habet ille preces,              [ ]
 29               exemploque deum,   quibus accessurus et ipse est,        [ ]
 30               cum poenae venia   ¨ plura roganda dabit.                [ ]
 31              si numeres   anno soles   et nubila toto,                 [ ]?
 32               invenies nitidum   ¨ saepius isse diem.                  [ ]
 33                 ergo ne nimium   nostra laetere ruina,                 [ ]
 34               restitui quondam   ¨ me quoque posse puta:               [ ]
 35               posse puta fieri   lenito principe vultus                [ ]?
 36                ut videas media   ¨ tristis in urbe meos,               [ ]
 37          utque ego te   videam causa   graviore fugatum,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
8. digt.
 38             haec sunt a primis   ¨ proxima vota meis.                  [ ]
9. digt.                                                                      .
  1               O tua si sineres   in nostris nomina poni                [ ]
  2            carminibus, positus   ¨ quam mihi saepe fores!              [ ]
  3              te canerem solum,   meriti memor, inque libellis          [ ]
  4              crevisset sine te   ¨ pagina nulla meis.                  [ ]
  5             quid tibi deberem,   tota sciretur in urbe,                [2]?
  6                 exul in amissa   ¨ si tamen urbe legor.                [ ]
  7            te praesens   mitem nosset,   te serior aetas,              [ ]
  8             scripta vetustatem   ¨ si modo nostra ferunt,              [ ]
  9              nec tibi cessaret   doctus bene dicere lector:            [ ]
 10                 hic te servato   ¨ vate maneret honor.                 [ ]
 11            Caesaris est primum   munus, quod ducimus auras;            [ ]
 12             gratia post magnos   ¨ est tibi habenda deos.              [ ]
 13              ille dedit vitam;   tu, quam dedit ille, tueris,          [ ]
 14               et facis accepto   ¨ munere posse frui.                  [ ]
 15            cumque perhorruerit   casus pars maxima nostros,            [ ]
 16               pars etiam credi   ¨ pertimuisse velit,                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 17             naufragiumque meum   tumulo spectarit ab alto,             [ ]
 18              nec dederit nanti   ¨ per freta saeva manum,              [ ]
 19               seminecem Stygia   revocasti solus ab unda.              [ ]
 20       hoc quoque, quod memores   ¨ possumus esse, tuum est.            [ ]
 21            di tibi se tribuant   cum Caesare semper amicos:            [ ]
 22               non potuit votum   ¨ plenius esse meum.                  [ ]
 23             haec meus argutis,   si tu paterere, libellis              [1]
 24               poneret in multa   ¨ luce videnda labor;                 [ ]
 25        nunc quoque se, quamvis   est iussa quiescere, quin te          [ ]
 26               nominet invitum,   ¨ vix mea Musa tenet.                 [ ]
 27          utque canem   pavidae nactum   vestigia cervae                [ ]
 28              latrantem frustra   ¨ copula dura tenet,                  [ ]
 29             utque fores nondum   reserati carceris acer                [2]
 30           nunc pede, nunc ipsa   ¨ fronte lacessit equus,              [ ]
 31              sic mea lege data   vincta atque inclusa Thalia           [ ]
 32             per titulum vetiti   ¨ nominis ire cupit.                  [ ]
 33               ne tamen officio   memoris laedaris amici,               [ ]
 34                  parebo iussis   ¨ (parce timere) tuis.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Elendighed, 5. bog (Oxford C.T.)
9. digt.
 35                at non parerem,   nisi me meminisse putares.            [ ]
 36          hoc quod non prohibet   ¨ vox tua, gratus ero.                [ ]?
 37      dumque (quod o breve sit)   lumen vitale videbo,                  [ ]
 38                serviet officio   ¨ spiritus iste tuo.                  [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 175
Publius Ovidius Naso: Elendighed 5,10 til 14 [Tristia]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: