File n. 189 – 36:48 minuti – Ovidius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 189 Publius Ovidius Naso: Ibis [Ibis]. Ovidio furioso: 37 minuti non stop
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 51 - ELE-TIBU                                Prossimo file n. 190
Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  0:00
  1          Tempus ad hoc lustris   bis iam mihi quinque peractis         [ ]
  2                omne fuit Musae   ¨ carmen inerme meae;                 [ ]
  3         nullaque, quae possit,   scriptis tot milibus, extat           [ ]
  4                littera Nasonis   ¨ sanguinolenta legi;                 [1]
  5         nec quemquam   nostri, nisi me,   laesere libelli,             [ ]
  6               artificis periit   ¨ cum caput Arte sua.                 [ ]
  7         unus, et hoc ipsum est   iniuria magna, perennem               [ ]
  8               candoris titulum   ¨ non sinit esse mei.                 [ ]
  9      quisquis is est,   nam nomen adhuc   utcumque tacebo,             [ ]
 10               cogit inassuetas   ¨ sumere tela manus.                  [ ]
 11                 ille relegatum   gelidos Aquilonis ad ortus            [2]
 12               non sinit exilio   ¨ delituisse meo,                     [ ]
 13             vulneraque inmitis   requiem quaerentia vexat,             [ ]
 14              iactat et in toto   ¨ nomina nostra foro,                 [ ]
 15               perpetuoque mihi   sociatam foedere lecti                [ ]
 16             non patitur miseri   ¨ funere flere viri;                  [ ]
 17         cumque ego quassa meae   complectar membra carinae,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   0:+
 18              naufragii tabulas   ¨ pugnat habere mei,                  [ ]
 19               et, qui debuerat   subitas extinguere flammas,           [ ]
 20              hic praedam medio   ¨ raptor ab igne petit.               [ ]
 21            nititur ut profugae   desint alimenta senectae.             [ ]
 22         heu quanto est nostris   ¨ dignior ipse malis!                 [ ]
 23            di melius,   quorum longe   mihi maximus ille est,          [ ]
 24             qui nostras inopes   ¨ noluit esse vias.                   [ ]
 25          huic igitur   meritas grates,   ubicumque licebit,            [1]
 26               pro tam mansueto   ¨ pectore semper agam.                [ ]
 27             audiet hoc Pontus.   faciet quoque forsitan idem           [ ]
 28           terra sit ut propior   ¨ testificanda mihi.                  [ ]
 29              at tibi, calcasti   qui me, violente, iacentem,           [1]
 30          quod licet et misero,   ¨ debitus hostis ero.                 [ ]
 31             desinet esse prius   contrarius ignibus umor,              [ ]
 32             iunctaque cum luna   ¨ lumina solis erunt,                 [ ]?
 33          parsque eadem   caeli Zephyros   emittet et Euros,            [1]?
 34              et tepidus gelido   ¨ flabit ab axe Notus,                [ ]
 35               et nova fraterno   veniet concordia fumo,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   0:++
 36             quem vetus accensa   ¨ separat ira pyra,                   [ ]
 37                et ver autumno,   brumae miscebitur aestas,             [ ]
 38              atque eadem regio   ¨ vesper et ortus erit,               [ ]
 39          quam mihi sit   tecum positis,   quam sumpsimus, armis        [ ]
 40             gratia, commissis,   ¨ improbe, rupta tuis.                [ ]
 41           pax erit haec nobis,   donec mihi vita manebit,              [ ]
 42             cum pecore infirmo   ¨ quae solet esse lupis.              [ ]
 43            prima quidem coepto   committam proelia versu,              [ ]
 44            non soleant quamvis   ¨ hoc pede bella geri.                [ ]
 45            utque petit   primo plenum   flaventis harenae              [ ]?
 46                nondum calfacti   ¨ militis hasta solum,                [ ]
 47            sic ego te   nondum ferro   iaculabor acuto,                [ ]
 48               protinus invisum   ¨ nec petet hasta caput,              [ ]
 49          et neque nomen in hoc   nec dicam facta libello,              [ ]
 50            teque brevi qui sis   ¨ dissimulare sinam.                  [1]
 51           postmodo, si perges,   in te mihi liber iambus               [ ]
 52                tincta Lycambeo   ¨ sanguine tela dabit.                [ ]
 53            nunc, quo Battiades   inimicum devovet Ibin,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   4:00
 54                hoc ego devoveo   ¨ teque tuosque modo.                 [ ]
 55          utque ille, historiis   involvam carmina caecis,              [ ]
 56             non soleam quamvis   ¨ hoc genus ipse sequi.               [ ]
 57                 illius ambages   imitatus in Ibide dicar               [ ]?
 58                  oblitus moris   ¨ iudiciique mei.                     [ ]
 59          et, quoniam   qui sis nondum   quaerentibus edo,              [ ]
 60                 Ibidis interea   ¨ tu quoque nomen habe.               [ ]
 61               utque mei versus   aliquantum noctis habebunt,           [ ]
 62               sic vitae series   ¨ tota sit atra tuae.                 [ ]
 63               haec tibi natali   facito Ianique kalendis               [2]?
 64                  non mentituro   ¨ quilibet ore legat.                 [ ]
 65            di maris et terrae,   quique his meliora tenetis            [ ]
 66                 inter diversos   ¨ cum Iove regna polos,               [ ]
 67     huc, precor, huc   vestras omnes   advertite mentes,               [ ]
 68              et sinite optatis   ¨ pondus inesse meis.                 [ ]
 69             ipsaque tu tellus,   ipsum cum fluctibus aequor,           [ ]
 70               ipse meas aether   ¨ accipe summe preces,                [ ]
 71            sideraque et radiis   cirmcumdata solis imago,              [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   4:+
 72          lunaque, quae numquam   ¨ quo prius orbe micas,               [ ]
 73              noxque tenebrarum   specie reverenda tuarum,              [ ]
 74         quaeque ratum triplici   ¨ pollice netis opus,                 [ ]
 75            quique per infernas   horrendo murmure valles               [ ]
 76                   inperiuratae   ¨ laberis amnis aquae,                [ ]
 77           quasque ferunt torto   vittatis angue capillis               [ ]?
 78              carceris obscuras   ¨ ante sedere fores,                  [ ]
 79     vos quoque, plebs superum,   Fauni Satyrique Laresque              [ ]
 80          Fluminaque et Nymphae   ¨ semideumque genus,                  [ ]
 81             denique ab antiquo   divi veteresque novique               [1]?
 82              in nostrum cuncti   ¨ tempus adeste Chao,                 [ ]
 83             carmina dum capiti   male fido dira canuntur,              [2]?
 84             et peragunt partes   ¨ ira dolorque suas.                  [ ]
 85                annuite optatis   omnes ex ordine nostris,              [ ]
 86               et sit pars voti   ¨ nulla caduca mei.                   [ ]
 87          quaeque precor fiant,   ut non mea dicta, sed illa            [ ]
 88               Pasiphaes generi   ¨ verba fuisse putet.                 [ ]
 89          quasque ego transiero   poenas, patiatur et illas:            [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   4:++
 90                plenius ingenio   ¨ sit miser ille meo.                 [ ]
 91             neve minus noceant   fictum execrantia nomen               [ ]
 92             vota, minus magnos   ¨ commoveantve deos,                  [ ]
 93             illum ego devoveo,   quem mens intellegit, Ibin,           [ ]
 94             qui se scit factis   ¨ has meruisse preces.                [ ]
 95          nulla mora est in me:   paragam rata vota sacerdos.           [ ]
 96          quisquis ades sacris,   ¨ ore favete, meis.                   [ ]
 97          quisquis ades sacris,   lugubria dicite verba,                [ ]
 98               et fletu madidis   ¨ Ibin adite genis:                   [2]
 99              ominibusque malis   pedibusque occurrite laevis,          [ ]
100               et nigrae vestes   ¨ corpora vestra tegant.              [ ]
101        tu quoque, quid dubitas   ferales sumere vittas?                [ ]
102       iam stat, ut ipse vides,   ¨ funeris ara tui.                    [ ]
103         pompa parata tibi est:   voti mora tristibus absit:            [1]
104             da iugulum cultris   ¨ hostia dira meis.                   [ ]
105             terra tibi fruges,   amnis tibi deneget undas,             [2]?
106               deneget afflatus   ¨ ventus et aura suos.                [ ]
107           nec tibi Sol calidus   nec sit tibi lucida Phoebe,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   4:+++
108              destituant oculos   ¨ sidera clara tuos.                  [ ]
109                nec se Vulcanus   nec se tibi praebeat aer,             [ ]
110            nec tibi det tellus   ¨ nec tibi pontus iter.               [ ]
111               exul inops erres   alienaque limina lustres,             [ ]
112               exiguumque petas   ¨ ore tremente cibum.                 [ ]
113           nec corpus   querulo nec mens   vacet aegra dolore,          [ ]
114             noxque die gravior   ¨ sit tibi, nocte dies.               [ ]
115          sisque miser   semper nec sis   miserabilis ulli:             [ ]
116               gaudeat adversis   ¨ femina virque tuis.                 [ ]
117             accedat   lacrimis odium,   dignusque puteris              [ ]
118          qui, mala cum tuleris   ¨ plurima, plura feras.               [ ]
119        sitque, quod est rarum,   solito defecta favore                 [1]
120                fortunae facies   ¨ invidiosa tuae.                     [ ]
121            causaque non desit,   desit tibi copia mortis:              [ ]
122                 optatam fugiat   ¨ vita coacta necem.                  [ ]
123                luctatusque diu   cruciatos deserat artus               [ ]
124              spiritus et longa   ¨ torqueat ante mora.                 [ ]
125           evenient.   dedit ipse mihi   modo signa futuri              [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   8:00
126            Phoebus, et a laeva   ¨ maesta volavit avis.                [ ]?
127         certe ego, quae voveo,   superos motura putabo                 [ ]
128            speque tuae mortis,   ¨ perfide, semper alar.               [ ]
129          et prius hanc animam,   nimium tibi saepe petitam,            [ ]
130              auferet illa dies   ¨ quae mihi sera venit,               [ ]
131          quam dolor hic umquam   spatio evanescere possit,             [2]
132               leniat aut odium   ¨ tempus et hora meum.                [ ]
133                 pugnabunt arcu   dum Thraces, Iazyges hasta,           [ ]
134            dum tepidus Ganges,   ¨ frigidus Hister erit,               [ ]
135             robora dum montes,   dum mollia pabula campi,              [ ]
136           dum Tiberis liquidas   ¨ Tuscus habebit aquas,               [ ]
137             tecum bella geram;   nec mors mihi finiet iras,            [ ]
138             saeva sed in Manis   ¨ Manibus arma dabit.                 [ ]
139        tum quoque, cum   fuero vacuas   dilapsus in auras,             [ ]
140                 exanguis mores   ¨ oderit umbra tuos.                  [ ]
141             tum quoque fatorum   veniam memor umbra tuorum,            [2]
142             insequar et vultus   ¨ ossea forma tuos.                   [ ]
143          sive ego, quod nolim,   longis consumptus ab annis,           [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   8:+
144                sive manu facta   ¨ morte solutus ero,                  [ ]
145              sive per inmensas   iactabor naufragus undas,             [ ]
146           nostraque longinquus   ¨ viscera piscis edet,                [ ]
147                sive peregrinae   carpent mea membra volucres,          [ ]
148              sive meo tinguent   ¨ sanguine rostra lupi,               [ ]
149           sive aliquis   dignatus erit   supponere terrae              [ ]
150                et dare plebeio   ¨ corpus inane rogo,                  [1]
151          quicquid ero, Stygiis   erumpere nitar ab oris,               [ ]?
152              et tendam gelidas   ¨ ultor in ora manus.                 [ ]
153            me vigilans cernes,   tacitis ego noctis in umbris          [ ]
154                excutiam somnos   ¨ visus adesse tuos.                  [ ]
155         denique quicquid ages,   ante os oculosque volabo              [ ]
156            et querar, et nulla   ¨ sede quietus eris.                  [ ]
157           verbera saeva dabunt   sonitum nexaeque colubrae:            [ ]
158               conscia fumabunt   ¨ semper ad ora faces.                [ ]
159               his vivus Furiis   agitabere, mortuus isdem:             [ ]
160               et brevior poena   ¨ vita futura tua est.                [ ]?
161             nec tibi continget   funus lacrimaeque tuorum:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   8:++
162                   indeploratum   ¨ proiciere caput,                    [ ]
163             carnificisque manu   populo plaudente traheris,            [ ]
164                infixusque tuis   ¨ ossibus uncus erit.                 [ ]
165              ipsae te fugient,   quae carpunt omnia, flammae:          [ ]
166                respuet invisum   ¨ iusta cadaver humus                 [ ]
167             unguibus et rostro   tardus trahet ilia vultur,            [ ]
168              et scindent avidi   ¨ perfida corda canes.                [ ]
169                 deque tuo fiet   (licet hac sis laude superbus)        [2]
170                 insatiabilibus   ¨ corpore rixa lupis.                 [ ]
171             in loca ab Elysiis   diversa fugabere campis,              [ ]
172            quasque tenet sedes   ¨ noxia turba, coles.                 [ ]
173             Sisyphus est illic   saxum volvensque petensque,           [ ]
174          quique agitur rapidae   ¨ vinctus ab orbe rotae,              [ ]
175          quaeque gerunt umeris   perituras Belides undas,              [ ]
176                exulis Aegypti,   ¨ turba cruenta, nurus;               [ ]
177             poma pater Pelopis   praesentia quaerit et idem            [ ]
178           semper eget liquidis   ¨ semper abundat aquis;               [ ]
179             iugeribusque novem   summus qui distat ab imo              [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                   8:+++
180            visceraque assiduae   ¨ debita praebet avi.                 [ ]
181           hic tibi de   Furiis scindet   latus una flagello,           [ ]
182            ut sceleris numeros   ¨ confiteare tui,                     [ ]
183               altera Tartareis   sectos dabit anguibus artus,          [ ]
184                tertia fumantes   ¨ incoquet igne genas.                [ ]
185              noxia mille modis   lacerabitur umbra, tuasque            [ ]
186               Aeacus in poenas   ¨ ingeniosus erit.                    [ ]
187              in te transcribet   veterum tormenta virorum:             [ ]
188               omnibus antiquis   ¨ causa quietis eris.                 [ ]
189            Sisyphe, cui tradas   revolubile pondus habebis:            [ ]
190              versabunt celeres   ¨ nunc nova membra rotae.             [ ]
191            hic et erit   ramos frustra   qui captet et undas:          [ ]?
192                hic incomsumpto   ¨ viscere pascet avis.                [ ]
193               nec mortis poena   mors altera finiet huius,             [ ]
194            horaque erit tantis   ¨ ultima nulla malis.                 [ ]
195          inde ego pauca canam,   frondes ut siquis ab Ida              [ ]
196               aut summam Libyo   ¨ de mare carpat aquam.               [ ]
197       nam neque, quot   flores Sicula   nascantur in Hybla,            [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  12:00
198           quotve ferat, dicam,   ¨ terra Cilissa crocos,               [ ]
199         nec, cum tristis hiems   Aquilonis inhorruit alis,             [ ]
200                quam multa fiat   ¨ grandine canus Athos.               [ ]
201              nec mala voce mea   poterunt tua cuncta referri,          [ ]
202              ora licet tribuas   ¨ multiplicata mihi.                  [ ]
203          tot tibi vae   misero venient   talesque ruinae,              [ ]
204            ut cogi in lacrimas   ¨ me quoque posse putem.              [ ]
205              illae me lacrimae   facient sine fine beatum:             [ ]
206               dulcior hic risu   ¨ tum mihi fletus erit.               [ ]
207              natus es infelix,   ita di voluere, nec ulla              [ ]
208               commoda nascenti   ¨ stella levisve fuit.                [ ]
209            non Venus adfulsit,   non illa Iuppiter hora,               [ ]
210               Lunaque non apto   ¨ Solque fuere loco.                  [ ]
211             nec satis utiliter   positos tibi praebuit ignes           [ ]
212             quem peperit magno   ¨ lucida Maia Iovi.                   [ ]
213         te fera nec   quicquam placidum   spondentia Martis            [ ]
214              sidera presserunt   ¨ falciferique senis.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  12:+
215            lux quoque natalis,   nequid nisi triste videres,           [2]
216             turpis et inductis   ¨ nubibus atra fuit.                  [ ]
217            haec est, in fastis   cui dat gravis Allia nomen;           [ ]
218             quaeque dies Ibin,   ¨ publica damna tulit.                [ ]
219               qui simul inpura   matris prolapsus ab alvo              [1]
220                Cinyphiam foedo   ¨ corpore pressit humum,              [ ]
221               sedit in adverso   nocturnus culmine bubo,               [ ]
222              funereoque graves   ¨ edidit ore sonos.                   [ ]
223             protinus Eumenides   lavere palustribus undis              [2]
224            qua cava de Stygiis   ¨ fluxerat unda vadis,                [ ]
225            pectoraque unxerunt   Erebeae felle colubrae                [ ]
226              terque cruentatas   ¨ increpuere manus.                   [ ]
227           gutturaque inbuerunt   infantia lacte canino:                [ ]
228               hic primus pueri   ¨ venit in ora cibus.                 [ ]
229             perbibit inde suae   rabiem nutricis alumnus,              [ ]
230              latrat et in toto   ¨ verba canina foro.                  [ ]
231            membraque vinxerunt   tinctis ferrugine pannis,             [ ]
232                 a male deserto   ¨ quos rapuere rogo,                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  12:++                                  
233            et, ne non   fultum nuda   tellure iaceret,                 [ ]
234            molle super silices   ¨ inposuere caput.                    [ ]
235              iamque recessurae   viridi de stipite factas              [1]
236                admorunt oculis   ¨ usque sub ora faces.                [ ]
237          flebat ut est   fumis infans   contactus amaris:              [ ]
238          de tribus est cum sic   ¨ una locuta soror:                   [ ]
239            'tempus in inmensum   lacrimas tibi movimus istas,          [ ]
240              quae semper causa   ¨ sufficiente cadent.'                [ ]
241             dixerat: at Clotho   iussit promissa valere,               [ ]
242               nevit et infesta   ¨ stamina pulla manu,                 [ ]
243               et, ne longa suo   praesagia diceret ore,                [ ]
244              'fata canet vates   ¨ qui tua,' dixit 'erit.'             [ ]
245            ille ego sum vates:   ex me tua vulnera disces,             [ ]
246             dent modo di vires   ¨ in mea verba suas;                  [1]
247             carminibusque meis   accedent pondera rerum,               [ ]
248           quae rata per luctus   ¨ experiere tuos.                     [ ]
249             neve sine exemplis   aevi cruciere prioris,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  12:+++
250              sint tua Troianis   ¨ non leviora malis.                  [ ]
251            quantaque clavigeri   Poeantius Herculis heres,             [ ]
252                 tanta venenato   ¨ vulnera crure geras.                [1]
253            nec levius   doleas quam qui   bibit ubera cervae           [ ]
254                armatique tulit   ¨ vulnus, inermis opem,               [2]
255        quique ab equo praeceps   in Aleia decidit arva,                [ ]
256                  exitio facies   ¨ cui sua paene fuit.                 [ ]
257            id quod Amyntorides   videas trepidumque ministro           [ ]
258             praetemptes baculo   ¨ luminis orbus iter.                 [ ]
259              nec plus aspicias   quam quem sua filia rexit,            [ ]
260            expertus scelus est   ¨ cuius uterque parens;               [ ]
261    qualis erat,   postquam est iudex   de lite iocosa                  [ ]
262             sumptus, Apollinea   ¨ clarus in arte senex,               [ ]
263           qualis et ille fuit,   quo praecipiente columba              [ ]
264             est data Palladiae   ¨ praevia duxque rati,                [ ]
265          quique oculis caruit,   per quos male viderat aurum,          [ ]
266                  inferias nato   ¨ quos dedit orba parens;             [ ]
267            pastor ut Aetnaeus,   cui casus ante futuros                [ ]?

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  16:00
268              Telemus Eurymides   ¨ vaticinatus erat;                   [ ]
269               ut duo Phinidae,   quibus idem lumen ademit              [ ]
270         qui dedit; ut Thamyrae   ¨ Demodocique caput.                  [ ]
271          sic aliquis   tua membra secet,   Saturnus ut illas           [ ]
272               subsecuit partes   ¨ unde creatus erat.                  [ ]
273         nec tibi sit   tumidis melior   Neptunus in undis,             [ ]
274          quam cui sunt subitae   ¨ frater et uxor aves,                [ ]
275              sollertique viro,   lacerae quem fracta tenentem          [ ]
276           membra ratis Semeles   ¨ est miserata soror.                 [ ]
277             vel tua, ne poenae   genus hoc cognoverit unus,            [ ]
278               viscera diversis   ¨ scissa ferantur equis.              [ ]
279           vel, quae qui redimi   Romano turpe putavit                  [ ]?
280                 a duce Puniceo   ¨ pertulit, ipse feras.               [ ]
281              nec tibi subsidio   praesens sit numen, ut illi,          [ ]
282               cui nihil Hercei   ¨ profuit ara Iovis.                  [ ]
283             utque dedit saltus   de summa Thessalus Ossa,              [ ]
284               tu quoque saxoso   ¨ praecipitere iugo.                  [ ]
285           aut velut Eurylochi,   qui sceptrum cepit ab illo,           [ ]?

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  16:+
286              sint artus avidis   ¨ anguibus esca tui.                  [ ]
287               vel tua maturet,   sicut Minoia fata,                    [2]
288              per caput infusae   ¨ fervidus umor aquae.                [ ]
289           utque parum inmitis,   sed non inpune, Prometheus            [ ]
290                aerias volucres   ¨ sanguine fixus alas.                [ ]
291            aut, ut Erechthides   magno ter ab Hectore victus,          [ ]
292             caesus in inmensum   ¨ proiciare fretum.                   [ ]
293            aut, ut Amyntiaden,   turpi dilectus amore                  [ ]?
294                oderit et saevo   ¨ vulneret ense puer.                 [ ]
295            nec tibi fida magis   misceri pocula possint,               [ ]?
296             quam qui cornigero   ¨ de Iove natus erat.                 [ ]
297              more vel intereas   capti suspensus Achaei,               [ ]
298             qui miser aurifera   ¨ teste pependit aqua.                [ ]
299             aut, ut Achilliden   cognato nomine clarum,                [ ]?
300               opprimat hostili   ¨ tegula iacta manu.                  [ ]
301            nec tua quam Pyrrhi   felicius ossa quiescant,              [ ]?
302           sparsa per Ambracias   ¨ quae iacuere vias.                  [ ]
303            nataque ut Aeacidae   iaculis moriaris adactis:             [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  16:++
304           non licet hoc Cereri   ¨ dissimulare sacrum.                 [ ]
305            utque nepos   dicti nostro   modo carmine regis             [ ]
306              cantharidum sucos   ¨ dante parente bibas.                [ ]
307               aut pia te caeso   dicatur adultera, sicut               [2]?
308             qua cecidit Leucon   ¨ vindice dicta pia est.              [ ]
309              inque pyram tecum   carissima corpora mittas,             [ ]
310               quem finem vitae   ¨ Sardanapallus habet.                [ ]
311           utque Iovis   Libyci templum   violare parantes,             [ ]
312               acta Noto vultus   ¨ condat harena tuos.                 [ ]
313                utque necatorum   Darei fraude secundi,                 [2]?
314              sic tua subsidens   ¨ devoret ora cinis.                  [ ]
315              aut, ut olivifera   quondam Sicyone profecto,             [ ]
316              sit frigus mortis   ¨ causa famesque tuae.                [ ]
317             aut, ut Atarnites,   insutus pelle iuvenci                 [ ]
318            turpiter ad dominum   ¨ praeda ferare tuum.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  16:+++
319            inque tuo   thalamo ritu   iugulere Pheraei,                [1]?
320             qui datus est leto   ¨ coniugis ense suae.                 [ ]
321           quosque putas fidos,   ut Larisaeus Aleuas,                  [ ]?
322              vulnere non fidos   ¨ experiare tuo.                      [ ]
323            utque Milo, sub quo   cruciata est Pisa tyranno,            [ ]
324              vivus in occultas   ¨ praecipiteris aquas.                [ ]
325          quaeque in Aphidantum   Phylacesia regna tenentem             [ ]
326               a Iove venerunt,   ¨ te quoque tela petant.              [1]
327             aut ut Amastriacis   quondam Lenaeus ab oris,              [ ]
328                 nudus Achillea   ¨ destituaris humo.                   [ ]
329            utque vel Eurydamas   ter circum busta Thrasylli            [ ]
330                  est Larisaeis   ¨ raptus ab hoste rotis,              [ ]
331            vel qui quae fuerat   tutatus moenia saepe                  [ ]
332              corpore lustravit   ¨ non diuturna suo,                   [ ]
333              utque novum passa   genus Hippomeneide poenae             [ ]
334              tractus in Actaea   ¨ fertur adulter humo,                [ ]
335             sic, ubi vita tuos   invisa reliquerit artus,              [ ]
336                ultores rapiant   ¨ turpe cadaver equi.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  20:00
337            viscera sic aliquis   scopulos tua figat, ut olim           [ ]
338               fixa sub Euboico   ¨ Graia fuere sinu.                   [ ]
339             utque ferox periit   et fulmine et aequore raptor,         [ ]
340                sic te mersuras   ¨ adiuvet ignis aquas.                [ ]
341       mens quoque sic   Furiis vecors   agitetur, ut illi              [ ]
342                  unum qui toto   ¨ corpore vulnus habet,               [ ]
343              utque Dryantiadae   Rhodopeia regna tenenti,              [ ]
344               in gemino dispar   ¨ cui pede cultus erat;               [ ]
345                 ut fuit Oetaeo   quondam generoque draconum            [ ]
346              Tisamenique patri   ¨ Callirhoesque viro.                 [ ]
347             nec tibi contingat   matrona pudicior illa,                [2]
348              qua potuit Tydeus   ¨ erubuisse nuru,                     [ ]
349          quaeque sui   venerem iunxit   cum fratre mariti              [ ]
350             Locris in ancillae   ¨ dissimulata nece.                   [ ]
351        tam quoque di   faciant possis   gaudere fideli                 [ ]
352             coniuge quam Talai   ¨ Tyndareique gener,                  [ ]
353            quaeque parare suis   letum patruelibus ausae               [ ]
354                Belides assidua   ¨ colla premuntur aqua.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  20:+
355           Byblidos et Canaces,   sicut facit, ardeat igne,             [ ]
356            nec nisi per crimen   ¨ sit tibi fida soror.                [ ]?
357               filia si fuerit,   sit quod Pelopea Thyestae,            [ ]
358               Myrrha suo patri   ¨ Nyctimeneque suo.                   [ ]
359             neve magis pia sit   capitique parentis amica              [ ]
360         quam sua vel Pterelae,   ¨ vel tibi, Nise, fuit,               [ ]
361               infamemque locum   sceleris quae nomine fecit,           [ ]
362            pressit et inductis   ¨ membra paterna rotis.               [ ]
363            ut iuvenes   pereas quorum   fastigia vultus                [ ]
364              membraque Pisaeae   ¨ sustinuere foris,                   [ ]
365                ut qui perfusam   miserorum saepe procorum              [ ]
366                ipse suo melius   ¨ sanguine tinxit humum;              [ ]
367              proditor ut saevi   periit auriga tyranni                 [ ]
368               qui nova Myrtoae   ¨ nomina fecit aquae,                 [ ]
369                 ut qui velocem   frustra petiere puellam               [ ]?
370            dum facta est pomis   ¨ tardior illa tribus,                [ ]
371              ut qui tecta novi   formam celantia monstri               [ ]
372               intrarunt caecae   ¨ non redeunda domus,                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  20:++
373             ut quorum Aeacides   misit violentus in altum              [ ]
374              corpora cum senis   ¨ altera sena rogum,                  [ ]
375                ut quos obscuri   victos ambagibus oris                 [ ]
376               legimus infandae   ¨ Sphinga dedisse neci,               [ ]
377               ut qui Bistoniae   templo cecidere Minervae,             [ ]
378            propter quos facies   ¨ nunc quoque tecta deae est,         [ ]
379                ut qui Threicii   quondam praesepia regis               [1]
380               fecerunt dapibus   ¨ sanguinolenta suis,                 [ ]
381                 Therodamanteos   ut qui sensere leones                 [ ]
382               quique Thoanteae   ¨ Taurica sacra deae,                 [ ]
383           ut quos Scylla vorax   Scyllaeque adversa Charybdis          [ ]
384              Dulichiae pavidos   ¨ eripuere rati,                      [ ]
385                ut quos demisit   vastam Polyphemus in alvum,           [ ]
386               ut Laestrygonias   ¨ qui subiere manus,                  [ ]
387           ut quos dux   Poenus mersit   putealibus undis,              [ ]
388                 et iacto canas   ¨ pulvere fecit aquas;                [ ]
389            sex bis ut Icaridos   famulae periere procique,             [ ]
390             inque caput domini   ¨ qui dabat arma procis;              [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  20:+++
391                 ut iacet Aonio   luctator ab hospite fusus             [ ]
392            qui, mirum, victor,   ¨ cum cecidisset, erat,               [ ]
393                 ut quos Antaei   fortes pressere lacerti               [ ]
394            quosque ferae morti   ¨ Lemnia turba dedit,                 [ ]
395            ut qui post longum,   sacri monstrator iniqui,              [ ]
396                elicuit pluvias   ¨ victima caesus aquas;               [ ]
397              frater ut Antaei,   quo sanguine debuit, aras             [ ]?
398             tinxit et exemplis   ¨ occidit ipse suis;                  [ ]
399              ut qui terribiles   pro gramen habentibus herbis          [1]
400                  impius humano   ¨ viscere pavit equos,                [ ]
401                ut duo diversis   sub eodem vindice caesi               [ ]
402              temporibus Nessus   ¨ Dexamenique gener,                  [ ]
403           ut pronepos,   Saturne, tuus,   quem reddere vitam           [ ]
404                 urbe Coronides   ¨ vidit ab ipse sua,                  [1]
405             ut Sinis et Sciron   et cum Polypemone natus               [1]
406          quique homo parte sui   ¨ parte iuvencus erat,                [ ]
407        quique trabes   pressas ab humo   mittebat in auras             [ ]
408             aequoris aspiciens   ¨ huius et huius aquas,               [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  24:00
409          quaeque Ceres   laeto vidit   pereuntia vultu                 [ ]?
410                 corpora Thesea   ¨ Cercyonea manu.                     [1]
411      haec tibi, quem   meritis precibus   mea devovet ira,             [ ]
412               evenient aut his   ¨ non leviora malis.                  [ ]
413           qualis Achaemenidae,   Sicula desertus in Aetna              [1]
414               Troica cum vidit   ¨ vela venire, fuit,                  [ ]
415            qualis erat nec non   fortuna binominis Iri,                [ ]
416          quique tenent pontem,   ¨ vae tibi talis erit.                [ ]
417              filius et Cereris   frustra tibi semper ametur            [ ]
418              destituatque tuas   ¨ usque petitus opes.                 [ ]
419             utque per alternos   unda labente recursus                 [ ]?
420             subtrahitur presso   ¨ mollis harena pedi,                 [ ]
421              sic tua nescioqua   semper fortuna liquescat,             [ ]
422            lapsaque per medias   ¨ effluat usque manus.                [ ]
423          utque pater   solitae varias   mutare figuras                 [ ]
424              plenus inextincta   ¨ conficiare fame.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  24:+
425              nec dapis humanae   tibi erunt fastidia, quaque           [2]
426            parte potes, Tydeus   ¨ temporis huius eris.                [ ]
427          atque aliquid facies,   a vespere rursus ad ortus             [ ]?
428                  cur externati   ¨ Solis agantur equi.                 [ ]
429                foeda Lycaoniae   repetes convivia mensae               [ ]
430              temptabisque cibi   ¨ fallere fraude Iovem.               [ ]
431         teque aliquis   posito temptet   vim numinis opto:             [ ]
432              Tantalides tu sis   ¨ Tereidesque puer.                   [ ]
433               et tua sic latos   spargantur membra per agros,          [ ]
434           tamquam quae patrias   ¨ detinuere vias.                     [ ]
435                  aere Perilleo   veros imitere iuvencos                [1]?
436                ad formam tauri   ¨ conveniente sono.                   [ ]
437          utque ferox Phalaris,   lingua prius ense resecta,            [ ]
438              more bovis Paphio   ¨ clausus in aere gemas.              [ ]
439            dumque redire voles   aevi melioris in annos,               [ ]
440                ut vetus Admeti   ¨ decipiare socer.                    [ ]
441             aut eques in medii   mergare voragine caeni,               [ ]
442             dum modo sint fati   ¨ nomina nulla tui.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  24:++
443           atque utinam pereas,   veluti de dentibus orti               [1]
444                 Sidonia iactis   ¨ Graia per arva manu.                [ ]
445              et quae Pitthides   fecit fraterque Medusae               [ ]
446                eveniant capiti   ¨ vota sinistra tuo,                  [ ]
447               et quibus exiguo   volucris devota libello est,          [ ]
448               corpora proiecta   ¨ quae sua purgat aqua.               [ ]
449          vulnera totque feras,   quot dicitur ille tulisse             [ ]
450              cuius ab inferiis   ¨ culter abesse solet.                [ ]
451            attonitusque seces,   ut quos Cybeleia mater                [ ]
452           incitat, ad Phrygios   ¨ vilia membra modos.                 [ ]
453                deque viro fias   nec femina nec vir, ut Attis,         [u]
454               et quatias molli   ¨ tympana rauca manu.                 [ ]
455           inque pecus   subito Magnae   vertare Parentis,              [ ]
456           victor ut est celeri   ¨ victaque versa pede.                [ ]
457                 solaque Limone   poenam ne senserit illam,             [2]
458              et tua dente fero   ¨ viscera carpat equus.               [ ]
459            aut ut Cassandreus,   domino non mitior illo,               [ ]
460                saucius ingesta   ¨ contumuleris humo.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  24:+++
461             aut ut Abantiades,   aut ut Cycneius heros,                [ ]
462           clausus in aequoreas   ¨ praecipiteris aquas.                [ ]
463             victima vel Phoebo   sacras macteris ad aras,              [ ]
464             quam tulit a saevo   ¨ Theudotus hoste necem.              [ ]
465                aut te devoveat   certis Abdera diebus,                 [ ]
466                saxaque devotum   ¨ grandine plura petant.              [1]
467              aut Iovis infesti   telo feriare trisulco,                [1]
468              ut satis Hipponoo   ¨ Dexionesque pater,                  [ ]
469             ut soror Autonoes,   ut cui matertera Maia,                [ ]
470              ut temere optatos   ¨ qui male rexit equos,               [ ]
471            ut ferus Aelolides,   ut sanguine natus eodem,              [ ]
472        quo genita est liquidis   ¨ quae caret Arctos aquis.            [ ]
473            ut Macedo   rapidis ictus   cum coniuge flammis,            [ ]
474            sic precor aetherii   ¨ vindicis igne cadas.                [ ]
475           praedaque sis illis,   quibus est Latonia Delos              [ ]
476                ante diem rapto   ¨ non adeunda Thaso,                  [ ]
477              quique verecundae   speculantem labra Dianae,             [ ]
478             quique Crotopiaden   ¨ diripuere Linum.                    [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  28:00
479                  neve venenato   levius feriaris ab angue,             [2]?
480              quam senis Oeagri   ¨ Calliopesque nurus,                 [ ]
481          quam puer Hypsipyles,   quam qui cava primus acuta            [ ]
482               cuspide suspecti   ¨ robora fixit equi.                  [ ]
483              neve gradus adeas   Elpenore cautius altos,               [ ]
484              vimque feras vini   ¨ quo tulit ille modo.                [ ]
485          tamque cadas domitus,   quam quisquis ad arma vocantem        [ ]
486                iuvit inhumanum   ¨ Thiodamanta Dryops,                 [1]
487            quam ferus ipse suo   periit mactatus in antro              [ ]
488              proditus inclusae   ¨ Cacus ab ore bovis,                 [ ]
489            quam qui dona tulit   Nesseo tincta veneno,                 [1]?
490                Euboicasque suo   ¨ sanguine tinxit aquas.              [ ]
491              vel de praecipiti   venias in Tartara saxo,               [ ]
492              ut qui Socraticum   ¨ de nece legit opus,                 [2]
493                 ut qui Theseae   fallacia vela carinae                 [ ]?
494               vidit, ut Iliaca   ¨ missus ab arce puer,                [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  28:+
495             ut teneri   nutrix eadem et   matertera Bacchi,            [2]
496             ut cui causa necis   ¨ serra reperta fuit,                 [ ]
497             livida se scopulis   ut virgo misit ab altis,              [ ]
498                 dixerat inviso   ¨ quae mala verba deo.                [ ]
499             feta tibi occurrat   patrio popularis in arvo              [ ]
500              sitque Phalaeceae   ¨ causa leaena necis.                 [ ]
501              quique Lycurgiden   letavit et arbore natum               [2]
502             Idmonaque audacem,   ¨ te quoque rumpat aper.              [ ]
503             isque vel exanimis   faciat tibi vulnus, ut illi,          [ ]
504                 ora super fixi   ¨ quem cecidere suis.                 [ ]
505            sive idem,   simili pinus   quem morte peremit,             [1]
506               Phryx et venator   ¨ sis Berecyntiades.                  [ ]
507              si tua contigerit   Minoas puppis harenas,                [ ]
508                  te Corcyraeum   ¨ Cresia turba putet.                 [ ]
509              lapsuramque domum   subeas, ut sanguis Aleuae,            [ ]
510             stella Leoprepidae   ¨ cum fuit aequa viro.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  28:++
511              utque vel Euenus,   torrenti flumine mersus               [ ]
512            nomina des rapidae,   ¨ vel Tiberinus, aquae.               [ ]
513              Astacidaeque modo   decisa cadavere trunco,               [2]?
514           digna feris, hominis   ¨ sit caput esca tuum.                [ ]
515         quodque ferunt Brotean   fecisse cupidine mortis,              [ ]
516              des tua succensae   ¨ membra cremanda pyrae.              [ ]
517              inclususque necem   cavea patiaris, ut ille               [ ]
518                non profecturae   ¨ conditor historiae.                 [ ]
519                utque repertori   nocuit pugnacis iambi,                [ ]?
520             sic sit in exitium   ¨ lingua proterva tuum.               [ ]
521            utque parum stabili   qui carmine laesit Athenas,           [ ]?
522                 invisus pereas   ¨ deficiente cibo.                    [ ]
523            utque lyrae   vates fertur   periisse severae,              [ ]
524               causa sit exitii   ¨ dextera laesa tui.                  [ ]
525              utque Agamemnonio   vulnus dedit anguis Orestae,          [ ]
526             tu quoque de morsu   ¨ virus habente cadas.                [ ]
527              sit tibi coniugii   nox prima novissima vitae:            [ ]
528             Eupolis hoc periit   ¨ et nova nupta modo.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  28:+++
529               utque coturnatum   periisse Lycophrona narrant,          [ ]
530              haereat in fibris   ¨ fixa sagitta tuis.                  [ ]
531           aut lacer in   silva manibus   spargare tuorum,              [ ]
532          sparsus ut est Thebis   ¨ angue creatus avo.                  [ ]
533          perque feros   montes tauro   rapiente traharis,              [ ]
534          ut tracta est coniunx   ¨ inperiosa Lyci.                     [ ]
535       quodque suae   passa est paelex   invita sororis,                [ ]
536             excidat ante pedes   ¨ lingua resecta tuos.                [ ]
537            conditor ut tardae,   laesus cognomine, Myrrhae,            [ ]
538             urbis in innumeris   ¨ inveniare locis.                    [ ]
539             inque tuis opifex,   vati quod fecit Achaeo,               [ ]
540                noxia luminibus   ¨ spicula condat apis                 [ ]
541              fixus et in duris   carparis viscera saxis,               [ ]
542              ut cui Pyrrha sui   ¨ filia fratris erat.                 [ ]
543             ut puer Harpagides   referas exempla Thyestae              [ ]
544               inque tui caesus   ¨ viscera patris eas.                 [ ]
545             trunca geras saevo   mutilatis partibus ense,              [ ]
546                 qualia Mamerci   ¨ membra fuisse ferunt.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  28:++++
547                 utve Syracosio   praestricta fauce poetae,             [ ]
548              sic animae laqueo   ¨ sit via clausa tuae.                [ ]
549                 nudave derepta   pateant tua viscera pelle,            [ ]
550              ut Phrygium cuius   ¨ nomina flumen habet.                [ ]
551               saxificae videas   infelix ora Medusae,                  [ ]
552                Cephenum multos   ¨ quae dedit una neci.                [ ]
553             Potniadum   morsus subeas,   ut Glaucus, equarum,          [ ]
554            inque maris salias,   ¨ Glaucus ut alter, aquas.            [ ]
555              utque duobus idem   dictis modo nomen habenti,            [ ]
556              praefocent animae   ¨ Gnosia mella viam.                  [ ]
557            sollicitoque bibas,   Anyti doctissimus olim                [ ]
558                   inperturbato   ¨ quod bibit ore reus.                [ ]
559         nec tibi, siquid amas,   felicius Haemone cedat,               [ ]
560            utque sua Macareus,   ¨ sic potiare tua.                    [ ]
561            vel videas quod iam   cum flammae cuncta tenerent           [ ]
562               Hectoreus patria   ¨ vidit ab arce puer.                 [ ]
563          sanguine probra luas,   ut avo genitore creatus,              [ ]
564          per facinus soror est   ¨ cui sua facta parens.               [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  32:00
565             ossibus inque tuis   teli genus haereat illud,             [1]
566                traditur Icarii   ¨ quo cecidisse gener.                [ ]
567       utque loquax in equo est   elisus guttur acerno,                 [ ]
568             sic tibi claudatur   ¨ pollice vocis iter.                 [ ]
569            aut, ut Anaxarchus,   pila minuaris in alta,                [ ]
570            ictaque pro solitis   ¨ frugibus ossa sonent.               [ ]
571        utque patrem Psamathes,   condat te Phoebus in ima              [ ]
572            Tartare, quod natae   ¨ fecerat ille suae.                  [ ]
573            inque tuos   ea pestis eat   quam dextra Coroebi            [ ]
574             vicit opem miseris   ¨ Argolisinque tulit.                 [ ]
575          utque nepos   Aethrae Veneris   moriturus ob iram,            [ ]
576              exul ab attonitis   ¨ excutiaris equis.                   [ ]
577            propter opes magnas   ut perdidit hospes alumnum,           [ ]
578              perdat ob exiguas   ¨ te tuus hospes opes.                [ ]
579          utque ferunt   caesos sex cum   Damasichthone fratres,        [ ]
580                 intereat tecum   ¨ sic genus omne tuum.                [ ]
581             addidit ut fidicen   miseris sua funera natis,             [ ]
582            sic tibi sint vitae   ¨ taedia iusta tuae.                  [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  32:+
583            utve soror Pelopis,   saxo dureris oborto,                  [ ]?
584               ut laesus lingua   ¨ Battus ab ipse sua.                 [ ]
585                  aera si misso   vacuum iaculabere disco,              [ ]
586             quo puer Oebalides   ¨ ictus ab orbe cadas.                [ ]
587             siqua per alternos   pulsabitur unda lacertos,             [ ]
588                  omnis Abydena   ¨ sit tibi peior aqua.                [1]
589            comicus ut liquidis   periit dum nabat in undis,            [ ]
590             et tua sic Stygius   ¨ strangulet ora liquor.              [ ]
591              aut, ubi ventosum   superaris naufragus aequor,           [ ]
592               contacta pereas,   ¨ ut Palinurus, humo.                 [ ]
593               utque coturnatum   vatem, tutela Dianae,                 [ ]
594               dilaniet vigilum   ¨ te quoque turba canum.              [ ]
595            aut, ut Trinacrius,   salias super ora Gigantis,            [ ]
596            plurima qua flammas   ¨ Sicanis Aetna vomit.                [ ]
597              diripiantque tuos   insanis unguibus artus                [ ]?
598              Strymoniae matres   ¨ Orpheos esse ratae.                 [ ]
599              natus ut Althaeae   flammis absentibus arsit,             [ ]
600              sic tuus ardescat   ¨ stipitis igne rogus.                [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  32:++
601               ut nova Phasiaca   comprensa est nupta corona,           [ ]
602            utque pater nuptae,   ¨ cumque parente domus,               [ ]
603             ut cruor Herculeos   abiit diffusus in artus,              [ ]
604             corpora pestiferum   ¨ sic tua virus edat.                 [ ]
605             qua sua Prataliden   proles est ulta Lycastum,             [ ]
606               haec maneat teli   ¨ te quoque plaga novi.               [ ]
607              utque Milo, robur   diducere fissile temptes              [2]
608              nec possis captas   ¨ inde referre manus.                 [ ]
609              muneribusque tuis   laedaris, ut Icarus, in quem          [ ]
610                intulit armatas   ¨ ebria turba manus.                  [ ]
611           quodque dolore necis   patriae pia filia fecit,              [ ]
612             vincula per laquei   ¨ fac tibi guttur eat.                [ ]
613             obstructoque famem   patiaris limine tecti,                [ ]
614                ut legem poenae   ¨ cui dedit ipsa parens,              [ ]
615                 illius exemplo   violes simulacra Minervae,            [ ]
616                Aulidis a portu   ¨ qui leve vertit iter.               [ ]
617              Naupliadaeve modo   poenas pro crimine ficto              [ ]
618             morte luas, nec te   ¨ non meruisse iuvet.                 [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  36:00
619               Aethalon ut vita   spoliavit Isindius hospes,            [ ]?
620            quem memor a sacris   ¨ nunc quoque pellit Ion,             [ ]
621                utque Melanthea   tenebris a caede latentem             [1]?
622               prodidit officio   ¨ luminis ipsa parens,                [ ]
623              sic tua coniectis   fodiantur viscera telis,              [ ]
624            sic precor auxiliis   ¨ impediare tuis.                     [ ]
625            qualis equos pacto,   quos fortis agebat Achilles,          [ ]
626        acta Phrygi timido est,   ¨ nox tibi talis eat.                 [ ]
627           nec tu quam   Rhesus somno   meliore quiecas,                [ ]
628             quam comites Rhesi   ¨ tum necis, ante viae,               [ ]
629         quam quos cum   Rutulo morti   Rhamnete dederunt               [ ]
630             impiger Hyrtacides   ¨ Hyrtacidaeque comes.                [ ]
631               Cliniadaeve modo   circumdatus ignibus atris             [ ]
632           membra feras Stygiae   ¨ semicremata neci.                   [ ]
633             utque Remo   muros auso   transire recentes                [2]
634              noxia sint capiti   ¨ rustica tela tuo.                   [ ]
635             denique Sarmaticas   inter Geticasque sagittas             [ ]
636            his precor ut vivas   ¨ et moriare locis.                   [ ]

Publius Ovidius Naso: Ibis (Oxford C.T.)                                  36:+
637            haec tibi tantisper   subito sint missa libello,            [ ]
638               inmemores ne nos   ¨ esse querare tui:                   [ ]
639          pauca quidem, fateor;   sed di dent plura rogatis             [ ]
640            multiplicentque suo   ¨ vota favore mea.                    [ ]
641           postmodo plura leges   et nomen habentia verum,              [ ]
642             et pede quo debent   ¨ acria bella geri.                   [1]
_____________________________________________________________________________..

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 190
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 1,1-252 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
Ibis
 95          nulla mora est in me:   paragam rata vota sacerdos.           [ ]
323            utque Milo, sub quo   cruciata est Pisa tyranno,            [ ]
359             neve magis pia sit   capitique parentis amica              [ ]
415            qualis erat nec non   fortuna binominis Iri,                [ ]
561            vel videas quod iam   cum flammae cuncta tenerent            [ ]
Ibis
 49          et neque nomen in hoc   nec dicam facta libello,              [ ]
Ibis
609              muneribusque tuis   laedaris, ut Icarus, in quem          [ ]
Ibis
 50            teque brevi qui sis   ¨ dissimulare sinam.                  [1]
238          de tribus est cum sic   ¨ una locuta soror:                   [ ]
260            expertus scelus est   ¨ cuius uterque parens;               [ ]
412               evenient aut his   ¨ non leviora malis.                  [ ]
432              Tantalides tu sis   ¨ Tereidesque puer.                   [ ]
564          per facinus soror est   ¨ cui sua facta parens.               [ ]
618             morte luas, nec te   ¨ non meruisse iuvet.                 [ ]
638               inmemores ne nos   ¨ esse querare tui:                   [ ]
Analyse 3
Ibis
506               Phryx et venator   ¨ sis Berecyntiades.                  [ ]
518                non profecturae   ¨ conditor historiae.                 [ ]

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: