Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 40 - ME1-OVID Prossimo file n. 191
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 0:00
1 In nova fert animus mutatas dicere formas [ ]
2 corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illa) [ ]
3 aspirate meis primaque ab origine mundi [1]
4 ad mea perpetuum deducite tempora carmen. [1]
5 ante mare et terras et quod tegit omnia caelum [ ]
6 unus erat toto naturae vultus in orbe, [ ]?
7 quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles [ ]
8 nec quidquam nisi pondus iners congestaque eodem [ ]
9 non bene iunctarum discordia semina rerum. [ ]
10 nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan [ ]
11 nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe [ ]
12 nec circumfuso pendebat in aere Tellus [ ]?
13 ponderibus librata suis nec bracchia longo [ ]
14 margine terrarum porrexerat Amphitrite. [ ]
15 utque erat et tellus illic et pontus et aer, [ ]
16 sic erat instabilis tellus, innabilis unda, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 0:+
17 lucis egens aer; nulli sua forma manebat [ ]
18 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno [ ]
19 frigida pugnabant calidis, umentia siccis, [1]
20 mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. [ ]
21 hanc deus et melior litem natura diremit. [ ]
22 nam caelo terras et terris abscidit undas [ ]
23 et liquidum spisso secrevit ab aere caelum; [2]?
24 quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, [ ]
25 dissociata locis concordi pace ligavit. [ ]
26 ignea convexi vis et sine pondere caeli [ ]
27 emicuit summaque locum sibi fecit in arce; [ ]
28 proximus est aer illi levitate locoque; [ ]?
29 densior his tellus elementia grandia traxit [ ]
30 et pressa est gravitate sua; circumfluus umor [ ]
31 ultima possedit solidumque coercuit orbem. [ ]
32 sic ubi dispositam quisquis fuit ille dearum [ ]
33 congeriem secuit sectamque in membra redegit, [ ]
34 principio terram, ne non aequalis ab omni [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 0:++
35 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. [ ]
36 tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis [ ]
37 iussit et ambitae circumdare litora terrae. [ ]
38 addidit et fontes et stagna immensa lacusque, [ ]
39 fluminaque obliquis cinxit declivia ripis; [ ]
40 quae diversa locis partim sorbentur ab ipsa, [ ]
41 in mare perveniunt partim campoque recepta [ ]
42 liberioris aquae pro ripis litora pulsant. [ ]
43 iussit et extendi campos, subsidere valles, [ ]
44 fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. [ ]
45 utque duae dextra caelum totidemque sinistra [ ]
46 parte secant zonae (quinta est ardentior illis), [ ]
47 sic onus inclusum numero distinxit eodem [ ]
48 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. [ ]
49 quarum quae media est non est habitabilis aestu; [ ]
50 nix tegit alta duas; totidem inter utrumque locavit [ ]
51 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 4:00
52 imminet his aer, qui, quanto est pondere terrae [u]
53 pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. [ ]
54 illic et nebulas, illic consistere nubes [ ]
55 iussit et humanas motura tonitrua mentes [4]
56 et cum fulminibus facientes fulgora ventos. [ ]
57 his quoque non passim mundi fabricator habendum [ ]
58 aera permisit. (vix nunc obsistitur illis, [ ]
59 cum sua quisque regant diverso flamina tractu, [ ]
60 quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.) [ ]
61 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit [ ]
62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; [u]
63 vesper et occiduo quae litora sole tepescunt [ ]
64 proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque Triones [ ]
65 horrifer invasit Boreas; contraria tellus [ ]
66 nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro. [ ]
67 haec super imposuit liquidum et gravitate carentem [ ]
68 aethera nec quidquam terrenae faecis habentem. [ ]
69 vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 4:+
70 cum quae pressa diu fuerant caligine caeca [ ]
71 sidera coeperunt toto effervescere caelo. [ ]
72 neu regio foret ulla suis animalibus orba, [ ]
73 astra tenent caeleste solum formaeque deorum, [ ]
74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, [ ]
75 terra feras cepit. volucres agitabilis aer. [ ]
76 sanctius his animal mentisque capacius altae [ ]
77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. [ ]
78 natus homo est, sive hunc divino semine fecit [ ]?
79 ille opifex rerum, mundi melioris origo, [ ]
80 sive recens tellus seductaque nuper ab alto [ ]
81 aethere cognati retinebat semina caeli, [ ]?
82 quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis [ ]
83 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. [ ]
84 pronaque cum spectent animalia cetera terram, [ ]
85 os homini sublime dedit caelumque videre [ ]
86 iussit et erectos ad sidera tollere vultus. [ ]
87 sic modo quae fuerat rudis et sine imagine tellus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 4:++
88 induit ignotas hominum conversa figuras. [ ]?
89 aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, [ ]
90 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. [ ]
91 poena metusque aberant, nec verba minantia fixo [ ]
92 aere ligabantur, nec supplex turba timebat [ ]
93 iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. [ ]
94 nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, [ ]
95 montibus in liquidas pinus descenderat undas. [ ]
96 nullaque mortales praeter sua litora norant; [ ]
97 nondum praecipites cingebant oppida fossae; [ ]
98 non tuba derecti, non aeris cornua flexi, [ ]?
99 non galeae, non ensis erat; sine militis usu [ ]
100 mollia securae peragebant otia gentes. [ ]
101 ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis [ ]
102 saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; [ ]
103 contentique cibis nullo cogente creatis [ ]?
104 arbuteos fetus montanaque fraga legebant [ ]
105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 8:00
106 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. [ ]
107 ver erat aeternum, placidique tepentibus auris [ ]
108 mulcebant Zephyri natos sine semine flores. [1]
109 mox etiam fruges tellus inarata ferebat, [ ]
110 nec renovatus ager gravidis canebat aristis. [ ]
111 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, [ ]
112 flavaque de viridi stillabant ilice mella. [ ]
113 postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso [ ]
114 sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, [ ]
115 auro deterior, fulvo pretiosior aere. [ ]
116 Iuppiter antiqui contraxit tempora veris [ ]
117 perque hiemes aestus -que et inaequales autumnos [ ]
118 et breve ver spatiis exegit quattuor annum. [ ]
119 tum primum siccis aer fervoribus ustus [ ]
120 canduit et ventis glacies astricta pependit; [ ]
121 tum primum subiere domos (domus antra fuerunt [ ]
122 et densi frutices et vinctae cortice virgae); [ ]
123 semina tum primum longis Cerealia sulcis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 8:+
124 obruta sunt, pressi -que iugo gemuere iuvenci. [ ]
125 tertia post illam successit aenea proles, [ ]
126 saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, [ ]
127 non scelerata tamen. de duro est ultima ferro. [ ]
128 protinus inrupit venae peioris in aevum [ ]
129 omne nefas; fugere pudor verumque fidesque, [1]
130 in quorum subiere locum fraudesque dolique [ ]
131 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. [ ]
132 vela dabat ventis (nec adhuc bene noverat illos) [ ]
133 navita, quaeque diu steterant in montibus altis [ ]
134 fluctibus ignotis exsultavere carinae; [ ]
135 communemque prius ceu lumina solis et auras [ ]
136 cautus humum longo signavit limite mensor. [ ]
137 nec tantum segetes alimentaque debita dives [ ]
138 poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae [1]
139 quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 8:++
140 effodiuntur opes, inritamenta malorum. [ ]?
141 iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum [ ]
142 prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque, [ ]
143 sanguineaque manu crepitantia concutit arma. [ ]
144 vivitur ex rapto. non hospes ab hospite tutus, [ ]?
145 non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. [1]
146 imminet exitio vir coniugis, illa mariti; [ ]
147 lurida terribiles miscent aconita novercae; [ ]
148 filius ante diem patrios inquirit in annos. [ ]
149 victa iacet pietas, et virgo caede madentes [ ]
150 ultima caelestum terras Astraea reliquit. [ ]
151 neve foret terris securior arduus aether, [ ]
152 adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas [ ]
153 altaque congestos struxisse ad sidera montes. [ ]
154 tum pater omnipotens misso perfregit Olympum [ ]
155 fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae. [ ]
156 obruta mole sua cum corpora dira iacerent, [ ]
157 perfusam multo natorum sanguine Terram [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 12:00
158 immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem [ ]
159 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, [ ]
160 in faciem vertisse hominem. sed et illa propago [ ]
161 contemptrix superum saevaeque avidissima caedis [ ]
162 et violenta fuit; scires e sanguine natos. [ ]?
163 quae pater ut summa vidit Saturnius arce [1]
164 ingemit et, facto nondum vulgata recenti [ ]
165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae, [ ]
166 ingentes animo et dignas Iove concipit iras [ ]
167 conciliumque vocat; tenuit mora nulla vocatos. [ ]
168 est via sublimis, caelo manifesta sereno; [ ]
169 Lactea nomen habet, candore notabilis ipso. [ ]
170 hac iter est superis ad magni tecta Tonantis [ ]
171 regalemque domum. dextra laevaque deorum [ ]
172 atria nobilium valvis celebrantur apertis. [ ]
173 plebs habitat diversa locis; hac parte potentes [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 12:+
174 caelicolae clarique suos posuere Penates. [ ]
175 hic locus est quem, si verbis audacia detur, [ ]
176 haud timeam magni dixisse Palatia caeli. [ ]
177 ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, [1]?
178 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno [ ]
179 terrificam capitis concussit terque quaterque [ ]
180 caesariem, cum qua terram mare sidera movit. [ ]
181 talibus inde modis ora indignantia solvit: [ ]?
182 'non ego pro mundi regno magis anxius illa [ ]
183 tempestate fui, qua centum quisque parabat [ ]?
184 inicere anguipedum captivo bracchia caelo. [ ]?
185 nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno [ ]
186 corpore et ex una pendebat origine bellum. [ ]?
187 nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, [2]
188 perdendum est mortale genus; per flumina iuro [ ]
189 infera sub terras Stygio labentia luco. [ ]
190 cuncta prius temptanda, sed immedicabile corpus [ ]!
191 ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 12:++
192 sunt mihi semidei, sunt rustica numina nymphae [ ]
193 Faunique Satyri -que et monticolae Silvani; [1]?
194 quos, quoniam caeli nondum dignamur honore, [ ]
195 quas dedimus certe terras habitare sinamus. [ ]
196 an satis, o superi, tutos fore creditis illos, [1]
197 cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, [ ]
198 struxerit insidias notus feritate Lycaon?' [ ]
199 confremuere omnes studiisque ardentibus ausum [ ]
200 talia deposcunt. sic, cum manus impia saevit [ ]
201 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, [ ]?
202 attonitum tanto subitae terrore ruinae [ ]
203 humanum genus est totusque perhorruit orbis. [ ]
204 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est [ ]
205 quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque [ ]?
206 murmura compressit, tenuere silentia cuncti. [ ]
207 substitit ut clamor pressus gravitate regentis, [ ]
208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: [ ]
209 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite) solvit; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 16:00
210 quod tamen admissum, quae sit vindicta docebo. [ ]
211 contigerat nostras infamia temporis aures; [ ]
212 quam cupiens falsam summo delabor Olympo [ ]?
213 et deus humana lustro sub imagine terras. [ ]?
214 longa mora est quantum noxae sit ubique repertum [ ]
215 enumerare; minor fuit ipsa infamia vero. [ ]
216 Maenala transieram latebris horrenda ferarum [ ]
217 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei; [1]?
218 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni [1]
219 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. [ ]
220 signa dedi venisse deum, vulgusque precari [ ]?
221 coeperat; inridet primo pia vota Lycaon, [1]
222 mox ait: 'experiar deus hic discrimine aperto [ ]
223 an sit mortalis, nec erit dubitabile verum.' [ ]
224 nocte gravem somno necopina perdere morte [2]?
225 me parat: haec illi placet experientia veri! [ ]
226 nec contentus eo est; missi de gente Molossa [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 16:+
227 obsidis unius iugulum mucrone resolvit [u]
228 atque ita semineces partim ferventibus artus [ ]
229 mollit aquis, partim subiecto torruit igni. [ ]
230 quod simul imposuit mensis, ego vindice flamma [ ]
231 in domino dignos everti tecta Penates. [ ]?
232 territus ipse fugit nactusque silentia ruris [ ]
233 exululat frustraque loqui conatur; ab ipso [1]?
234 colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis [ ]
235 vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. [ ]
236 in villos abeunt vestes, in crura lacerti; [ ]
237 fit lupus et veteris servat vestigia formae; [ ]
238 canities eadem est, eadem violentia vultus, [ ]
239 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. [2]
240 occidit una domus, sed non domus una perire [ ]
241 digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinys. [ ]
242 in facinus iurasse putes; dent ocius omnes [ ]
243 quas meruere pati (sic stat sententia) poenas.' [ ]
244 dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 1. bog (Rizzoli) 16:++
245 adiciunt, alii partes adsensibus implent. [ ]
246 est tamen humani generis iactura dolori [2]?
247 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae [ ]
248 forma futura rogant, quis sit laturus in aras [ ]
249 tura, ferisne paret populandas tradere terras. [ ]
250 talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) [ ]
251 rex superum trepidare vetat subolemque priori [ ]
252 dissimilem populo promittit origine mira. [ ]?
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 191
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 1,253-568 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. bog.
77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. [ ]
203 humanum genus est totusque perhorruit orbis. [ ]
247 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae [ ]
1. bog.
14 margine terrarum porrexerat Amphitrite. [ ]
62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; [u]
Analyse 3
1. bog.
117 perque hiemes aestus -que et inaequales autumnos [ ]
193 Faunique Satyri -que et monticolae Silvani; [1]?
Analyse 4
1. bog.
190 cuncta prius temptanda, sed immedicabile corpus [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede