File n. 20 – 17:01 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 21
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 20 Publius Vergilius Maro: Georgica 4,1-218 [Georgica]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)                        .
  1                 Protinus aërii   mellis caelestia dona                 [ ]
  2          exsequar: hanc etiam,   Maecenas, aspice partem.              [ ]?
  3                 admiranda tibi   levium spectacula rerum               [ ]
  4            magnanimosque duces   totiusque ordine gentis               [ ]
  5             mores et studia et   populos et proelia dicam.             [ ]
  6           in tenui   labor; at tenuis   non gloria, si quem            [ ]
  7            numina laeva sinunt   auditque vocatus Apollo.              [ ]
  8              Principio   sedes apibus   statioque petenda,             [1]
  9         quo neque sit   ventis aditus   (nam pabula venti              [ ]
 10         ferre domum prohibent)   neque oves haedique petulci           [ ]
 11            floribus insultent,   aut errans bucula campo               [ ]
 12              decutiat rorem et   surgentis atterat herbas.             [ ]
 13                absint et picti   squalentia terga lacerti              [ ]
 14          pinguibus a stabulis,   meropesque aliaeque volucres          [ ]
 15              et manibus Procne   pectus signata cruentis;              [ ]
 16                 omnia nam late   vastant ipsasque volantis             [ ]
 17            ore ferunt   dulcem nidis   immitibus escam.                [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
 18              at liquidi fontes   et stagna virentia musco              [ ]
 19               adsint et tenuis   fugiens per gramina rivus,            [ ]
 20        palmaque vestibulum aut   ingens oleaster inumbret,             [ ]
 21             ut, cum prima novi   ducent examina reges                  [ ]?
 22              vere suo,   ludetque favis    emissa iuventus,            [1]
 23                 vicina invitet   decedere ripa calori,                 [1]
 24             obviaque hospitiis   teneat frondentibus arbos.            [ ]
 25           in medium,   seu stabit iners   seu profluet umor,           [ ]
 26            transversas salices   et grandia conice saxa,               [ ]
 27            pontibus ut crebris   possint consistere et alas            [ ]
 28            pandere ad aestivum   solem, si forte morantis              [ ]
 29         sparserit aut praeceps   Neptuno immerserit Eurus.             [ ]
 30           haec circum   casiae virides   et olentia late               [ ]
 31           serpylla et graviter   spirantis copia thymbrae              [ ]
 32              floreat, inriguum  -que bibant violaria fontem.           [ ]
 33          ipsa autem,   seu corticibus   tibi suta cavatis              [ ]
 34              seu lento fuerint   alvaria vimine texta,                 [ ]
 35             angustos   habeant aditus:   nam frigore mella             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
 36           cogit hiems,   eademque calor    liquefacta remittit -       [ ]
 37             utraque vis apibus   pariter metuenda; neque illae         [ ]
 38            nequiquam in tectis   certatim tenuia cera                  [ ]
 39             spiramenta linunt,   fucoque et floribus oras              [ ]
 40             explent, collectum  -que haec ipsa ad munera gluten        [ ]
 41         et visco et   Phrygiae servant   pice lentius Idae.            [ ]
 42          saepe etiam effossis,   si vera est fama, latebris            [ ]
 43               sub terra   fovere larem,   penitusque repertae          [2]
 44             pumicibusque cavis   exesaeque arboris antro.              [ ]
 45               tu tamen et levi   rimosa cubilia limo                   [2]?
 46      ungue fovens   circum, et raras   superinice frondes.             [ ]
 47           neu propius   tectis taxum   sine, neve rubentis             [ ]
 48              ure foco cancros,   altae neu crede paludi,               [ ]
 49           aut ubi odor   caeni gravis aut   ubi concava pulsu          [ ]
 50              saxa sonant vocis  -que offensa resultat imago.           [ ]
 51       Quod superest,   ubi pulsam hiemem   Sol aureus egit             [ ]
 52              sub terras caelum  -que aestiva luce reclusit,            [ ]
 53                 illae continuo   saltus silvasque peragrant            [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
 54            purpureosque metunt   flores et flumina libant              [ ]
 55        summa leves.   hinc nescio qua   dulcedine laetae               [ ]
 56              progeniem   nidosque fovent,    hinc arte recentis        [ ]
 57                 excudunt ceras   et mella tenacia fingunt.             [2]
 58           hinc ubi iam emissum   caveis ad sidera caeli                [ ]
 59              nare per aestatem   liquidam suspexeris agmen             [ ]
 60              obscuramque trahi   vento mirabere nubem,                 [ ]?
 61            contemplator: aquas   dulcis et frondea semper              [ ]
 62         tecta petunt.   huc tu iussos   asperge sapores,               [ ]
 63           trita melisphylla et   cerinthae ignobile gramen,            [ ]
 64             tinnitusque cie et   Matris quate cymbala circum:          [ ]
 65                ipsae consident   medicatis sedibus, ipsae              [ ]
 66                intima more suo   sese in cunabula condent.             [ ]?
 67       Sin autem ad   pugnam exierint   - nam saepe duobus              [ ]
 68               regibus incessit   magno discordia motu;                 [ ]
 69             continuoque animos   vulgi et trepidantia bello            [ ]
 70              corda licet longe   praesciscere: namque morantis         [ ]
 71             Martius ille aeris   rauci canor increpat, et vox          [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
 72              auditur   fractos sonitus   imitata tubarum;              [ ]
 73          tum trepidae inter se   coeunt pennisque coruscant            [ ]!
 74            spiculaque exacuunt   rostris aptantque lacertos            [ ]
 75            et circa   regem atque ipsa ad    praetoria densae          [ ]
 76             miscentur   magnisque vocant    clamoribus hostem;         [ ]
 77          ergo ubi ver   nactae sudum   camposque patentis,             [ ]
 78               erumpunt portis;   concurritur, aethere in alto          [ ]
 79          fit sonitus,   magnum mixtae   glomerantur in orbem           [ ]
 80         praecipitesque cadunt;   non densior aëre grando,              [ ]
 81                nec de concussa   tantum pluit ilice glandis:           [ ]
 82                ipsi per medias   acies insignibus alis                 [ ]
 83                ingentis animos   angusto in pectore versant,           [ ]
 84              usque adeo obnixi   non cedere dum gravis aut hos         [ ]
 85             aut hos versa fuga   victor dare terga subegit.            [ ]
 86               hi motus   animorum atque haec   certamina tanta         [ ]?
 87                pulveris exigui   iactu compressa quiescent.            [ ]
 88             Verum ubi ductores   acie revocaveris ambo,                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
 89              deterior   qui visus, eum,   ne prodigus obsit,           [ ]
 90            dede neci;   melior vacua   sine regnet in aula.            [ ]
 91             alter erit maculis   auro squalentibus ardens;             [ ]?
 92     nam duo sunt   genera: hic melior   insignis et ore                [ ]
 93            et rutilis   clarus squamis;   ille horridus alter          [ ]
 94                desidia   latamque trahens    inglorius alvum.          [ ]
 95               ut binae   regum facies,   ita corpora plebis.           [ ]
 96          namque aliae   turpes horrent,   ceu pulvere ab alto          [ ]
 97           cum venit et   sicco terram   spuit ore viator               [ ]
 98                aridus; elucent   aliae et fulgore coruscant            [2]
 99             ardentes   auro et paribus   lita corpora guttis.          [ ]
100           haec potior suboles,   hinc caeli tempore certo              [ ]
101           dulcia mella premes,   nec tantum dulcia quantum             [ ]
102          et liquida et   durum Bacchi   domitura saporem.              [ ]
103          At cum incerta volant   caeloque examina ludunt               [ ]
104            contemnuntque favos   et frigida tecta relinquunt,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
105            instabilis   animos ludo   prohibebis inani.                [1]
106           nec magnus   prohibere labor:   tu regibus alas              [ ]
107               eripe; non illis   quisquam cunctantibus altum           [ ]
108           ire iter aut castris   audebit vellere signa.                [ ]
109               invitent croceis   halantes floribus horti               [ ]?
110           et custos   furum atque avium    cum falce saligna           [ ]
111                 Hellespontiaci   servet tutela Priapi.                 [ ]
112            ipse thymum   tinosque ferens    de montibus altis          [ ]
113             tecta serat   late circum   cui talia curae;               [ ]
114              ipse labore manum   duro terat, ipse feracis              [1]
115             figat humo plantas   et amicos inriget imbris.             [2]?
116         Atque equidem, extremo   ni iam sub fine laborum               [ ]?
117          vela traham et terris   festinem advertere proram,            [ ]
118            forsitan et pinguis   hortos quae cura colendi              [ ]
119               ornaret canerem,   biferique rosaria Paesti,             [ ]
120              quoque modo potis   gauderent intiba rivis                [2]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
121              et virides   apio ripae,   tortusque per herbam           [ ]?
122           cresceret in ventrem   cucumis; nec sera comantem            [ ]
123            narcissum aut flexi   tacuissem vimen acanthi               [ ]
124           pallentisque hederas   et amantis litora myrtos.             [ ]
125            namque sub Oebaliae   memini me turribus arcis,             [1]
126              qua niger umectat   flaventia culta Galaesus,             [ ]
127               Corycium   vidisse senem,   cui pauca relicti            [ ]
128            iugera ruris erant,   nec fertilis illa iuvencis            [ ]
129             nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.             [ ]!
130           hic rarum   tamen in dumis   olus albaque circum             [1]
131                 lilia verbenas  -que premens vescumque papaver         [ ]
132            regum aequabat opes   animis, seraque revertens             [ ]
133          nocte domum   dapibus mensas   onerabat inemptis.             [ ]
134           primus vere rosam at  -que autumno carpere poma,             [ ]
135           et cum tristis hiems   etiamnum frigore saxa                 [ ]
136             rumperet et glacie   cursus frenaret aquarum               [ ]
137              ille comam mollis   iam tondebat  hyacinthi               [ ]
138           aestatem increpitans   seram Zephyrosque morantis.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
139              ergo apibus fetis   idem atque examine multo              [ ]?
140             primus abundare et   spumantia cogere pressis              [ ]
141              mella favis; illi   tiliae atque uberrima pinus,          [ ]
142          quotque in flore novo   pomis se fertilis arbos               [ ]?
143          induerat   totidem autumno   matura tenebat.                  [ ]?
144               ille etiam seras   in versum distulit ulmos              [ ]
145             eduramque pirum et   spinos iam pruna ferentis             [ ]
146            iamque ministrantem   platanum potantibus umbras.           [ ]
147        verum haec ipse equidem   spatiis exclusus iniquis              [ ]
148          praetereo atque aliis   post me memoranda relinquo.           [ ]
149              Nunc age, naturas   apibus quas Iuppiter ipse             [2]?
150              addidit expediam,   pro qua mercede canoros               [ ]
151                Curetum sonitus   crepitantiaque aera secutae           [ ]
152                Dictaeo   caeli regem   pavere sub antro.               [ ]
153                 solae communis   natos, consortia tecta                [ ]
154         urbis habent,   magnisque agitant    sub legibus aevum,        [ ]
155          et patriam   solae et certos   novere penatis;                [ ]
156             venturaeque hiemis   memores aestate laborem               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
157              experiuntur et in   medium quaesita reponunt.             [ ]
158        namque aliae   victu invigilant   et foedere pacto              [ ]
159              exercentur agris;   pars intra saepta domorum             [ ]
160         narcissi   lacrimam et lentum   de cortice gluten              [ ]
161             prima favis ponunt   fundamina, deinde tenacis             [ ]
162              suspendunt ceras;   aliae spem gentis adultos             [ ]
163                 educunt fetus;   aliae purissima mella                 [ ]
164             stipant et liquido   distendunt nectare cellas.            [ ]
165        sunt quibus ad   portas cecidit   custodia sorti,               [ ]
166         inque vicem   speculantur aquas   et nubila caeli,             [ ]
167            aut onera accipiunt   venientum, aut agmine facto           [ ]
168                ignavum   fucos pecus a   praesepibus arcent.           [ ]
169        fervet opus,   redolentque thymo    fragrantia mella.           [ ]
170               ac veluti lentis   Cyclopes fulmina massis               [ ]
171            cum properant, alii   taurinis follibus auras               [ ]
172            accipiunt   redduntque, alii    stridentia tingunt          [ ]
173          aera lacu;   gemit impositis   incudibus Aetna;               [ ]
174              illi inter   sese magna   vi bracchia tollunt             [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
175            in numerum, versant  -que tenaci forcipe ferrum:            [2]
176           non aliter,   si parva licet   componere magnis,             [ ]
177               Cecropias   innatus apes   amor urget habendi            [ ]
178            munere quamque suo.   grandaevis oppida curae               [ ]
179                et munire favos   et daedala fingere tecta.             [1]
180              at fessae   multa referunt   se nocte minores,            [ ]
181            crura thymo plenae;   pascuntur et arbuta passim            [2]
182             et glaucas salices   casiamque crocumque rubentem          [ ]
183           et pinguem tiliam et   ferrugineos hyacinthos.               [ ]
184              omnibus una quies   operum, labor omnibus unus:           [ ]
185             mane ruunt portis;   nusquam mora; rursus easdem           [ ]
186           vesper ubi e   pastu tandem   decedere campis                [ ]
187            admonuit,   tum tecta petunt,   tum corpora curant;         [ ]
188         fit sonitus,   mussantque oras    et limina circum.            [ ]
189         post, ubi iam thalamis   se composuere, siletur                [ ]
190            in noctem,   fessosque sopor    suus occupat artus.         [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
191            nec vero a stabulis   pluvia impendente recedunt            [1]
192           longius, aut credunt   caelo adventantibus Euris,            [ ]
193               sed circum tutae   sub moenibus urbis aquantur           [ ]
194             excursusque brevis   temptant, et saepe lapillos,          [ ]
195           ut cumbae instabiles   fluctu iactante saburram,             [ ]
196              tollunt, his sese   per inania nubila librant.            [1]
197           illum adeo   placuisse apibus   mirabere morem,              [ ]
198        quod neque concubitu indulgent, nec corpora segnes              [ ]!
199             in Venerem solvunt   aut fetus nixibus edunt;              [ ]
200         verum ipsae e   foliis natos,   e suavibus herbis              [ ]
201            ore legunt,   ipsae regem   parvosque Quirites              [ ]
202              sufficiunt, aulas  -que et cerea regna refigunt.          [ ]
203              saepe etiam duris   errando in cotibus alas               [ ]
204               attrivere, ultro  -que animam sub fasce dedere:          [ ]?
205          tantus amor florum et   generandi gloria mellis.              [ ]
206             ergo ipsas quamvis   angusti terminus aevi                 [ ]
207           excipiat (neque enim   plus septima ducitur aestas),         [ ]
208               at genus immortale manet, multosque per annos            [ ]!

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)
209            stat fortuna domus,   et avi numerantur avorum.             [ ]
210              praeterea   regem non sic   Aegyptus et ingens            [ ]
211               Lydia nec populi   Parthorum aut Medus Hydaspes          [ ]
212           observant.   rege incolumi   mens omnibus una est;           [ ]
213                  amisso   rupere fidem,   constructaque mella          [2]
214             diripuere ipsae et   cratis solvere favorum.               [ ]
215            ille operum custos,   illum admirantur et omnes             [ ]
216          circumstant   fremitu denso   stipantque frequentes,          [ ]
217             et saepe attollunt   umeris et corpora bello               [ ]
218           obiectant   pulchramque petunt    per vulnera mortem.        [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 21
Publius Vergilius Maro: Georgica 4,219-314 [Georgica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: