File n. 21 – 7:32 minuti – Vergilius

Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !

PgDn n. 21 Publius Vergilius Maro: Georgica 4,219-314 [Georgica]
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 15 - GEO-VERG                                 Prossimo file n. 22
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)                     0:00
219            His quidam   signis atque haec   exempla secuti             [ ]
220             esse apibus partem   divinae mentis et haustus             [ ]
221               aetherios   dixere; deum   namque ire per omnis          [ ]
222            terrasque   tractusque maris   caelumque profundum;         [ ]
223          hinc pecudes,   armenta, viros,   genus omne ferarum,         [ ]
224            quemque sibi tenuis   nascentem arcessere vitas:            [ ]
225             scilicet huc reddi   deinde ac resoluta referri            [ ]
226          omnia, nec   morti esse locum,   sed viva volare              [ ]!

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)                     0:+
227          sideris in numerum at  -que alto succedere caelo.             [ ]
228           Si quando   sedem augustam   servataque mella                [ ]
229              thesauri relines,   prius haustu sparsus aquarum          [ ]
230              ora fove,   fumosque manu   praetende sequacis.           [2]
231          bis gravidos   cogunt fetus,   duo tempora messis:            [ ]
232             Taygete   simul os terris   ostendit honestum              [ ]
233                Pleas et Oceani   spretos pede reppulit amnis,          [1]?
234              aut eadem   sidus fugiens   ubi Piscis aquosi             [ ]
235              tristior hibernas   caelo descendit in undas.             [ ]
236                illis ira modum   supra est, laesaeque venenum          [1]
237            morsibus inspirant,   et spicula caeca relinquunt           [ ]
238                 adfixae venis,   animasque in vulnere ponunt.          [1]
239             sin duram   metues hiemem   parcesque futuro               [ ]
240            contunsosque animos   et res miserabere fractas,            [ ]
241               at suffire thymo   cerasque recidere inanis              [ ]?
242        quis dubitet?   nam saepe favos   ignotus adedit                [ ]
243           stellio et lucifugis   congesta cubilia blattis              [ ]
244              immunisque sedens   aliena ad pabula fucus;               [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)                     0:++
245          aut asper   crabro imparibus   se immiscuit armis,            [ ]
246             aut dirum   tiniae genus, aut   invisa Minervae            [ ]
247               laxos in foribus   suspendit aranea cassis.              [ ]
248            quo magis exhaustae   fuerint hoc acrius omnes              [ ]
249            incumbent   generis lapsi   sarcire ruinas                  [ ]
250            complebuntque foros   et floribus horrea texent.            [ ]
251             Si vero,   quoniam casus   apibus quoque nostros           [1]
252             vita tulit, tristi   languebunt corpora morbo -            [ ]
253          quod iam non   dubiis poteris   cognoscere signis:            [ ]
254          continuo est   aegris alius   color; horrida vultum           [ ]
255               deformat macies;   tum corpora luce carentum             [ ]
256               exportant tectis   et tristia funera ducunt -            [ ]
257              aut illae pedibus   conexae ad limina pendent             [ ]
258              aut intus clausis   cunctantur in aedibus omnes           [ ]
259             ignavaeque fame et   contracto frigore pigrae.             [ ]
260              tum sonus auditur   gravior, tractimque susurrant,        [ ]
261            frigidus ut quondam   silvis immurmurat Auster,             [ ]
262             ut mare sollicitum   stridit refluentibus undis,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)                     4:00
263             aestuat ut clausis   rapidus fornacibus ignis.             [ ]
264              hic iam galbaneos   suadebo incendere odores              [ ]
265           mellaque harundineis   inferre canalibus, ultro              [ ]
266            hortantem et fessas   ad pabula nota vocantem.              [ ]
267             proderit et tunsum   gallae admiscere saporem              [ ]
268              arentisque rosas,   aut igni pinguia multo                [ ]
269            defruta vel psithia   passos de vite racemos,               [ ]
270         Cecropiumque thymum et   grave olentia centaurea.              [ ]
271            est etiam   flos in pratis   cui nomen amello               [ ]
272              fecere agricolae,   facilis quaerentibus herba;           [ ]
273            namque uno ingentem   tollit de caespite silvam             [ ]
274            aureus ipse, sed in   foliis, quae plurima circum           [ ]
275              funduntur, violae   sublucet purpura nigrae;              [ ]
276               saepe deum nexis   ornatae torquibus arae;               [ ]
277            asper in ore sapor;   tonsis in vallibus illum              [ ]
278              pastores   et curva legunt   prope flumina Mellae.        [2]
279                  huius odorato   radices incoque Baccho                [2]?

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)                     4:+
280         pabulaque in   foribus plenis   appone canistris.              [ ]
281           Sed si quem   proles subito   defecerit omnis,               [1]
282           nec genus unde novae   stirpis revocetur habebit,            [ ]
283              tempus et Arcadii   memoranda inventa magistri            [ ]
284           pandere, quoque modo   caesis iam saepe iuvencis             [ ]
285                insincerus apes   tulerit cruor. altius omnem           [ ]
286               expediam   prima repetens   ab origine famam.            [1]
287                nam qua Pellaei   gens fortunata Canopi                 [ ]
288                 accolit effuso   stagnantem flumine Nilum              [ ]
289             et circum   pictis vehitur   sua rura phaselis,            [ ]
290             quaque pharetratae   vicinia Persidis urget,               [ ]
292               et diversa ruens   septem discurrit in ora               [ ]
291            et viridem Aegyptum   nigra fecundat harena,                [ ]?
293                usque coloratis   amnis devexus ab Indis,               [2]
294          omnis in hac   certam regio   iacit arte salutem.             [ ]
295            exiguus   primum atque ipsos   contractus in usus           [ ]
296           eligitur locus; hunc   angustique imbrice tecti              [ ]

Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.)                     4:++
297          parietibusque premumt   artis, et quattuor addunt,            [ ]
298              quattuor a ventis   obliqua luce fenestras.               [ ]?
299             tum vitulus   bima curvans   iam cornua fronte             [ ]
300        quaeritur; huic geminae   nares et spiritus oris                [ ]
301            multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto             [ ]!
302             tunsa per integram   solvuntur viscera pellem.             [ ]
303        sic positum in   clauso linquunt,   et ramea costis             [ ]
304            subiciunt   fragmenta, thymum   casiasque recentis.         [ ]
305           hoc geritur Zephyris   primum impellentibus undas,           [ ]
306             ante novis rubeant   quam prata coloribus, ante            [ ]
307            garrula quam tignis   nidum suspendat hirundo.              [ ]
308                interea teneris   tepefactus in ossibus umor            [ ]
309            aestuat, et   visenda modis   animalia miris,               [ ]!
310            trunca pedum primo,   mox et stridentia pennis,             [ ]
311            miscentur,   tenuemque magis   magis aëra carpunt,          [ ]
312              donec ut aestivis   effusus nubibus imber                 [ ]
313                erupere, aut ut   nervo pulsante sagittae               [ ]
314             prima leves ineunt   si quando proelia Parthi.             [ ]

risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile

Prossimo file n. 22
Publius Vergilius Maro: Georgica 4,315-566 [Georgica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!

Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
296           eligitur locus; hunc   angustique imbrice tecti              [ ]
4. bog.
274            aureus ipse, sed in   foliis, quae plurima circum           [ ]
Analyse 3
4. bog.
226          omnia, nec   morti esse locum,   sed viva volare              [ ]!
309            aestuat, et   visenda modis   animalia miris,               [ ]!
4. bog.
251             Si vero,   quoniam casus   apibus quoque nostros           [1]
Analyse 4
4. bog.
301            multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto             [ ]!

Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede




%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: