Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 15 - GEO-VERG + archivio n. 16 - ÆN1-VERG Prossimo file n. 23
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 0:00
315 Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? [ ]
316 unde nova ingressus hominum experientia cepit? [ ]
317 pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, [ ]
318 amissis, ut fama, apibus morboque fameque, [ ]
319 tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis [ ]?
320 multa querens, atque hac adfatus voce parentem: [ ]
321 'mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius [ ]
322 ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum [ ]?
323 (si modo, quem perhibes, pater est Thrymbaeus Apollo) [ ]
324 invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri [ ]
325 pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas? [ ]
326 en etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, [ ]
327 quem mihi vix frugum et pecorum custodia sollers [ ]
328 omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. [ ]!
329 quin age et ipsa manu felicis erue silvas, [2]?
330 fer stabulis inimicum ignem at -que interfice messis, [ ]
331 ure sata et validam in vitis molire bipennem, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 0:+
332 tanta meae si te ceperunt taedia laudis.' [ ]
333 At mater sonitum thalamo sub fluminis alti [ ]
334 sensit. eam circum Milesia vellera nymphae [ ]
335 carpebant hyali saturo fucata colore, [1]?
336 Drymoque Xantho -que Ligeaque Phyllodoceque, [u]?
337 caesariem effusae nitidam per candida colla, [ ]
338 Nesaee Spio -que Thaliaque Cymodoceque [u]
339 Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, [ ]!
340 altera tum primos Lucinae experta labores, [ ]
341 Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, [ ]
342 ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, [ ]
343 atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea [2]?
344 et tandem positis velox Arethusa sagittis. [ ]
345 inter quas curam Clymene narrabat inanem [ ]
346 Volcani, Martisque dolos et dulcia furta, [1]
347 aque Chao densos divum numerabat amores. [ ]
348 carmine quo captae dum fusis mollia pensa [ ]
349 devolvunt, iterum maternas impulit auris [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 0:++
350 luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes [ ]
351 obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores [ ]!
352 prospiciens summa flavum caput extulit unda, [ ]?
353 et procul: 'o gemitu non frustra exterrita tanto, [ ]
354 Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, [ ]?
355 tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam [ ]
356 stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.' [ ]?
357 huic percussa nova mentem formidine mater [ ]
358 'duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum [ ]
359 tangere' ait. simul alta iubet discedere late [ ]
360 flumina, qua iuvenis gressus inferret. at illum [ ]
361 curvata in montis faciem circumstetit unda [ ]
362 accepitque sinu vasto misitque sub amnem. [ ]?
363 iamque domum mirans genetricis et umida regna [ ]
364 speluncisque lacus clausos lucosque sonantis [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 4:00
365 ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum [1]?
366 omnia sub magna labentia flumina terra [ ]?
367 spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque, [ ]
368 et caput unde altus primum se erumpit Enipeus, [ ]
369 unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta [ ]!
370 saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus [ ]
371 et gemina auratus taurino cornua vultu [ ]?
372 Eridanus, quo non alius per pinguia culta [ ]
373 in mare purpureum violentior effluit amnis. [ ]
374 postquam est in thalami pendentia pumice tecta [ ]
375 perventum et nati fletus cognovit inanis [ ]
376 Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis [1]
377 germanae, tonsisque ferunt mantelia villis; [ ]
378 pars epulis onerant mensas et plena reponunt [ ]
379 pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae. [ ]
380 et mater 'cape Maeonii carchesia Bacchi: [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 4:+
381 Oceano libemus' ait. simul ipsa precatur [ ]?
382 Oceanumque patrem rerum nymphasque sorores, [ ]
383 centum quae silvas, centum quae flumina servant. [ ]
384 ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, [ ]
385 ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. [ ]
386 omine quo firmans animum sic incipit ipsa: [ ]
387 'Est in Carpathio Neptuni gurgite vates [ ]?
388 caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor [ ]
389 et iuncto bipedum curru metitur equorum. [ ]?
390 hic nunc Emathiae portus patriamque revisit [ ]
391 Pallenen; hunc et nymphae veneramur et ipse [ ]?
392 grandaevus Nereus: novit namque omnia vates, [ ]
393 quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur; [ ]
394 quippe ita Neptuno visum est, immania cuius [1]
395 armenta et turpis pascit sub gurgite phocas. [ ]
396 hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem [ ]
397 expediat morbi causam eventusque secundet. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 4:++
398 nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum [2]
399 orando flectes; vim duram et vincula capto [ ]
400 tende; doli circum haec demum frangentur inanes. [ ]
401 ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, [ ]
402 cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, [ ]
403 in secreta senis ducam, quo fessus ab undis [1]
404 se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. [ ]
405 verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, [ ]
406 tum variae eludent species atque ora ferarum. [2]
407 fiet enim subito sus horridus atraque tigris [ ]?
408 squamosusque draco et fulva cervice leaena, [ ]
409 aut acrem flammmae sonitum dabit atque ita vinclis [ ]
410 excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit. [ ]
411 sed quanto ille magis formas se vertet in omnis [ ]
412 tam tu, nate, magis contende tenacia vincla, [1]
413 donec talis erit mutato corpore qualem [ ]?
414 videris incepto tegeret cum lumina somno.' [ ]
415 Haec ait et liquidum ambrosiae diffundit odorem, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 8:00
416 quo totum nati corpus perduxit; at illi [ ]
417 dulcis compositis spiravit crinibus aura [ ]
418 atque habilis membris venit vigor. est specus ingens [ ]
419 exesi latere in montis, quo plurima vento [1]
420 cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, [ ]
421 deprensis olim statio tutissima nautis; [ ]
422 intus se vasti Proteus tegit obice saxi. [ ]
423 hic iuvenem in latebris aversum a lumine nympha [ ]?
424 conlocat, ipsa procul nebulis obscura resistit. [ ]
425 iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos [ ]
426 ardebat caelo, et medium sol igneus orbem [ ]
427 hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis [2]
428 faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: [ ]
429 cum Proteus consueta petens e fluctibus antra [ ]
430 ibat; eum vasti circum gens umida ponti [ ]
431 exsultans rorem late dispergit amarum. [ ]
432 sternunt se somno diversae in litore phocae; [ ]
433 ipse, velut stabuli custos in montibus olim, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 8:+
434 vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit [ ]
435 auditisque lupos acuunt balatibus agni, [ ]
436 consedit scopulo medius, numerumque recenset. [ ]
437 cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, [ ]
438 vix defessa senem passus componere membra [ ]
439 cum clamore ruit magno, manicisque iacentem [ ]
440 occupat. ille suae contra non immemor artis [ ]?
441 omnia transformat sese in miracula rerum, [ ]
442 ignemque horribilem -que feram fluviumque liquentem. [ ]
443 verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus [ ]
444 in sese redit atque hominis tandem ore locutus [ ]?
445 'nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras [ ]
446 iussit adire domos? quidve hinc petis?' inquit. at ille: [ ]
447 'scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam: [ ]
448 sed tu desine velle. deum praecepta secuti [1]!
449 venimus hinc lassis quaesitum oracula rebus.' [ ]?
450 tantum effatus. ad haec vates vi denique multa [ ]
451 ardentis oculos intorsit lumine glauco, [ ]
= archivio n. 16 - ÆN1-VERG
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 8:++
452 et graviter frendens sic fatis ora resolvit. [ ]?
453 'Non te nullius exercent numinis irae; [ ]
454 magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus [ ]
455 haudquaquam ad meritum poenas, ni fata resistant, [ ]
456 suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit. [ ]
457 illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps, [ ]
458 immanem ante pedes hydrum moritura puella [ ]
459 servantem ripas alta non vidit in herba. [ ]
460 at chorus aequalis Dryadum clamore supremos [ ]
461 implerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces [ ]
462 altaque Pangaea et Rhesi Mavortia tellus [ ]?
463 atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia. [u]!
464 ipse cava solans aegrum testudine amorem [2]
465 te, dulcis coniunx, te solo in litore secum, [ ]
466 te veniente die, te decedente canebat. [ ]?
467 Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, [ ]
468 et caligantem nigra formidine lucum [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 12:00
469 ingressus, manisque adiit regemque tremendum [ ]
470 nesciaque humanis precibus mansuescere corda. [ ]
471 at cantu commotae Erebi de sedibus imis [ ]?
472 umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, [ ]
473 quam multa in foliis avium se milia condunt, [ ]
474 vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, [ ]
475 matres atque viri defunctaque corpora vita [ ]?
476 magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, [u]
477 impositique rogis iuvenes ante ora parentum, [ ]
478 quos circum limus niger et deformis harundo [ ]
479 Cocyti tardaque palus inamabilis unda [1]?
480 alligat et novies Styx interfusa coercet. [ ]
481 quin ipsae stupuere domus atque intima Leti [ ]
482 Tartara caeruleos -que implexae crinibus anguis [ ]
483 Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora, [ ]
484 atque Ixionii vento rota constitit orbis. [ ]
485 iamque pedem referens casus evaserat omnis, [ ]?
486 redditaque Eurydice superas veniebat ad auras [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 12:+
487 pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem), [ ]
488 cum subita incautum dementia cepit amantem, [ ]
489 ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes: [ ]
490 restitit, Eurydicen -que suam iam luce sub ipsa [ ]
491 immemor heu! victus -que animi respexit. ibi omnis [ ]
492 effusus labor at -que immitis rupta tyranni [ ]
493 foedera, terque fragor stagnis auditus Averni. [ ]
494 illa 'quis et me' inquit 'miseram et te perdidit, Orpheu, [ ]
495 quis tantus furor? en iterum crudelia retro [ ]
496 fata vocant, condit -que natantia lumina somnus. [ ]
497 iamque vale: feror ingenti circumdata nocte [ ]
498 invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.' [ ]
499 dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras [ ]
500 commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum [ ]
501 prensantem nequiquam umbras et multa volentem [ ]
502 dicere praeterea vidit; nec portitor Orci [ ]?
503 amplius obiectam passus transire paludem. [ ]
504 quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret? [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 12:++
505 quo fletu manis, quae numina voce moveret? [ ]?
506 illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba. [ ]
507 septem illum totos perhibent ex ordine mensis [ ]
508 rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam [ ]?
509 flesse sibi, et gelidis haec evolvisse sub astris [ ]
510 mulcentem tigris et agentem carmine quercus; [ ]
511 qualis populea maerens philomela sub umbra [ ]
512 amissos queritur fetus, quos durus arator [ ]
513 observans nido implumis detraxit; at illa [ ]
514 flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen [1]
515 integrat, et maestis late loca questibus implet. [1]
516 nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei: [ ]
517 solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem [ ]
518 arvaque Riphaeis numquam viduata pruinis [ ]
519 lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis [ ]
520 dona querens. spretae Ciconum quo munere matres [ ]
521 inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi [ ]
522 discerptum latos iuvenem sparsere per agros. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 16:00
523 tum quoque marmorea caput a cervice revulsum [ ]
524 gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus [ ]
525 volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua [ ]
526 a miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat: [ ]
527 Eurydicen toto referebant flumine ripae.' [ ]?
528 Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum, [ ]
529 quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit. [ ]
530 At non Cyrene; namque ultro adfata timentem: [ ]
531 'nate, licet tristis animo deponere curas. [1]?
532 haec omnis morbi causa, hinc miserabile nymphae, [ ]
533 cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, [ ]
534 exitium misere apibus. tu munera supplex [1]
535 tende petens pacem, et facilis venerare Napaeas; [ ]
536 namque dabunt veniam votis, irasque remittent. [ ]?
537 sed modus orandi qui sit prius ordine dicam. [1]
538 quattuor eximios praestanti corpore tauros, [ ]
539 qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, [ ]
540 delige, et intacta totidem cervice iuvencas. [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 16:+
541 quattuor his aras alta ad delubra dearum [ ]?
542 constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem, [ ]
543 corporaque ipsa boum frondoso desere luco. [ ]?
544 post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, [ ]
545 inferias Orphei Lethaea papavera mittes [ ]?
546 et nigram mactabis ovem, lucumque revises: [ ]
547 placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.' [ ]
548 Haud mora: continuo matris praecepta facessit; [ ]?
549 ad delubra venit, monstratas excitat aras, [1]?
550 quattuor eximios praestanti corpore tauros [ ]
551 ducit et intacta totidem cervice iuvencas. [ ]
552 post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, [ ]
553 inferias Orphei mittit, lucumque revisit. [ ]
554 hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum [1]?
555 aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto [ ]
556 stridere apes utero et ruptis effervere costis, [ ]
Publius Vergilius Maro: Georgica, 4. bog (Oxford C.T.) 16:++
557 immensasque trahi nubes, iamque arbore summa [1]
558 confluere et lentis uvam demittere ramis. [ ]?
559 Haec super arvorum cultu pecorumque canebam [ ]
560 et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum [ ]
561 fulminat Euphraten bello victorque volentis [ ]
562 per populos dat iura viam -que adfectat Olympo. [ ]
563 illo Vergilium me tempore dulcis alebat [ ]
564 Parthenope studiis florentem ignobilis oti, [ ]
565 carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, [2]
566 Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 23
Publius Vergilius Maro: Æneiden 1,1-179 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
322 ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum [ ]?
332 tanta meae si te ceperunt taedia laudis.’ [ ]
356 stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.’ [ ]
358 ‘duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum [ ]
492 effusus labor at -que immitis rupta tyranni [ ]
4. bog.
324 invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri [ ]
498 invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.’ [ ]
4. bog.
336 Drymoque Xantho -que Ligeaque Phyllodoceque, [u]?
338 Nesaee Spio -que Thaliaque Cymodoceque [u]
343 atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea [2]?
516 nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei: *[ ]
Analyse 4
4. bog.
369 unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta [ ]!
463 atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia. [u]!
4. bog.
328 omnia temptanti extuderat, te matre relinquo. [ ]!
351 obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores [ ]!
448 sed tu desine velle. deum praecepta secuti [1]!
4. bog.
339 Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede