Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 42 - ME3-OVID Prossimo file n. 208
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:00
1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, [ ]
2 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam [ ]
3 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati [ ]
4 virgineas volucres miseri senis ore fugarant, [ ]
5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem [1]
6 contigerant rapidas limosi Phasidos undas. [ ]?
7 dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt [ ]
8 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, [ ]
9 concipit interea validos Aeetias ignes [ ]
10 et luctata diu, postquam ratione furorem [ ]
11 vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas; [ ]?
12 nescioqui deus obstat' ait 'mirumque nisi hoc est, [ ]
13 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. [ ]
14 nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? [ ]
15 (sunt quoque dura nimis!) cur, quem modo denique vidi, [ ]
16 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? [ ]
17 excute virgineo conceptas pectore flammas, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 0:+
18 si potes, infelix. si possem, sanior essem. [ ]
19 sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, [ ]
20 mens aliud suadet; video meliora proboque, [ ]
21 deteriora sequor. quid in hospite regia virgo [ ]
22 ureris et thalamos alieni concipis orbis? [ ]?
23 haec quoque terra potest quod ames dare. vivat an ille [ ]
24 occidat, in dis est; vivat tamen! idque precari [ ]
25 vel sine amore licet; quid enim commisit Iason? [ ]
26 quem nisi crudelem non tangat Iasonis aetas [2]
27 et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, [ ]
28 ore movere potest? certe mea pectora movit. [ ]
29 at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore [ ]
30 concurretque suae segeti, tellure creatis [ ]
31 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. [ ]
32 hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, [ ]?
33 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. [ ]
34 cur non et specto pereuntem oculosque videndo [ ]
35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:00
36 terrigenasque feros insopitumque draconem? [ ]?
37 di meliora velint! quamquam non ista precanda, [ ]
38 sed facienda mihi. prodamne ego regna parentis [ ]?
39 atque ope nescioquis servabitur advena nostra [ ]
40 ut per me sospes sine me det lintea ventis [ ]
41 virque sit alterius, poenae Medea relinquar? [ ]
42 si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, [ ]
43 occidat ingratus! sed non is vultus in illo, [ ]
44 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, [ ]
45 ut timeam fraudem meritiue oblivia nostri; [ ]
46 et dabit ante fidem cogamque in foedera testes [ ]
47 esse deos. quid tuta times? accingere et omnem [ ]
48 pelle moram! tibi se semper debebit Iason, [ ]
49 te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas [ ]
50 servatrix urbes matrum celebrabere turba. [ ]
51 ergo ego germanam fratremque patremque deosque [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:+
52 et natale solum ventis ablata relinquam? [1]
53 nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, [ ]
54 frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, [ ]
55 maximus intra me deus est. non magna relinquam, [ ]!
56 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae [ ]
57 notitiamque loci melioris et oppida quorum [ ]
58 hic quoque fama viget cultusque artesque virorum [ ]
59 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, [ ]
60 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix [ ]
61 et dis cara ferar et vertice sidera tangam. [ ]
62 quid quod nescioquid mediis concurrere in undis [ ]
63 dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis [ ]
64 nunc sorbere fretum, nunc reddere cinctaque saevis [ ]
65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? [1]
66 nempe tenens quod amo gremioque in Iasonis haerens [ ]
67 per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor [ ]
68 aut, si quid metuam, metuam de coniuge solo [ ]
69 coniugiumne putas speciosaque nomina culpae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 4:++
70 imponis, Medea, tuae? quin aspice quantum [2]
71 adgrediare nefas et, dum licet, effuge crimen!' [ ]
72 dixit, et ante oculos Rectum Pietasque Pudorque [ ]
73 constiterant et victa dabat iam terga Cupido. [ ]
74 ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras [ ]?
75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, [2]
76 et iam fortis erat pulsusque resederat ardor, [ ]
77 cum videt Aesoniden extinctaque flamma reluxit; [ ]
78 erubuere genae totoque recanduit ore, [1]
79 utque solet ventis alimenta adsumere quaeque [ ]
80 parva sub inducta latuit scintilla favilla [ ]
81 crescere et in veteres agitata resurgere vires, [ ]
82 sic iam lenis amor, iam quem languere putares, [ ]
83 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. [ ]
84 et casu solito formosior Aesone natus [1]?
85 illa luce fuit; posses ignoscere amanti. [ ]
86 spectat et in vultu veluti tum denique viso [ ]
87 lumina fixa tenet nec se mortalia demens [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:00
88 ora videre putat nec se declinat ab illo. [ ]?
89 ut vero coepitque loqui dextramque prehendit [ ]?
90 hospes et auxilium submissa voce rogavit [ ]
91 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: [ ]
92 'quid faciam video, nec me ignorantia veri [ ]
93 decipiet, sed amor. servabere munere nostro; [ ]
94 servatus promissa dato!' per sacra triformis [ ]
95 ille deae lucoque foret quod numen in illo [1]
96 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri [ ]
97 eventusque suos et tanta pericula iurat; [ ]
98 creditus accepit cantatas protinus herbas [ ]
99 edidicitque usum laetusque in tecta recessit. [ ]
100 postera depulerat stellas Aurora micantes: [ ]
101 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum [ ]
102 consistuntque iugis; medio rex ipse resedit [ ]
103 agmine purpureus sceptroque insignis eburno. [ ]
104 ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant [ ]
105 aeripedes tauri tactaeque vaporibus herbae [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:+
106 ardent, utque solent pleni resonare camini [1]
107 aut ubi terrena silices fornace soluti [ ]?
108 concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum, [ ]
109 pectora sic intus clausas volventia flammas [ ]
110 gutturaque usta sonant. tamen illis Aesone natus [ ]
111 obvius it; vertere truces venientis ad ora [ ]!
112 terribiles vultus praefixaque cornua ferro, [ ]
113 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco [ ]
114 fumificisque locum mugitibus impleverunt. [1]
115 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes [ ]
116 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!), [2]
117 pendulaque audaci mulcet palearia dextra [ ]?
118 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri [ ]
119 ducere et insuetum ferro proscindere campum. [ ]
120 mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent [ ]
121 adiciuntque animos. galea tum sumit aena [ ]
122 vipereos dentes et aratos spargit in agros. [ ]
123 semina mollit humus valido praetincta veneno [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 8:++
124 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes; [ ]
125 utque homines speciem materna sumit in alvo [ ]
126 perque suos intus numeros componitur infans [ ]
127 nec nisi maturus communes exit in auras, [2]?
128 sic ubi visceribus gravidae telluris imago [ ]
129 effecta est hominis, feto consurgit in arvo, [ ]
130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. [ ]
131 quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas [2]
132 in caput Aesonii iuvenis torquere parantes, [ ]
133 demisere metu vultumque animumque Pelasgi. [1]?
134 ipsa quoque extimuit quae tutum fecerat illum, [ ]
135 utque petit vidit iuvenem tot ab hostibus unum, [ ]
136 palluit et subito sine sanguine frigida sedit; [ ]
137 neve parum valeant a se data gramina, carmen [1]
138 auxiliare canit secretasque advocat artes. [ ]
139 ille gravem medios silicem iaculatus in hostes [ ]
140 a se depulsum Martem convertit in ipsos; [ ]
141 terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 7. bog (Rizzoli) 12:00
142 civilique cadunt acie. gratantur Achivi [1]
143 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. [ ]
144 tu quoque victorem complecti, barbara, velles; [ ]
145 obstitit incepto pudor. at complexa fuisses, [ ]
146 sed te ne faceres tenuit reverentia famae. [1]
147 quod licet, adfectu tacito laetaris agisque [ ]
148 carminibus grates et dis auctoribus horum. [ ]
149 pervigilem superest herbis sopire draconem, [ ]
150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis [ ]
151 dentibus horrendus custos erat arboris aureae [ ]
152 hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci [ ]
153 verbaque ter dixit placidos facientia somnos, [ ]
154 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, [ ]
155 somnus in ignotos oculos ubi venit et auro [ ]?
156 heros Aesonius potitur spolioque superbus [ ]
157 muneris auctorem secum, spolia altera, portans [ ]
158 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 208
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 7,159-451 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. bog.
24 occidat, in dis est; vivat tamen! idque precari [ ]
7. bog.
114 fumificisque locum mugitibus impleverunt. [1]
Analyse 3
7. bog.
55 maximus intra me deus est. non magna relinquam, [ ]!
7. bog.
111 obvius it; vertere truces venientis ad ora [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede