Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 44 - ME5-OVID Prossimo file n. 220
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 0:00
143 tale nemus vates attraxerat inque ferarum [ ]?
144 concilio medius turba volucrumque sedebat. [ ]
145 ut satis impulsas temptavit pollice chordas [ ]
146 et sensit varios, quamvis diversa sonarent, [ ]
147 concordare modos, hoc vocem carmine movit: [ ]
148 'ab Iove, Musa parens (cedunt Iovis omnia regno), [ ]
149 carmina nostra move. Iovis est mihi saepe potestas [ ]
150 dicta prius; cecini plectro graviore Gigantas [ ]
151 sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis. [ ]
152 nunc opus est leviore lyra; puerosque canamus [ ]
153 dilectos superis inconcessisque puellas [ ]
154 ignibus attonitas meruisse libidine poenam. [ ]
155 rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore [ ]
156 arsit, et inventum est aliquid quod Iuppiter esse [ ]
157 quam quod erat mallet. nulla tamen alite verti [ ]
158 dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. [ ]
159 nec mora, percusso mendacibus aere pennis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 0:+
160 abripit Iliaden, qui nunc quoque pocula miscet [ ]
161 invitaque Iovi nectar Iunone ministrat. [1]
162 te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, [2]?
163 tristia si spatium ponendi fata dedissent. [ ]
164 qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit [ ]
165 ver hiemem Piscique Aries succedit aquoso, [ ]
166 tu totiens oreris viridique in caespite flores. [ ]
167 te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe [ ]
168 in medio positi caruerunt praeside Delphi, [ ]
169 dum deus Eurotan immunitamque frequentat [ ]?
170 Sparten. nec citharae nec sunt in honore sagittae; [ ]
171 immemor ipse sui non retia ferre recusat, [ ]
172 non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui [ ]
173 ire comes, longa -que alit adsuetudine flammas. [ ]
174 iamque fere medius Titan venientis et actae [ ]
175 noctis erat spatioque pari distabat utrimque; [ ]
176 corpora veste levant et suco pinguis olivi [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 4:00
177 splendescunt latique ineunt certamina disci. [ ]
178 quem prius aerias libratum Phoebus in auras [ ]
179 misit et oppositas disiecit pondere nubes; [ ]
180 reccidit in solidam longo post tempore terram [ ]
181 pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem. [ ]
182 protinus imprudens actusque cupidine lusus [ ]
183 tollere Taenarides orbem properabat; at illum [ ]
184 dura repercusso subiecit pondere tellus [ ]
185 in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque [ ]
186 quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus; [ ]
187 et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, [ ]
188 nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. [ ]
189 nil prosunt artes; erat immedicabile vulnus. [ ]
190 ut, si quos violas riguoque papavera in horto [ ]
191 liliaque infringat fulvis horrentia linguis, [ ]
192 marcida demittant subito caput illa gravatum [ ]
193 nec se sustineant spectentque cacumine terram, [ ]
194 sic vultus moriens iacet, et defecta vigore [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 4:+
195 ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit. [ ]
196 'laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,' [ ]?
197 Phoebus ait 'videoque tuum, mea crimina, vulnus. [ ]
198 tu dolor es facinusque meum; mea dextera leto [ ]
199 inscribenda tuo est; ego sum tibi funeris auctor. [ ]
200 quae mea culpa tamen? nisi si lusisse vocari [2]
201 culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari. [ ]
202 atque utinam pro te vitam tecumve liceret [ ]?
203 reddere! quod quoniam fatali lege tenemur, [ ]?
204 semper eris mecum memorique haerebis in ore. [ ]
205 te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, [ ]?
206 flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. [ ]
207 tempus et illud erit, quo se fortissimus heros [ ]
208 addat in hunc florem folioque legatur eodem.' [ ]
209 talia dum vero memorantur Apollinis ore, [ ]?
210 ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, [2]
211 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro [ ]
212 flos oritur formamque capit quam lilia, si non [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 4:++
213 purpureus color his, argenteus esset in illis. [ ]
214 non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris); [ ]
215 ipse suos gemitus foliis inscribit et AIAI [ ]
216 flos habet inscriptum funestaque littera ducta est. [ ]
217 nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon honorque [ ]
218 durat in hoc aevi celebrandaque more priorum [ ]
219 annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. [ ]?
220 at si forte roges fecundam Amathunta metallis [ ]
221 an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque [ ]
222 atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu [ ]
223 frons erat; unde etiam nomen traxere Cerastae. [ ]
224 ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara, [2]
225 ignarus sceleris quam si quis sanguine tinctam [ ]
226 advena vidisset, mactatos crederet illic [ ]
227 lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes; [ ]
228 hospes erat caesus! sacris offensa nefandis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 8:00
229 ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat [ ]
230 deserere alma Venus. 'sed quid loca grata, quid urbes [ ]
231 peccavere meae? quod' dixit 'crimen in illis? [ ]
232 exilio poenam potius gens impia pendat [ ]
233 vel nece vel si quid medium est mortisque fugaeque. [ ]
234 idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?' [ ]
235 dum dubitat quo mutet eos, ad cornua vultum [ ]
236 flexit et admonita est haec illis posse relinqui; [ ]
237 grandiaque in torvos transformat membra iuvencos. [ ]
238 sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae [ ]
239 esse negare deam; pro quo sua numinis ira [ ]
240 corpora cum forma primae vulgasse feruntur; [1]
241 utque pudor cessit sanguisque induruit oris, [ ]
242 in rigidum parvo silicem discrimine versae. [ ]
243 quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes [ ]
244 viderat, offensus vitiis quae plurima menti [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 8:+
245 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs [2]
246 vivebat thalamique diu consorte carebat. [ ]
247 interea niveum mira feliciter arte [ ]?
248 sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci [ ]
249 nulla potest, operisque sui concepit amorem. [ ]
250 virginis est verae facies, quam vivere credas [ ]
251 et, si non obstet reverentia, velle moveri; [ ]?
252 ars adeo latet arte sua. miratur et haurit [ ]?
253 pectore Pygmalion simulati corporis ignes. [2]
254 saepe manus operi temptantes admovet, an sit [ ]
255 corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur, [ ]
256 oscula dat reddi -que putat loquiturque tenetque [ ]
257 sed credit tactis digitos insidere membris [ ]
258 et metuit pressos veniat ne livor in artus. [ ]
259 et modo blanditias adhibet, modo grata puellis [ ]
260 munera fert illi, conchas teretesque lapillos [ ]
261 et parvas volucres et flores mille colorum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 8:++
262 liliaque pictas -que pilas et arbore lapsas [1]
263 Heliadum lacrimas. ornat quoque vestibus artus; [ ]
264 dat digitis gemmas, dat longa monilia collo, [ ]
265 aure leves bacae, redimicula pectore pendent. [ ]
266 cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur. [ ]
267 conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis [ ]?
268 appellatque tori sociam acclinataque colla [ ]
269 mollibus in plumis tamquam sensura reponit. [ ]
270 festa dies Veneris tota celeberrima Cypro [1]
271 venerat, et pandis inductae cornibus aurum [ ]
272 conciderant ictae nivea cervice iuvencae, [ ]
273 turaque fumabant, cum munere functus ad aras [2]
274 constitit et timide 'si, di, dare cuncta potestis, [1]?
275 sit coniunx, opto,' non ausus 'eburnea virgo' [ ]
276 dicere Pygmalion 'similis mea' dixit 'eburnae.' [ ]
277 sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 12:00
278 vota quid illa velint et, amici numinis omen, [2]
279 flamma ter accensa est apicemque per aera duxit. [ ]
280 ut rediit, simulacra suae petit ille puellae [ ]
281 incumbensque toro dedit oscula; visa tepere est. [ ]
282 admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat; [ ]
283 temptatum mollescit ebur positoque rigore [ ]
284 subsedit digitis ceditque, ut Hymettia sole [ ]
285 cera remollescit tractataque pollice multas [ ]
286 flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. [ ]
287 dum stupet et dubie gaudet fallique veretur, [ ]
288 rursus amans rursusque manu sua vota retractat. [ ]
289 corpus erat; saliunt temptatae pollice venae. [ ]
290 tum vero Paphius plenissima concipit heros [ ]
291 verba quibus Veneri grates agit, oraque tandem [1]
292 ore suo non falsa premit; dataque oscula virgo [ ]
293 sensit et erubuit, timidumque ad lumina lumen [ ]
294 attollens pariter cum caelo vidit amantem. [ ]
295 coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 10. bog (Rizzoli) 12:+
296 cornibus in plenum noviens lunaribus orbem [ ]
297 illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. [1]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 220
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 10,298-502 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
10. bog.
213 purpureus color his, argenteus esset in illis. [ ]
10. bog.
212 flos oritur formamque capit quam lilia, si non [ ]
254 saepe manus operi temptantes admovet, an sit [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede