Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 45 - ME6-OVID Prossimo file n. 226
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 0:00
749 hos aliquis senior iunctim freta lata volantes [ ]
750 spectat et ad finem servatos laudit amores. [ ]
751 proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque' dixit, [ ]
752 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem [ ]
753 aspicis' (ostendens spatiosum in guttura mergum), [ ]
754 'regia progenies; et si descendere ad ipsum [ ]
755 ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo [ ]
756 Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes [ ]
757 Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae [ ]
758 tempora sortitus. frater fuit Hectoris iste; [ ]
759 qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, [1]
760 forsitan inferius non Hectore nomen haberet, [ ]
761 quamvis est illum proles enixa Dymantis, [ ]
762 Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 2:00
763 fertur Alexiroe, Granito nata bicorni. [ ]?
764 oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula [ ]
765 secretos montes et inambitiosa colebat [ ]
766 rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. [ ]
767 non agreste tamen nec inexpugnabile amori [ ]
768 pectus habens, silvas captatam saepe per omnes [ ]
769 aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa [ ]
770 iniectos umeris siccantem sole capillos. [ ]
771 visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum [ ]
772 cerva lupum longeque lacu deprensa relicto [1]?
773 accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros [ ]
774 insequitur celeremque metu celer urget amore. [ ]
775 ecce latens herba coluber fugientis adunco [ ]
776 dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; [ ]
777 cum vita suppressa fuga est. amplectitur amens [2]
778 exanimem clamatque 'piget, piget esse secutum! [ ]
779 sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. [ ]
780 perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 11. bog (Rizzoli) 2:+
781 a me causa data est. ego sum sceleratior illo, [ ]
782 qui tibi morte mea mortis solacia mittam.' [ ]
783 dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, [ ]
784 decidit in pontum; Tethys miserata cadentem [ ]
785 molliter excepit nantemque per aequora pennis [ ]
786 texit, et optatae non est data copia mortis. [ ]
787 indignatur amans invitum vivere cogi [ ]
788 obstarique animae misera de sede volenti [1]
789 exire, utque novas umeris adsumpserat alas, [ ]
790 subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. [ ]
791 pluma levat casus; furit Aesacus inque profundum [ ]
792 pronus abit letique viam sine fine retemptat. [ ]
793 fecit amor maciem; longa internodia crurum, [ ]
794 longa manet cervix, caput est a corpore longe. [ ]
795 aequor amat, nomenque tenet, quia mergitur illo.' [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 226
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 12,1-167 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O25 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
(file n. 225 nullis versibus exceptis)
Data og analyse 2 og 3 og 4. Teoretisk metrik og tabeller
“Romersk fod på daktylisk vers” (Piede romano sui dattili)