Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 45 - ME6-OVID + archivio n. 46 - ME7-OVID Prossimo file n. 233
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:00
623 non tamen eversam Troiae cum moenibus esse [ ]
624 spem quoque fata sinunt; sacra et, sacra altera, patrem [ ]
625 fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros [ ]
626 (de tantis opibus praedam pius eligit illam [ ]
627 Ascaniumque suum) profugaque per aequora classe [ ]
628 fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:+
629 et Polydoreo manantem sanguine terram [u]?
630 linquit et utilibus ventis aestuque secundo [ ]
631 intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. [ ]
632 hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus [1]
633 rite colebatur, temploque domoque recepit [2]
634 urbemque ostendit delubraque nota duasque [2]
635 Latona quondam stirpes pariente retentas; [ ]?
636 ture dato flammis vinoque in tura profuso [ ]
637 caesarumque boum fibris de more crematis [ ]
638 regia tecta petunt positique tapetibus altis [ ]
639 munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. [ ]
640 tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos, [ ]?
641 fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, [ ]
642 bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' [ ]
643 huic Anius niveis circumdata tempora vittis [ ]
644 concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros [ ]
645 maxime; vidisti natorum quinque parentem, [ ]?
646 quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat) [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 0:++
647 paene vides orbum. quod enim mihi filius absens [ ]
648 auxilium, quem dicta suo de nomine tellus [ ]?
649 Andros habet, pro patre locum -que et regna tenentem? [ ]
650 Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber [ ]
651 femineae stirpi voto maiora fideque [ ]?
652 munera. nam tactu natarum cuncta mearum [ ]?
653 in segetem laticemque meri canaeque Minervae [1]
654 transformabantur, divesque erat usus in illis. [ ]
655 hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides [ ]
656 (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam [ ]
657 nos quoque parte putes), armorum viribus usus [ ]
658 abstrahit invitas gremio genitoris alantque [ ]
659 imperat Argolicam caelesti munere classem. [ ]
660 effugiunt quo quaeque potest. Euboea duabus [ ]
661 et totidem natis Andros fraterna petita est; [ ]
662 miles adest et, ni dedantur, bella minatur. [ ]?
663 victa metu pietas; consortia corpora poenae [ ]
664 dedidit. et timido possis ignoscere fratri: [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:00
665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, [ ]
666 Hector erat, per quem decimum durastis in annum. [ ]
667 iamque parabantur captivis vincla lacertis; [ ]
668 illae tollentes etiamnum libera caelo [ ]
669 bracchia 'Bacche pater, fer opem!' dixere, tulitque [ ]
670 muneris auctor opem - si miro perdere more [ ]?
671 ferre vocatur opem. nec qua ratione figuram [ ]
672 perdiderint potui scire aut nunc dicere possum; [ ]
673 summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque [2]
674 coniugis in volucres, niveas abiere columbas.' [ ]
675 talibus atque aliis postquam convivia dictis [ ]
676 implerunt, mensa somnum petiere remota. [ ]
677 cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi, [ ]
678 qui petere antiquam matrem cognataque iussit [ ]
679 litora. prosequitur rex et dat munus ituris, [ ]
680 Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, [ ]
681 cratera Aeneae, quem quondam miserat illi [ ]
682 hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:+
683 miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon [ ]
684 Lindius et longo caelaverat argumento. [ ]
685 urbs erat, et septem posses ostendere portas. [ ]
686 (hae pro nomine erant et quae foret illa docebant). [1]
687 ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique [ ]
688 effusaeque comas et apertae pectora matres [ ]
689 significant luctum; nymphae quoque flere videntur [ ]
690 siccatosque queri fontes; sine frondibus arbor [ ]
691 nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. [ ]
692 ecce facit mediis natas Orione Thebis, [ ]?
693 hanc non femineum iugulo dare vulnus aperto, [ ]
694 illam demisso per fortia pectora telo [ ]
695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem [ ]
696 funeribus ferri celebrique in parte cremari. [ ]
697 tum de virginea geminos exire favilla, [ ]
698 ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas [ ]
699 nominat, et cineri materno ducere pompam. [ ]?
700 hactenus antiquo signis fulgentibus aere, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 4:++
701 summus inaurato crater erat asper acantho. [1]?
702 nec leviora datis Troiani dona remittunt, [ ]?
703 dantque sacerdoti custodem turis acerram, [ ]
704 dant pateram claramque auro gemmisque coronam. [ ]
705 inde recordati Teucros a sanguine Teucri [ ]?
706 ducere principium, Creten tenuere; locique [ ]
707 ferre diu nequiere Iovem centumque relictis [ ]
708 urbibus Ausonios optant contingere portus. [ ]
709 saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos [ ]
710 portubus infidis exterruit ales Aello. [ ]?
711 et iam Dulichios portus Ithacenque Samonque [ ]
712 Neritiasque domos, regnum fallacis Ulixis, [ ]
713 praeter erant vecti; certatam lite deorum [ ]
714 Ambraciam versique vident sub imagine saxum [ ]
715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, [ ]
716 vocalemque sua terram Dodonida quercu [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 8:00
717 Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso [2]
718 impia subiectis fugere incendia pennis. [ ]
719 proxima Phaeaeum felicibus obsita pomis [1]
720 rura petunt; Epiros ab his regnataque vati [2]
721 Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur. [ ]
722 inde futurorum certi, quae cuncta fideli [2]
723 Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant [ ]
724 Sicaniam. tribus haec excurrit in aequora linguis, [ ]
725 e quibus imbriferos est versa Pachynos ad Austros, [ ]
726 mollibus oppositum Zephyris Lilybaeon, ad Arctos [ ]
727 aequoris expertes spectat Boreanque Peloros. [ ]
728 hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo [ ]
729 sub noctem potitur Zanclaea classis harena. [ ]
730 Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis [ ]
731 infestat; vorat haec raptas revomitque carinas, [ ]
732 illa feris atram canibus succingitur alvum, [2]
733 virginis ora gerens et, si non omnia vates [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 8:+
734 ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo. [2]
735 hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis [ ]
736 ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, [1]
737 ibat et elusos iuvenum narrabat amores. [2]
738 quam, dum pectendos praebet Galatea capillos, [ ]
739 talibus adloquitur repetens suspiria dictis: [ ]
740 'te tamen, o virgo, genus haud immite virorum [ ]
741 expetit, utque facis, potes his impune negare. [ ]
742 at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris [ ]
743 enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, [ ]
744 non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem [ ]
745 effugere' et lacrimae vocem impediere loquentis. [ ]
746 quas ubi marmoreo detersit pollice virgo [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 8:++
747 et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit, [3]
748 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris.' [ ]
749 Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: [ ]
750 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus, [ ]
751 magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, [ ]
752 nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. [ ]
753 pulcher et octonis iterum natalibus actis [ ]?
754 signarat teneras dubia lanugine malas. [ ]
755 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat; [ ]
756 nec, si quaesieris odium Cyclopis amorne [ ]
757 Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: [ ]
758 par utrumque fuit. pro, quanta potentia regni [ ]
759 est, Venus alma, tui! nempe ille immitis et ipsis [ ]
760 horrendus silvis et visus ab hospite nullo [ ]
761 impune et magni cum dis contemptor Olympi [ ]
762 quid sit amor sentit validaque cupidine captus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 12:00
763 uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum. [ ]
764 iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, [ ]
765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, [ ]
766 iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam [ ]
767 et spectare feros in aqua et componere vultus; [ ]
768 caedis amor feritasque sitis -que immensa cruoris [ ]
769 cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae. [ ]
770 Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, [ ]
771 Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, [ ]
772 terribilem Polyphemon adit 'lumen'que, 'quod unum [ ]
773 fronte geris media, rapiet tibi' dixit 'Ulixes.' [ ]
774 risit et 'o vatum stolidissime, falleris,' inquit; [2]
775 'altera iam rapuit.' sic frustra vera monentem [ ]
776 spernit et aut gradiens ingenti litora passu [ ]
777 degravat aut fessus sub opaca revertitur antra. [ ]
778 prominet in pontum cuneatus acumine longo [ ]
779 collis; utrumque latus circumfluit aequoris unda. [ ]
780 huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 12:+
781 lanigerae pecudes nullo ducente secutae. [ ]?
782 cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, [ ]
783 ante pedes posita est antemnis apta ferendis [ ]
784 sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, [ ]
785 senserunt toti pastori a sibila montes, [ ]
786 senserunt undae. latitans ego rupe meique [ ]
787 Acidis in gremio residens procul auribus hausi [ ]
788 talia dicta meis auditaque mente notavi: [ ]
789 'candidior folio nivei, Galatea, ligustri, [ ]
790 floridior pratis, longa procerior alno [ ]?
791 splendidior vitro, tenero lascivior haedo, [ ]
792 levior adsiduo detritis aequore conchis, [ ]?
793 solibus hibernis, aestiva gratior umbra, [ ]?
794 nobilior palma, platano conspectior alta, [ ]
795 lucidior glacie, matura dulcior uva, [ ]?
796 mollior et cycni plumis et lacte coacto, [ ]
797 et, si non fugias, riguo formosior horto; [ ]
798 saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 12:++
799 durior annosa quercu, fallacior undis, [ ]
800 lentior et salicis virgis et vitibus albis, [ ]
801 his immobilior scopulis, violentior amne, [ ]
802 laudato pavone superbior, acrior igne, [u]!
803 asperior tribulis, feta truculentior ursa, [1]
804 surdior aequoribus, calcato immitior hydro, [ ]
805 et, quod praecipue vellem tibi demere possem, [ ]
806 non tantum cervo claris latratibus acto, [ ]
807 verum etiam ventis volucrique fugacior aura. [ ]
808 at bene si noris, pigeat fugisse morasque [1]
809 ipsa tuas damnes et me retinere labores. [ ]
810 sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo [ ]
811 antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu [ ]
812 nec sentitur hiems. sunt poma gravantia ramos, [ ]
813 sunt auro similes longis in vitibus uvae, [ ]
814 sunt et purpureae; tibi et has servamus et illas. [ ]
815 ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra [ ]
816 mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 16:00
817 prunaque, non solum nigro liventia suco, [ ]?
818 verum etiam generosa novas -que imitantia ceras. [ ]
819 nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt [ ]
820 arbutei fetus; omnis tibi serviet arbor. [ ]?
821 hoc pecus omne meum est; multae quoque vallibus errant, [ ]
822 multas silva tegit, multae stabulantur in antris. [ ]
823 nec, si forte roges, possim tibi dicere quot sint; [ ]
824 pauperis est numerare pecus! de laudibus harum [ ]!
825 nil mihi credideris; praesens potes ipsa videre [ ]
826 ut vix circueant distentum cruribus uber. [ ]
827 sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni, [1]
828 sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. [ ]
829 lac mihi semper adest niveum; pars inde bibenda [ ]
830 servatur, partem liquefacta coagula durant. [ ]
831 nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum [ ]
832 munera contingent, dammae leporesque caperque, [ ]
833 parve columbarum demptusve cacumine nidus; [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 16:+
834 inveni geminos, qui tecum ludere possint, [1]
835 inter se similes, vix ut dignoscere possis, [ ]
836 villosae catulos in summis montibus ursae: [ ]
837 inveni et dixi 'dominae servabimus istos.' [ ]
838 iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto, [ ]
839 iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra! [ ]
840 certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi [2]
841 nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. [ ]
842 aspice sim quantus! non est hoc corpore maior [ ]
843 Iuppiter in caelo (nam vos narrare soletis [ ]
844 nescioquem regnare Iovem); coma plurima torvos [ ]
845 prominet in vultus umerosque ut lucus obumbrat. [ ]
846 nec, mea quod rigidis horrent densissima saetis [ ]
847 corpora, turpe puta; turpis sine frondibus arbor, [ ]
848 turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent. [ ]
849 pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est; [ ]
850 barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. [ ]
851 unum est in media lumen mihi fronte, sed instar [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 16:++
852 ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus [ ]
853 Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis. [1]
854 adde quod in vestro genitor meus aequore regnat; [ ]
855 hunc tibi do socerum. tantum miserere precesque [ ]
856 supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, [ ]
857 quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, [ ]
858 Nerei, te veneror; tua fulmine saevior ira est. [ ]
859 atque ego contemptus essem patientior huius, [ ]
860 si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso [ ]
861 Acin amas praefersque meis complexibus Acin? [ ]
862 ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, [ ]
863 quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur, [ ]
864 sentiet esse mihi tanto pro corpore vires. [ ]?
865 viscera viva traham divisaque membra per agros [2]
866 perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. [ ]
867 uror enim, laesus -que exaestuat acrius ignis, [ ]
868 cumque suis videor translatum viribus Aetnen [ ]
869 pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris!' [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 20:00
870 talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) [ ]
871 surgit et ut taurus vacca furibundus adempta [ ]
872 stare nequit silva -que et notis saltibus errat, [ ]
873 cum ferus ignaros nec quidquam tale timentes [ ]
874 me videt atque Acin 'video'que exclamat 'et ista [ ]
875 ultima sit faciam Veneris concordia vestra.' [ ]
876 tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere [ ]
877 debuit, illa fuit; clamore perhorruit Aetne. [2]
878 ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor; [2]?
879 terga fugae dederat conversa Symaethius heros [ ]
880 et 'fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes' [ ]
881 dixerat, 'et vestris periturum admittite regnis.' [ ]
882 insequitur Cyclops partemque e monte revulsam [ ]
883 mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum [ ]
884 angulus e saxo, totum tamen obruit Acin. [1]
885 at nos, quod fieri solum per fata licebat, [ ]
886 fecimus ut vires adsumeret Acis avitas. [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 20:+
887 puniceus de mole cruor manabat, et intra [ ]
888 temporis exiguum rubor evanescere coepit, [2]
889 fitque color primo turbati fluminis imbre [ ]?
890 purgaturque mora. tum moles tacta dehiscit, [ ]
891 vivaque per rimas proceraque surgit harundo, [2]
892 osque cavum saxi sonat exsultantibus undis; [ ]
893 miraque res, subito media tenus exstitit alvo [ ]
894 incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, [ ]
895 qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, [ ]?
896 Acis erat, et sic quoque erat tamen Acis in amnem [ ]
897 versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' [ ]
898 desierat Galatea loqui, coetuque soluto [ ]
899 discedunt placidisque natant Nereides undis. [ ]
900 Scylla redit (neque enim medio se credere ponto [ ]
901 audet) et aut bibula sine vestibus errat harena [ ]
902 aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus [ ]
903 gurgitis inclusa sua membra refrigerat unda. [ ]?
904 ecce fretum scindens alti novus incola ponti [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 24:00
905 nuper in Euboica versis Anthedone membris [ ]
906 Glaucus adest visae -que cupidine virginis haeret [ ]
907 et quaecumque putat fugientem posse morari [ ]
908 verba refert; fugit illa tamen veloxque timore [ ]
909 pervenit in summum positi prope litora montis. [ ]
910 constitit hic et tuta loco monstrumne deusne [ ]!
911 ille sit ignorans admiraturque colorem [ ]?
912 caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, [ ]
913 ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. [ ]
914 sensit et innitens quae stabat proxima moli [ ]
915 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, [ ]
916 sed deus' inquit 'aquae, nec maius in aequora Proteus [ ]
917 ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. [ ]?
918 ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis [ ]
919 deditus aequoribus, iam tum exercebar in illis. [ ]
920 nam modo ducebam ducentia retia pisces, [2]
921 nunc in mole sedens moderabar harundine linum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 24:+
922 sunt viridi prato confinia litora, quorum [2]?
923 altera pars undis, pars altera cingitur herbis, [ ]
924 quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, [ ]
925 nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; [ ]
926 non apis inde tulit collectos sedula flores, [ ]
927 non data sunt capiti genialia serta, neque umquam [ ]
928 falciferae secuere manus. ego primus in illo [ ]
929 caespite consedi, dum lina madentia sicco, [ ]?
930 utque recenserem captivos ordine pisces, [ ]?
931 insuper exposui quos aut in retia casus [ ]?
932 aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. [ ]
933 res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?): [ ]
934 gramine contacto coepit mea praeda moveri [ ]
935 et mutare latus terraque ut in aequore niti; [1]
936 dumque moror mirarque simul, fugit omnis in undas [ ]
937 turba suas dominumque novum litusque relinquunt. [ ]
938 obstipui dubitoque diu causamque requiro, [ ]
939 num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 24:++
940 'quae tamen has' inquam 'vires habet herba?' manuque [1]
941 pabula decerpsi decerptaque dente momordi. [ ]?
942 vix bene combiberant ignotos guttura sucos, [ ]
943 cum subito trepidare intus praecordia sensi [ ]
944 alteriusque rapi naturae pectus amore; [ ]?
945 nec potui restare diu 'repetenda'que 'numquam [ ]
946 terra, vale!' dixi corpusque sub aequora mersi. [ ]
947 di maris exceptum socio dignantur honore, [ ]
948 utque mihi quaecumque feram mortalia demant, [ ]
949 Oceanum Tethynque rogant. ego lustrar ab illis [ ]
950 et purgante nefas noviens mihi carmine dicto [ ]
951 pectora fluminibus iubeor supponere centum; [ ]
952 nec mora, diversis lapsi de partibus amnes [ ]?
953 totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. [ ]
954 hactenus acta tibi possum memoranda referre, [ ]
955 hactenus et memini; nec mens mea cetera sensit. [ ]
956 quae postquam rediit, alium me corpore toto, [ ]
957 ac fueram nuper, neque eundem mente recepi; [ ]
= archivio n. 46 - ME7-OVID
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 13. bog (Rizzoli) 24:+++
958 hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam [ ]
959 caesariemque meam, quam longa per aequora verro, [ ]
960 ingentesque umeros et caerula bracchia vidi [ ]
961 cruraque pennigero curvata novissima pisce. [ ]
962 quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, [ ]
963 quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?' [ ]
964 talia dicentem, dicturum plura reliquit [ ]
965 Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa [u]!
966 prodigiosa petit Titanidos atria Circes. [1]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 233
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 14,1-153 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
13. bog.
662 miles adest et, ni dedantur, bella minatur. [ ]?
724 Sicaniam. tribus haec excurrit in aequora linguis, [ ]
13. bog.
712 Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae. ”[ ]
13. bog.
823 nec, si forte roges, possim tibi dicere quot sint; [ ]
13. bog.
819 nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt [ ]
13. bog.
684 Lindius et longo caelaverat argumento. [ ]
Analyse 3
13. bog.
824 pauperis est numerare pecus! de laudibus harum [ ]!
910 constitit hic et tuta loco monstrumne deusne [ ]!
Analyse 4
13. bog.
802 laudato pavone superbior, acrior igne, [u]!
965 Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa [u]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede