Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 46 - ME7-OVID Prossimo file n. 237
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 0:00
622 iamque Palatinae summam Proca gentis habebat. [2]
623 rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas [ ]
624 inter Hamadryadas coluit sollertius hortos, [ ]
625 nec fuit arborei studiosior altera fetus; [ ]
626 unde tenet nomen. non silvas illa nec amnes, [ ]
627 rus amat et ramos felicia poma ferentes. [ ]
628 nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, [ ]
629 qua modo luxuriem premit et spatiantia passim [ ]
630 bracchia compescit, fisso modo cortice lignum [ ]
631 inserit et sucos alieno praestat alumno. [ ]?
632 nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas [ ]
633 radicis fibras labentibus inrigat undis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 0:+
634 hic amor, hoc studium; Veneris quoque nulla cupido est. [ ]
635 vim tamen agrestum metuens pomaria claudit [ ]
636 intus et accessus prohibet refugitque viriles. [ ]
637 quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus, [ ]
638 fecere et pinu praecincti cornua Panes [ ]
639 Silenusque suis semper iuvenalior annis [ ]
640 quique deus fures vel falce vel inguine terret, [ ]
641 ut poterentur ea? sed enim superabat amando [ ]
642 hos quoque Vertumnus, neque erat felicior illis. [ ]
643 o quotiens habitu duri messoris aristas [1]
644 corbe tulit verique fuit messoris imago! [ ]
645 tempora saepe gerens faeno religata recenti [ ]
646 desectum poterat gramen versasse videri; [ ]
647 saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum [ ]
648 iurares fessos modo disiunxisse iuvencos; [ ]
649 falce data frondator erat vitisque putator; [ ]
650 induerat scalas, lecturum poma putares. [ ]
651 miles erat gladio, piscator harundine sumpta. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 0:++
652 denique per multas aditum sibi saepe figuras [ ]
653 repperit, ut caperet spectatae gaudia formae. [ ]
654 ille etiam picta redimitus tempora mitra, [ ]
655 innitens baculo, positis per tempora canis, [ ]
656 adsimulavit anum cultosque intravit in hortos [ ]
657 pomaque mirata est 'tanto'que 'potentior!' inquit, [2]
658 paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam [ ]
659 vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit [ ]
660 suspiciens pandos autumni pondere ramos. [ ]
661 ulmus erat contra, speciosa nitentibus uvis; [ ]
662 quam socia postquam pariter cum vite probavit, [ ]
663 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus, [ ]
664 nil praeter frondes quare peteretur haberet. [1]
665 haec quoque, quae iuncta vitis requiescit in ulmo, [1]
666 si non nupta foret, terrae acclinata iaceret. [ ]
667 tu tamen exemplo non tangeris arboris huius, [ ]
668 concubitusque fugis nec te coniungere curas. [ ]
669 atque utinam velles! Helene non pluribus esset [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 4:00
670 sollicitata procis nec quae Lapitheia movit [ ]
671 proelia nec coniunx timidi aut audacis Ulixi. [ ]
672 nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, [ ]?
673 mille viri cupiunt et semideique deique [ ]
674 et quaecumque tenent Albanos numina montes. [ ]
675 sed tu si sapies, si te bene iungere anumque [1]
676 hanc audire voles, quae te plus omnibus illis, [ ]?
677 plus quam credis, amo, vulgares reice taedas [ ]
678 Vertumnumque tori socium tibi selige, pro quo [ ]
679 me quoque pignus habes (neque enim sibi notior ille est [ ]
680 quam mihi). nec passim toto vagus errat in orbe: [1]
681 haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum, [ ]
682 quam modo vidit amat: tu primus et ultimus illi [2]
683 ardor eris, solique suos tibi devovet annos. [ ]
684 adde quod est iuvenis, quod naturale decoris [ ]?
685 munus habet formasque apte fingetur in omnes [ ]
686 et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet. [ ]
687 quid quod amatis idem, quod quae tibi poma coluntur [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 4:+
688 primus habet laetaque tenet tua munera dextra? [ ]
689 sed neque iam fetus desiderat arbore demptos, [1]
690 nec quas hortus alit cum sucis mitibus herbas, [ ]
691 nec quidquam nisi te. miserere ardentis et ipsum [ ]
692 quod petit ore meo praesentem crede precari; [ ]
693 ultoresque deos et pectora dura perosam [ ]
694 Idalien memoremque time Rhamnusidis iram. [ ]
695 quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustas [ ]
696 scire dedit), referam tota notissima Cypro [ ]?
697 facta, quibus flecti facile et mitescere possis. [ ]
698 viderat a veteris generosam sanguine Teucri [ ]
699 Iphis Anaxareten humili de stirpe creatus; [1]?
700 viderat et totis perceperat ossibus aestum. [ ]
701 luctatusque diu, postquam ratione furorem [ ]
702 vincere non potuit, supplex ad limina venit. [ ]
703 et modo, nutrici miserum confessus amorem [2]?
704 ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae; [ ]?
705 et modo, de multis blanditus cuique ministris, [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 8:00
706 sollicita petiit propensum voce favorem. [ ]
707 saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis, [ ]
708 interdum madidas lacrimarum rore coronas [ ]
709 postibus intendit posuitque in limine duro [ ]
710 molle latus tristisque serae convicia fecit. [ ]
711 saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, [ ]
712 durior et ferro quod Noricus excoquit ignis [ ]
713 et saxo quod adhuc vivum radice tenetur, [ ]
714 spernit et inridet factisque immitibus addit [ ]
715 verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. [ ]
716 non tulit impatiens longi tormenta doloris [ ]
717 Iphis et ante fores haec verba novissima dixit: [ ]
718 'vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem [ ]
719 ulla ferenda mei. laetos molire triumphos [ ]
720 et Paeana voca nitidaque incingere lauro. [ ]
721 vincis enim, moriorque libens. age, ferrea, gaude! [ ]
722 certe aliquid laudare mei cogeris, eritque [ ]?
723 quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 8:+
724 non tamen ante tui curam excessisse memento [ ]?
725 quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est. [ ]
726 nec tibi fama mei ventura est nuntia leti; [ ]
727 ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor, [ ]
728 corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. [ ]?
729 si tamen, o superi, mortalia facta videtis, [ ]
730 este mei memores (nihil ultra lingua precari [ ]
731 sustinet) et longo facite ut narremur in aevo [ ]
732 et quae dempsistis vitae date tempora famae.' [ ]
733 dixit et ad postes ornatos saepe coronis [ ]
734 umentes oculos et pallida bracchia tollens, [ ]
735 cum foribus laquei religaret vincula summis, [ ]
736 'haec tibi serta placent, crudelis et impia?' dixit [2]
737 inservitque caput, sed tum quoque versus ad illam, [ ]
738 atque onus infelix elisa fauce pependit. [ ]?
739 icta pedum motu trepidantem et multa timentem [ ]?
740 visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum [ ]
741 prodidit. exclamant famuli frustraque levatum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 8:++
742 (nam pater occiderat) referunt ad limina matris. [ ]
743 accipit illa sinu complexaque frigida nati [ ]
744 membra sui postquam miserorum verba parentum [ ]
745 edidit et matrum miserarum facta peregit, [ ]
746 funera ducebat mediam lacrimosa per urbem [2]
747 luridaque arsuro portabat membra feretro. [ ]
748 forte viae vicina domus, qua flebilis ibat [2]
749 pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures [ ]
750 venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat. [ ]
751 mota tamen 'videamus' ait 'miserabile funus' [ ]
752 et patulis iniit tectum sublime fenestris; [ ]
753 vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin, [ ]
754 deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis [ ]
755 inducto pallore fugit, conataque retro [ ]
756 ferre pedes haesit, conata avertere vultus [ ]?
757 hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, [ ]
758 quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum. [ ]
759 neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 12:00
760 servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum [ ]
761 Prospicientis habet. quorum memor, o mea, lentos [ ]
762 pone, precor, fastus, et amanti iungere, nymphe; [ ]
763 sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat [ ]
764 poma nec excutiant rapidi florentia venti.' [1]
765 haec ubi nequiquam formae deus apta senili [2]
766 edidit, in iuvenem rediit et anilia demit [ ]
767 instrumenta sibi talisque apparuit illi, [ ]?
768 qualis ubi oppositas nitidissima solis imago [ ]
769 evicit nubes nullaque obstante reluxit; [ ]
770 vimque parat, sed vi non est opus, inque figura [ ]?
771 capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit. [ ]
772 proximus Ausonias iniusti miles Amuli [ ]
773 rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis [ ]
774 munere regna capit, festisque Palilibus urbis [ ]
775 moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini [ ]
776 bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa [ ]
777 dignam animam poena congestis exuit armis. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 12:+
778 inde sati Curibus tacitorum more luporum [ ]
779 ore premunt voces et corpora victa sopore [1]
780 invadunt portasque petunt, quas obice firmo [ ]
781 clauserat Iliades. unam tamen ipsa reclusit [1]?
782 nec strepitum verso Saturnia cardine fecit; [ ]?
783 sola Venus portae cecidisse repagula sensit [ ]
784 et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam [ ]
785 dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant [1]
786 Naides Ausoniae gelido rorantia fonte; [1]
787 has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem [ ]
788 sustinuere deam venasque et flumina fontis [ ]
789 elicuere sui. nondum tamen invia Iani [ ]
790 ora patentis erant, neque iter praecluserat unda; [ ]
791 lurida supponunt fecundo sulphura fonti [ ]
792 incenduntque cavas fumante bitumine venas. [ ]
793 viribus his aliis -que vapor penetravit ad ima [ ]
794 fontis et, Alpino modo quae certare rigori [ ]?
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 12:++
795 audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis. [1]
796 flammifera gemini fumant aspergine postes, [1]?
797 portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis [2]
798 fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma [ ]
799 indueret miles; quae postquam Romulus ultra [ ]
800 obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis [ ]
801 corporibus strata estque suis, generique cruorem [ ]
802 sanguine cum soceri permiscuit impius ensis, [ ]
803 pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro [ ]
804 decertare placet Tatiumque accedere regno. [ ]
805 occiderat Tatius, populisque aequata duobus, [ ]
806 Romule, iura dabas, posita cum casside Mavors [ ]
807 talibus adfatur divumque hominumque parentem: [ ]
808 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno [ ]
809 res Romana valet nec praeside pendet ab uno, [1]
810 praemia iam promissa mihi dignoque nepoti [ ]!
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 16:00
811 solvere et ablatum terris imponere caelo. [ ]
812 tu mihi concilio quondam praesente deorum [ ]
813 (nam memoro memorique animo pia verba notavi) [ ]
814 'unus erit quem tu tolles in caerula caeli;' [ ]
815 dixisti: rata sit verborum summa tuorum!' [ ]
816 adnuit omnipotens et nubibus aera caecis [ ]
817 occuluit tonitru -que et fulgure terruit urbem. [ ]
818 quae sibi promissae sensit data signa rapinae [ ]
819 innixusque hastae pressos temone cruento [ ]
820 impavidus conscendit equos Gradivus et ictu [ ]
821 verberis increpuit pronusque per aera lapsus [ ]
822 constitit in summo nemorosi colle Palati, [2]?
823 reddentemque suo non regia iura Quiriti [ ]
824 abstulit Iliaden. corpus mortale per auras [ ]
825 dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda [ ]?
826 missa solet medio glans intabescere caelo; [ ]
827 pulchra subit facies et pulvinaribus altis [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 16:+
828 dignior, est qualis trabeati forma Quirini. [ ]
829 flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno [ ]
830 Irin ad Hersilien descendere limite curvo [ ]
831 imperat et vacuae sua sic mandata referre: [ ]
832 'o et de Latia, o et de gente Sabina [ ]
833 praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti [2]
834 ante fuisse viri, coniunx nunc esse Quirini, [ ]
835 siste tuos fletus et, si tibi cura videndi [1]
836 coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini [2]
837 qui viret et templum Romani regis obumbrat.' [ ]?
838 paret et in terram pictos delapsa per arcus [ ]
839 Hersilien iussis compellat vocibus Iris. [ ]
840 illa verecundo vix tollens lumina vultu [ ]
841 'o dea (namque mihi nec quae sis dicere promptum est, [ ]
842 et liquet esse deam), duc, o, duc' inquit 'et offer [ ]?
843 coniugis ora mihi; quem si modo posse videre [ ]
844 fata semel dederint, caelum accepisse fatebor.' [ ]
845 nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 14. bog (Rizzoli) 16:++
846 ingreditur colles; ibi sidus ab aethere lapsum [ ]
847 decidit in terras, a cuius lumine flagrans [ ]?
848 Hersilie crines cum sidere cessit in auras. [ ]
849 hanc manibus notis Romanae conditor urbis [ ]
850 excipit et priscum pariter cum corpore nomen [ ]
851 mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 237
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger 15,1-57 [Metamorphoses]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
14. bog.
628 nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, [ ]
815 dixisti: rata sit verborum summa tuorum!’ [ ]
836 coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini [2]
14. bog.
678 Vertumnumque tori socium tibi selige, pro quo [ ]
14. bog.
761 Prospicientis habet. quorum memor, o mea, lentos [ ]
14. bog.
845 nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea [ ]
Analyse 3
14. bog.
810 praemia iam promissa mihi dignoque nepoti [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede