File n. 24 – 14:25 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 25
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 24 Publius Vergilius Maro: Æneiden 1,180-368 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
180           Aeneas   scopulum interea   conscendit, et omnem             [ ]
181              prospectum   late pelago   petit, Anthea si quem          [1]?
182               iactatum   vento videat   Phrygiasque biremis            [ ]
183           aut Capyn aut celsis   in puppibus arma Caici.               [ ]
184             navem in conspectu   nullam, tris litore cervos            [ ]
185            prospicit errantis;   hos tota armenta sequuntur            [ ]
186              a tergo et longum   per vallis pascitur agmen.            [ ]
187            constitit hic arcum  -que manu celerisque sagittas          [ ]
188               corripuit, fidus   quae tela gerebat Achates,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
189              ductoresque ipsos   primum capita alta ferentis           [ ]
190              cornibus arboreis   sternit, tum vulgus et omnem          [ ]
191             miscet agens telis   nemora inter frondea turbam;          [ ]
192             nec prius absistit   quam septem ingentia victor           [ ]
193         corpora fundat humi et   numerum cum navibus aequet.           [ ]
194         hinc portum   petit et socios   partitur in omnis.             [ ]
195         vina bonus   quae deinde cadis   onerarat Acestes              [ ]
196               litore Trinacrio   dederatque abeuntibus heros           [ ]
197             dividit, et dictis   maerentia pectora mulcet:             [ ]
198      'O socii   (neque enim ignari   sumus ante malorum),              [ ]?
199               o passi   graviora, dabit   deus his quoque finem.       [ ]
200               vos et Scyllaeam   rabiem penitusque sonantis            [ ]
201             accestis scopulos,   vos et Cyclopia saxa                  [ ]
202              experti:   revocate animos   maestumque timorem           [ ]
203        mittite; forsan et haec   olim meminisse iuvabit.               [ ]
204              per varios casus,   per tot discrimina rerum              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
205            tendimus in Latium,   sedes ubi fata quietas                [1]
206               ostendunt; illic   fas regna resurgere Troiae.           [ ]
207            durate, et   vosmet rebus   servate secundis.'              [ ]
208              Talia voce refert   curisque ingentibus aeger             [ ]
209            spem vultu simulat,   premit altum corde dolorem.           [ ]
210           illi se   praedae accingunt   dapibusque futuris:            [ ]!
211              tergora diripiunt   costis et viscera nudant;             [ ]
212          pars in frusta secant   veribusque trementia figunt,          [ ]
213             litore aëna locant   alii flammasque ministrant.           [ ]
214           tum victu   revocant viris,   fusique per herbam             [ ]
215            implentur   veteris Bacchi   pinguisque ferinae.            [ ]
216         postquam exempta fames   epulis mensaeque remotae,             [ ]
217                amissos   longo socios   sermone requirunt,             [ ]
218         spemque metumque inter   dubii, seu vivere credant             [ ]
219              sive extrema pati   nec iam exaudire vocatos.             [ ]
220            praecipue   pius Aeneas   nunc acris Oronti,                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
221             nunc Amyci   casum gemit et   crudelia secum               [2]
222             fata Lyci   fortemque Gyan    fortemque Cloanthum.         [ ]
223             Et iam finis erat,   cum Iuppiter aethere summo            [ ]
224           dispiciens   mare velivolum   terrasque iacentis             [ ]
225           litoraque et   latos populos,   sic vertice caeli            [ ]
226            constitit et Libyae   defixit lumina regnis.                [ ]
227              atque illum talis   iactantem pectore curas               [ ]
228           tristior et lacrimis   oculos suffusa nitentis               [ ]
229         adloquitur   Venus: 'o qui res   hominumque deumque            [2]
230            aeternis   regis imperiis   et fulmine terres,              [ ]
231               quid meus Aeneas   in te committere tantum,              [ ]
232             quid Troes   potuere, quibus   tot funera passis           [ ]
233             cunctus ob Italiam   terrarum clauditur orbis?             [ ]
234             certe hinc Romanos   olim volventibus annis,               [ ]
235            hinc fore ductores,   revocato a sanguine Teucri,           [2]
236         qui mare, qui   terras omnis   dicione tenerent,               [ ]
237         pollicitus.   quae te, genitor,   sententia vertit?            [ ]
238            hoc equidem occasum   Troiae tristisque ruinas              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
239                  solabar fatis   contraria fata rependens;             [ ]
240             nunc eadem   fortuna viros   tot casibus actos             [ ]
241         insequitur.   quem das finem,   rex magne, laborum?            [ ]
242               Antenor   potuit mediis   elapsus Achivis                [ ]
243            Illyricos   penetrare sinus   atque intima tutus            [ ]
244            regna Liburnorum et   fontem superare Timavi,               [ ]
245             unde per ora novem   vasto cum murmure montis              [ ]
246           it mare proruptum et   pelago premit arva sonanti.           [ ]
247           hic tamen ille urbem   Patavi sedesque locavit               [1]
248           Teucrorum et   genti nomen   dedit armaque fixit             [ ]
249            Troia, nunc placida   compostus pace quiescit:              [ ]
250            nos, tua progenies,   caeli quibus adnuis arcem,            [ ]
251          navibus (infandum!) amissis unius ob iram                     [2]!
252          prodimur atque Italis   longe disiungimur oris.               [ ]
253            hic pietatis honos?   sic nos in sceptra reponis?'          [ ]
254                 Olli subridens   hominum sator atque deorum            [ ]
255              vultu, quo caelum   tempestatesque serenat,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
256                 oscula libavit   natae, dehinc talia fatur:            [2]
257         'parce metu,   Cytherea, manent   immota tuorum                [ ]
258            fata tibi;   cernes urbem et   promissa Lavini              [ ]
259                moenia sublimem  -que feres ad sidera caeli             [ ]
260             magnanimum Aenean;   neque me sententia vertit.            [ ]
261          hic tibi (fabor enim,   quando haec te cura remordet,         [ ]
262            longius, et volvens   fatorum arcana movebo)                [ ]
263        bellum ingens   geret Italia   populosque ferocis               [ ]
264              contundet   moresque viris    et moenia ponet,            [ ]
265               tertia dum Latio   regnantem viderit aestas,             [ ]
266           ternaque transierint   Rutulis hiberna subactis.             [1]
267              at puer Ascanius,   cui nunc cognomen Iulo                [ ]
268            additur (Ilus erat,   dum res stetit Ilia regno),           [ ]
269                triginta magnos   volvendis mensibus orbis              [ ]
270              imperio explebit,   regnumque ab sede Lavini              [ ]
271          transferet, et longam   multa vi muniet Albam.                [ ]?
272           hic iam ter   centum totos   regnabitur annos                [ ]
273            gente sub Hectorea,   donec regina sacerdos                 [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
274         Marte gravis   geminam partu   dabit Ilia prolem.              [ ]
275               inde lupae fulvo   nutricis tegmine laetus               [ ]?
276               Romulus excipiet   gentem et Mavortia condet             [ ]
277                 moenia Romanos  -que suo de nomine dicet.              [ ]
278            his ego nec   metas rerum   nec tempora pono:               [ ]
279             imperium   sine fine dedi.   quin aspera Iuno,             [2]?
280        quae mare nunc   terrasque metu    caelumque fatigat,           [ ]
281           consilia in   melius referet,   mecumque fovebit             [ ]
282               Romanos,   rerum dominos   gentemque togatam.            [ ]
283         sic placitum.   veniet lustris   labentibus aetas              [ ]
284             cum domus Assaraci   Phthiam clarasque Mycenas             [ ]?
285           servitio   premet ac victis   dominabitur Argis.             [ ]
286               nascetur pulchra   Troianus origine Caesar,              [2]
287               imperium Oceano,   famam qui terminet astris,            [ ]?
288                Iulius, a magno   demissum nomen Iulo.                  [ ]?
289           hunc tu olim   caelo spoliis   Orientis onustum              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
290                  accipies secura; vocabitur hic quoque votis.          [u]!
291             aspera tum positis   mitescent saecula bellis;             [ ]
292            cana Fides   et Vesta, Remo   cum fratre Quirinus           [ ]
293           iura dabunt;   dirae ferro et   compagibus artis             [ ]
294             claudentur   Belli portae;   Furor impius intus            [ ]
295          saeva sedens super arma et centum vinctus aënis               [ ]!
296              post tergum nodis   fremet horridus ore cruento.'         [ ]
297             Haec ait et   Maia genitum   demittit ab alto,             [1]
298          ut terrae utque novae   pateant Karthaginis arces             [ ]
299              hospitio Teucris,   ne fati nescia Dido                   [ ]?
300               finibus arceret.   volat ille per aëra magnum            [ ]
301              remigio alarum ac   Libyae citus astitit oris.            [2]
302            et iam iussa facit,   ponuntque ferocia Poeni               [ ]
303          corda volente deo; in   primis regina quietum                 [ ]
304             accipit in Teucros   animum mentemque benignam.            [ ]
305                 At pius Aeneas   per noctem plurima volvens,           [ ]
306             ut primum   lux alma data est,   exire locosque            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
307               explorare novos,   quas vento accesserit oras,           [1]
308       qui teneant   (nam inculta videt),   hominesne feraene,          [ ]
309            quaerere constituit   sociisque exacta referre.             [ ]
310             classem in convexo   nemorum sub rupe cavata               [ ]
311              arboribus clausam   circum atque horrentibus umbris       [ ]
312              occulit; ipse uno   graditur comitatus Achate             [ ]?
313               bina manu   lato crispans   hastilia ferro.              [2]
314              cui mater   media sese   tulit obvia silva                [1]
315            virginis os habitum  -que gerens et virginis arma           [ ]
316           Spartanae,   vel qualis equos   Threissa fatigat             [ ]
317           Harpalyce   volucremque fuga    praevertitur Hebrum.         [ ]
318          namque umeris   de more habilem   suspenderat arcum           [1]
319             venatrix   dederatque comam    diffundere ventis,          [ ]
320               nuda genu   nodoque sinus    collecta fluentis.          [2]
321     ac prior 'heus,'   inquit, 'iuvenes,   monstrate, mearum           [ ]
322           vidistis si quam hic   errantem forte sororum                [ ]
323         succinctam pharetra et   maculosae tegmine lyncis,             [ ]
324             aut spumantis apri   cursum clamore prementem.'            [ ] 

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
325        Sic Venus; et   Veneris contra   sic filius orsus:              [ ]
326             'nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,              [ ]!
327           o quam te   memorem, virgo?   namque haud tibi vultus        [ ]
328            mortalis,   nec vox hominem   sonat; o, dea certe           [ ]
329           (an Phoebi soror? an   nympharum sanguinis una?),            [ ]
330            sis felix   nostrumque leves,   quaecumque, laborem         [ ]
331             et quo sub   caelo tandem,   quibus orbis in oris          [ ]
332               iactemur doceas;   ignari hominumque locorum-            [ ]
333       -que erramus   vento huc vastis   et fluctibus acti:             [ ]
334           multa tibi ante aras   nostra cadet hostia dextra.'          [ ]
335     Tum Venus: 'haud   equidem tali   me dignor honore;                [ ]?
336            virginibus   Tyriis mos est   gestare pharetram             [ ]
337               purpureoque alte   suras vincire coturno.                [ ]?
338            Punica regna vides,   Tyrios et Agenoris urbem;             [ ]
339              sed fines Libyci,   genus intractabile bello.             [ ]
340                imperium   Dido Tyria   regit urbe profecta,            [ ]?
341              germanum fugiens.   longa est iniuria, longae             [ ]
342             ambages;   sed summa sequar   fastigia rerum.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
343          huic coniunx   Sychaeus erat,   ditissimus agri               [ ]
344          Phoenicum, et   magno miserae   dilectus amore,               [ ]
345             cui pater intactam   dederat primisque iugarat             [ ]
346            ominibus.   sed regna Tyri   germanus habebat               [ ]
347        Pygmalion,   scelere ante alios   immanior omnis.               [ ]
348            quos inter   medius venit   furor. ille Sychaeum            [ ]
349               impius ante aras   atque auri caecus amore               [ ]
350            clam ferro incautum   superat, securus amorum               [ ]
351             germanae;   factumque diu    celavit et aegram             [ ]
352         multa malus   simulans vana   spe lusit amantem.               [ ]?
353             ipsa sed in somnis   inhumati venit imago                  [2]?
354             coniugis ora modis   attollens pallida miris;              [ ]
355                  crudelis aras   traiectaque pectora ferro             [ ]?
356              nudavit,   caecumque domus    scelus omne retexit.        [ ]
357             tum celerare fugam   patriaque excedere suadet             [ ]
358               auxiliumque viae   veteres tellure recludit              [ ]
359                thesauros, ignotum argenti pondus et auri.              [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
360              his commota fugam   Dido sociosque parabat.               [ ]
361        conveniunt   quibus aut odium   crudele tyranni                 [ ]
362           aut metus acer erat;   navis, quae forte paratae,            [ ]
363           corripiunt   onerantque auro.    portantur avari             [ ]
364               Pygmalionis opes   pelago; dux femina facti.             [ ]
365                 devenere locos   ubi nunc ingentia cernes              [1]?
366               moenia surgentem  -que novae Karthaginis arcem,          [ ]
367              mercatique solum,   facti de nomine Byrsam,               [1]?
368              taurino   quantum possent   circumdare tergo.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 25
Publius Vergilius Maro: Æneiden 1,369-519 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: