Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 46 - ME7-OVID + archivio n. 47 - TR1-OVID Prossimo file n. 241
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 0:00
745 hic tamen accessit delubris advena nostris; [ ]?
746 Caesar in urbe sua deus est. quem Marte togaque [ ]
747 praecipuum non bella magis finita triumphis [ ]
748 resque domi gestae properataque gloria rerum [ ]
749 in sidus vertere novum stellamque comantem, [ ]
750 quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis [ ]
751 ullum maius opus quam quod pater exstitit huius. [ ]
752 scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos [ ]
753 perque papyriferi septemflua flumina Nili [ ]
754 victrices egisse rates Numidasque rebelles [2]
755 Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem [u]
756 nominibus Pontum populo adiecisse Quirini [ ]
757 et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, [ ]?
758 quam tantum genuisse virum? quo praeside rerum [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 0:+
759 humano generi, superi, favistis abunde. [1]?
760 ne foret hic igitur mortali semine cretus, [ ]?
761 ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit [ ]
762 Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari [ ]
763 pontifici letum et coniurata arma moveri, [2]?
764 palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis [ ]
765 'aspice' dicebat 'quanta mihi mole parentur [2]
766 insidiae quantaque caput cum fraude petatur, [ ]
767 quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. [ ]?
768 solane semper ero iustis exercita curis, [ ]
769 quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta, [2]
770 nunc male defensae confundant moenia Troiae, [ ]
771 quae videam natum longis erroribus actum [ ]
772 iactarique freto sedesque intrare silentum [1]
773 bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, [ ]
774 cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor [1]
775 damna mei generis? timor hic meminisse priorum [ ]
776 non sinit; en acui sceleratos cernitis enses! [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 0:++
777 quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve [ ]
778 caede sacerdotis flammas extinguite Vestae.' [ ]
779 talia nequiquam toto Venus anxia caelo [1]
780 verba iacit superosque movet; qui rumpere quamquam [ ]
781 ferrea non possunt veterum decreta sororum, [ ]
782 signa tamen luctus dant haud incerta futuri. [ ]
783 arma ferunt inter nigras crepitantia nubes [ ]
784 terribilesque tubas auditaque cornua caelo [ ]
785 praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago [ ]
786 lurida sollicitis praebebat lumina terris; [ ]
787 saepe faces visae mediis ardere sub astris, [ ]
788 saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae; [ ]
789 caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra [ ]
790 sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; [ ]?
791 tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, [ ]
792 mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur [ ]
793 auditi sanctis et verba minantia lucis; [ ]?
794 victima nulla litat, magnosque instare tumultus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 4:00
795 fibra monet, caesumque caput reperitur in extis; [ ]
796 inque foro circumque domos et templa deorum [ ]
797 nocturnos ululasse canes umbrasque silentum [ ]
798 erravisse ferunt motamque tremoribus Urbem. [ ]
799 non tamen insidias venturaque vincere fata [ ]
800 praemonitus potuere deum, strictique feruntur [ ]
801 in templum gladii; neque enim locus ullus in Urbe [ ]
802 ad facinus diramque placet nisi Curia caedem. [ ]
803 tum vero Cytherea manu percussit utraque [u]?
804 pectus et Aeneaden molitur condere nube, [ ]
805 qua prius infesto Paris est ereptus Atridae [ ]
806 et Diomedeos Aeneas fugerat enses. [2]
807 talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum, [ ]
808 nata, movere paras? intres licet ipsa sororum [ ]
809 tecta trium; cernes illic molimine vasto [ ]
810 ex aere et solido rerum tabularia ferro, [1]
811 quae neque concussum caeli neque fulminis iram [ ]
812 nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas. [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 4:+
813 invenies illic incisa adamante perenni [ ]
814 fata tui generis; legi ipse animoque notavi [ ]
815 et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. [ ]?
816 hic sua complevit pro quo, Cytherea, laboras [1]
817 tempora, perfectis quos terrae debuit annis. [ ]
818 ut deus accedat caelo templisque colatur [ ]
819 tu facies natusque suus, qui nominis heres [ ]
820 impositum feret unus onus caesique parentis [ ]
821 nos in bella suos fortissimus ultor habebit. [ ]
822 illius auspiciis obsessae moenia pacem [ ]
823 victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum, [ ]
824 Emathiique iterum madefient caede Philippi, [ ]
825 et magnum Siculis nomen superabitur undis, [ ]
826 Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae [1]
827 non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata [ ]
828 servitura suo Capitolia nostra Canopo. [ ]?
829 quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes [ ]
830 Oceano numerem? quodcumque habitabile tellus [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 4:++
831 sustinet, huius erit; pontus quoque serviet illi. [ ]
832 pace data terris animum ad civilia vertet [ ]
833 iura suum legesque feret iustissimus auctor, [ ]
834 exemploque suo mores reget inque futuri [ ]
835 temporis aetatem venturorumque nepotum [ ]?
836 prospiciens prolem sancta de coniuge natam [ ]?
837 ferre simul nomenque suum curasque iubebit; [ ]
838 nec, nisi cum senior Pylios aequaverit annos, [ ]
839 aetherias sedes cognataque sidera tanget. [ ]
840 hanc animam interea caeso de corpore raptam [ ]?
841 fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque [ ]
842 Divus ab excelsa prospectet Iulius aede.' [ ]
843 vix ea fatus erat, media cum sede senatus [ ]
844 constitit alma Venus nulli cernenda suique [ ]
845 Caesaris eripuit membris nec in aera solvi [ ]
846 passa recentem animam caelestibus intulit astris. [ ]
847 dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit [ ]
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 8:00
848 emisitque sinu; luna volat altius illa [1]
849 flammiferumque trahens spatioso limine crinem [ ]
850 stella micat natique videns bene facta fatetur [1]
851 esse suis maiora et vinci gaudet ab illo. [ ]!
852 hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, [ ]
853 libera fama tamen nullisque obnoxia iussis [ ]
854 invitum praefert unaque in parte repugnat. [ ]
855 sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, [ ]
856 Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles; [ ]
857 denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, [ ]
858 sic et Saturnus minor est Iove. Iuppiter arces [ ]
859 temperat aetherias et mundi regna triformis, [ ]
860 terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. [ ]
861 di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis [ ]
862 cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine [ ]
863 Urbis et invicti genitor Gradive Quirini, [ ]
864 Vestaque Caesareos inter sacrata Penates [ ]
= archivio n. 47 - TR1-OVID
Publius Ovidius Naso: Forvandlinger, 15. bog (Rizzoli) 8:+
865 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, [ ]?
866 quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, [ ]
867 quosque alios vati fas appellare piumque est - [ ]?
868 tarda sit illa dies et nostro serior aevo, [ ]
869 qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto [ ]
870 accedat caelo faveatque precantibus absens. [ ]
871 Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis [ ]?
872 nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. [ ]
873 cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius [ ]
874 ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi; [ ]
875 parte tamen meliore mei super alta perennis [ ]
876 astra ferar, nomen -que erit indelebile nostrum; [ ]
877 quaque patet domitis Romana potentia terris [2]
878 ore legar populi, perque omnia saecula fama [ ]
879 (si quid habent veri vatum praesagia) vivam. [ ]?
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 241
Publius Ovidius Naso: Fiskerinoteringer [Halieutica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
15. bog.
815 et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. [ ]?
Analyse 4
15. bog.
851 esse suis maiora et vinci gaudet ab illo. [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede