Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 24 - BC2-LUCA Prossimo file n. 257
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 0:00
189 Nunc ades, aeterno conplectens omnia nexu, [ ]
190 o rerum mixtique salus, Concordia, mundi [ ]
191 et sacer orbis amor; magnum nunc saecula nostra [ ]
192 venturi discrimen habent. periere latebrae [2]?
193 tot scelerum, populo venia est erepta nocenti: [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 0:+
194 agnovere suos. pro numine fata sinistro [1]
195 exigua requie tantas augentia clades! [ ]
196 pax erat, et miles castris permixtus utrisque [ ]
197 errabat; duro concordes caespite mensas [ ]
198 instituunt et permixto libamina Baccho; [ ]
199 graminei luxere foci, iunctoque cubili [ ]
200 extrahit insomnis bellorum fabula noctes [ ]
201 quo primum steterint campos, qua lancea dextra [ ]
202 exierit. dum quae gesserunt fortia iactant, [ ]
203 et dum multa negant, quod solum fata petebant, [ ]
204 est miseris renovata fides, atque omne futurum [ ]
205 crevit amore nefas. nam postquam foedera pacis [ ]
206 cognita Petreio seque et sua tradita venum [1]
207 castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras [ ]
208 excitat atque hostis turba stipatus inermis [ ]?
209 praecipitat castris iunctosque amplexibus ense [ ]
210 separat et multo disturbat sanguine pacem. [ ]
211 addidit ira ferox moturas proelia voces: [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 0:++
212 'inmemor o patriae, signorum oblite tuorum, [ ]
213 non potes hoc causae, miles, praestare, senatus [ ]
214 adsertor victo redeas ut Caesare: certe [ ]
215 ut vincare potes. dum ferrum incertaque fata [ ]
216 quique fluat multo non derit vulnere sanguis, [ ]
217 ibitis ad dominum damnataque signa feretis? [ ]
218 utque habeat famulos nullo discrimine Caesar, [ ]
219 exorandus erit! ducibus quoque vita petita est! [ ]
220 numquam nostra salus pretium mercesque nefandae [ ]
221 proditionis erit, non hoc civilia bella [ ]
222 ut vivamus agunt. trahimur sub nomine pacis. [1]
223 non chalybem gentes penitus fugiente metallo [ ]
224 eruerent, nulli vallarent oppida muri, [ ]
225 non sonipes in bella ferox, non iret in aequor [ ]
226 turrigeras classis pelago sparsura carinas, [ ]
227 si bene libertas umquam pro pace daretur. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 4:00
228 hostes nempe meos sceleri iurata nefando [1]
229 sacramenta tenent; at vobis vilior hoc est [ ]
230 vestra fides, quod pro causa pugnantibus aequa [ ]
231 et veniam sperare licet. pro dira pudoris [2]
232 funera! nunc toto fatorum ignarus in orbe, [ ]?
233 Magne, paras acies mundique extrema tenentis [ ]
234 sollicitas reges, cum forsan foedere nostro [ ]
235 iam tibi sit promissa salus'. sic fatur et omnis [ ]
236 concussit mentes scelerumque reduxit amorem. [ ]
237 sic ubi desuetae silvis in carcere cluso [ ]
238 mansuevere ferae et vultus posuere minaces [ ]
239 atque hominem didicere pati: si torrida parvus [ ]?
240 venit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque, [ ]
241 admonitaeque tument gustato sanguine fauces; [ ]?
242 fervet et a trepido vix abstinet ira magistro. [ ]
243 itur in omne nefas, et quae fortuna deorum [ ]
244 invidia caeca bellorum nocte tulisset, [ ]
245 fecit monstra fides: inter mensasque torosque, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 4:+
246 quae modo conplexu foverunt, pectora caedunt; [ ]?
247 et quamvis primo ferrum strinxere gementes, [ ]
248 ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit, [ ]
249 dum feriunt, odere suos animosque labantis [2]
250 confirmant ictu. fervent iam castra tumultu [ ]
251 (et scelerum turba, rapiuntur colla parentum), [ ]
252 ac velut occultum pereat scelus, omnia monstra [ ]
253 in faciem posuere ducum; iuvat esse nocentis. [ ]
254 Tu Caesar, quamvis spoliatus milite multo, [ ]
255 adgnoscis superos; neque enim tibi maior in arvis [ ]
256 Emathiis fortuna fuit nec Phocidos undis [ ]
257 Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum, [ ]
258 hoc siquidem solo civilis crimine belli [ ]?
259 dux causae melioris eris. polluta nefanda [ ]
260 agmina caede duces iunctis committere castris [ ]
261 non audent altae -que ad moenia rursus Ilerdae [ ]
262 intendere fugam. campos eques obvius omnis [ ]
263 abstulit et siccis inclusit collibus hostem. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 4:++
264 tunc inopes undae praerupta cingere fossa [ ]
265 Caesar avet nec castra pati contingere ripas [ ]
266 aut circum largos curvari bracchia fontes. [ ]
267 ut leti videre viam, conversus in iram [ ]
268 praecipitem timor est. miles non utile clausis [ ]
269 auxilium mactavit equos tandemque coactus [ ]
270 spe posita damnare fugam casurus in hostes [ ]
271 fertur. ut effuso Caesar decurrere passu [ ]
272 vidit et ad certam devotos tendere mortem, [ ]
273 'tela tene iam, miles' ait 'ferrumque ruenti [ ]
274 subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum. [ ]
275 vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem. [1]
276 en sibi vilis adest invisa luce iuventus [ ]?
277 iam damno peritura meo; non sentiet ictus, [ ]
278 incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso. [ ]
279 deserat hic fervor mentes, cadat impetus amens, [ ]
280 perdant velle mori'. sic deflagrare minaces [ ]?
281 incassum et vetito passus languescere bello, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 8:00
282 substituit merso dum nox sua lumina Phoebo. [ ]
283 Inde ubi nulla data est miscendae copia mortis, [ ]
284 paulatim fugit ira ferox, mentesque tepescunt; [ ]
285 saucia maiores animos ut pectora gestant, [ ]?
286 dum dolor est ictusque recens et mobile nervis [ ]
287 conamen calidus praebet cruor ossaque nondum [ ]
288 adduxere cutim; si conscius ensis adacti [ ]
289 stat victor tenuitque manus, tum frigidus artus [ ]
290 alligat atque animum subducto robore torpor, [ ]
291 postquam sicca rigens astrinxit vulnera sanguis. [ ]
292 iamque inopes undae primum tellure refossa [ ]
293 occultos latices abstrusaque flumina quaerunt; [ ]
294 nec solum rastris durisque ligonibus arva, [ ]
295 sed gladiis fodere suis, puteusque cavati [ ]
296 montis ad inrigui premitur fastigia campi. [ ]
297 non se tam penitus, tam longe luce relicta [ ]
298 merserit Asturii scrutator pallidus auri. [ ]?
299 non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 8:+
300 aut micuere novi percusso pumice fontes, [ ]
301 antra neque exiguo stillant sudantia rore, [ ]
302 aut impulsa levi turbatur glarea vena. [ ]
303 tunc exhausta super multo sudore iuventus [ ]?
304 extrahitur duris silicum lassata metallis; [ ]
305 quoque minus possent siccos tolerare vapores, [ ]
306 quaesitae fecistis aquae. nec languida fessi [ ]
307 corpora sustentant epulis mensasque perosi [ ]
308 auxilium fecere famem. si mollius arvum [2]
309 prodidit umorem, pinguis manus utraque glaebas [2]
310 exprimit ora super; nigro si turbida limo [ ]?
311 conluvies immota iacet, cadit omnis in haustus [ ]
312 certatim obscaenos miles moriensque recepit, [ ]
313 quas nollet victurus, aquas; rituque ferarum [ ]
314 distentas siccant pecudes, et lacte negato [ ]
315 sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis. [ ]
316 tunc herbas frondesque terunt et rore madentis [ ]
317 destringunt ramos et si quos palmite crudo [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 8:++
318 arboris aut tenera sucos pressere medulla. [ ]?
319 o fortunati, fugiens quos barbarus hostis [ ]?
320 fontibus inmixto stravit per rura veneno. [1]
321 hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, [ ]
322 pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis [ ]
323 infundas aconita palam, Romana iuventus [ ]
324 non decepta bibet. torrentur viscera flamma, [ ]
325 oraque sicca rigent squamosis aspera linguis; [ ]?
326 iam marcent venae, nulloque umore rigatus [ ]
327 aëris alternos angustat pulmo meatus, [ ]
328 rescissoque nocent suspiria dura palato; [ ]
329 pandunt ora tamen nocturnumque aëra captant. [ ]
330 expectant imbres, quorum modo cuncta natabant [ ]
331 impulsu, et siccis vultus in nubibus haerent. [ ]
332 quoque magis miseros undae ieiunia solvant, [ ]
333 non super arentem Meroen Cancrique sub axe, [ ]
334 qua nudi Garamantes arant, sedere, sed inter [ ]?
335 stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Hiberum [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 12:00
336 spectat vicinos sitiens exercitus amnes. [ ]
337 Iam domiti cessere duces, pacisque petendae [ ]
338 auctor damnatis supplex Afranius armis [ ]
339 semianimes in castra trahens hostilia turmas [ ]
340 victoris stetit ante pedes. servata precanti [ ]
341 maiestas, non fracta malis, interque priorem [ ]
342 fortunam casusque novos gerit omnia victi, [ ]
343 sed ducis, et veniam securo pectore poscit: [ ]?
344 'si me degeneri stravissent fata sub hoste, [1]?
345 non derat fortis rapiendo dextera leto. [ ]
346 at nunc causa mihi est orandae sola salutis, [ ]
347 dignum donanda, Caesar, te credere vita. [ ]
348 non partis studiis agimur, nec sumpsimus arma [ ]
349 consiliis inimica tuis. nos denique bellum [ ]
350 invenit civile duces, causaeque priori, [2]
351 dum potuit, servata fides. nil fata moramur: [ ]
352 tradimus Hesperias gentes, aperimus eoas [ ]
353 securumque orbis patimur post terga relicti. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 12:+
354 nec cruor effusus campis tibi bella peregit [ ]
355 nec ferrum lassaeque manus. Hoc hostibus unum, [1]
356 quod vincas, ignosce tuis. nec magna petuntur: [ ]
357 otia des fessis, vitam patiaris inermes [ ]
358 degere quam tribuis. campis prostrata iacere [ ]
359 agmina nostra putes; nec enim felicibus armis [ ]
360 misceri damnata decet partemque triumphi [2]
361 captos ferre tui; turba haec sua fata peregit. [ ]
362 hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas'. [ ]
363 Dixerat; at Caesar facilis vultuque serenus [ ]
364 flectitur atque usus belli poenamque remittit. [ ]
365 ut primum iustae placuerunt foedera pacis, [ ]
366 incustoditos decurrit miles ad amnes, [ ]
367 incumbit ripis permissaque flumina turbat. [ ]
368 continuus multis subitarum tractus aquarum [ ]
369 aëra non passus vacuis discurrere venis [ ]
370 artavit clusitque animam; nec fervida pestis [ ]
371 cedit adhuc, sed morbus egens iam gurgite plenis [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 12:++
372 visceribus sibi poscit aquas. mox robora nervis [ ]
373 et vires rediere viris. o prodiga rerum [ ]?
374 luxuries numquam parvo contenta paratis [ ]
375 et quasitorum terra pelagoque ciborum [ ]?
376 ambitiosa fames et lautae gloria mensae, [ ]
377 discite quam parvo liceat producere vitam [ ]
378 et quantum natura petat. non erigit aegros [2]
379 nobilis ignoto diffusus consule Bacchus, [ ]
380 non auro murraque bibunt, sed gurgite puro [ ]
381 vita redit; satis est populis fluviusque Ceresque. [ ]
382 heu miseri qui bella gerunt! tunc arma relinquens [ ]?
383 victori miles spoliato pectore tutus [ ]?
384 innocuusque suas curarum liber in urbes [ ]
385 spargitur. o quantum donata pace potitos [ ]?
386 excussis umquam ferrum vibrasse lacertis [ ]
387 paenituit, tolerasse sitim frustraque rogasse [ ]
388 prospera bella deos. nempe usis Marte secundo [ ]
389 tot dubiae restant acies, tot in orbe labores; [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 16:00
390 ut numquam fortuna labet successibus anceps, [ ]
391 vincendum totiens; terras fundendus in omnis [ ]
392 est cruor et Caesar per tot sua fata sequendus. [ ]
393 felix qui potuit mundi nutante ruina, [ ]?
394 quo iaceat iam scire loco. non proelia fessos [ ]
395 ulla vocant, certos non rumpunt classica somnos. [ ]
396 iam coniunx natique rudes et sordida tecta [1]
397 et non deductos recipit sua terra colonos. [ ]
398 hoc quoque securis oneris fortuna remisit, [2]?
399 sollicitus menti quod abest favor: ille salutis [ ]
400 est auctor, dux ille fuit. sic proelia soli [ ]
401 felices nullo spectante civilia voto. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 257
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen 4,402-581 [Bellum civile]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
202 exierit. dum quae gesserunt fortia iactant, [ ]
268 praecipitem timor est. miles non utile clausis [ ]
4. bog.
229 sacramenta tenent; at vobis vilior hoc est [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede