Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 24 - BC2-LUCA Prossimo file n. 259
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 0:00
581 Non segnior illo [2]
582 Marte fuit qui tum Libycis exarsit in arvis. [ ]
583 namque rates audax Lilybaeo litore solvit [ ]
584 Curio nec forti velis aquilone recepto [1]
585 inter semirutas magnae Carthaginis arces [ ]
586 et Clupeam tenuit stationis litora notae [ ]
587 primaque castra locat cano procul aequore, qua se [1]
588 Bagrada lentus agit siccae sulcator harenae. [ ]
589 inde petit tumulos exesasque undique rupes, [ ]?
590 Antaei quas regna vocat non vana vetustas. [ ]
591 nominis antiqui cupientem noscere causas [ ]?
592 cognita per multos docuit rudis incola patres: [ ]
593 'nondum post genitos tellus effeta gigantas [ ]
594 terribilem Libycis partum concepit in antris; [ ]
595 nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon [ ]
596 aut Tityos Briareusque ferox, caeloque pepercit [ ]
597 quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis. [ ]
598 hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 2:00
599 terra sui fetus, quod, cum tetigere parentem [ ]
600 iam defecta vigent renovato robore membra. [2]
601 haec illi spelunca domus; latuisse sub alta [ ]
602 rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones [ ]
603 ad somnos non terga ferae praebere cubile [ ]
604 adsuerunt, non silva torum, viresque resumit [ ]
605 in nuda tellure iacens. periere coloni [2]?
606 arvorum Libyae, pereunt quos appulit aequor; [ ]
607 auxilioque diu virtus non usa cadendi [ ]
608 terrae spernit opes: invictus robore cunctis, [ ]
609 quamvis staret, erat. tandem vulgata cruenti [ ]
610 fama mali terras monstris aequorque levantem [ ]
611 magnanimum Alciden Libycas excivit in oras. [ ]
612 ille Cleonaei proiecit terga leonis, [ ]?
613 Antaeus Libyci; perfudit membra liquore [ ]
614 hospes Olympiacae servato more palaestrae, [ ]?
615 ille parum fidens pedibus contingere matrem [ ]
616 auxilium membris calidas infudit harenas. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 4:00
617 conseruere manus et multo bracchia nexu; [ ]
618 colla diu gravibus frustra temptata lacertis, [ ]
619 immotumque caput fixa cum fronte tenetur; [ ]
620 mirantur -que habuisse parem. nec viribus uti [ ]
621 Alcides primo voluit certamine totis [ ]
622 exhausitque virum, quod creber anhelitus illi [ ]
623 prodidit et gelidus fesso de corpore sudor. [ ]?
624 tunc cervix lassata quati, tunc pectore pectus [ ]
625 urgueri, tunc obliqua percussa labare [ ]
626 crura manu. iam terga viri cedentia victor [ ]?
627 alligat et medium conpressis ilibus artat [ ]
628 inguinaque insertis pedibus distendit et omnem [ ]
629 explicuit per membra virum. rapit arida tellus [ ]
630 sudorem: calido conplentur sanguine venae, [ ]
631 intumuere tori, totosque induruit artus [ ]?
632 Herculeosque novo laxavit corpore nodos. [ ]
633 constitit Alcides stupefactus robore tanto [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 4:+
634 nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis [ ]
635 desectam timuit reparatis anguibus hydram. [2]
636 conflixere pares, telluris viribus ille, [ ]
637 ille suis. numquam saevae sperare novercae [ ]
638 plus licuit; videt exhaustos sudoribus artus [ ]
639 cervicemque viri siccam, cum ferret Olympum. [ ]
640 utque iterum fessis iniecit bracchia membris, [ ]
641 non expectatis Antaeus viribus hostis [ ]
642 sponte cadit maior -que accepto robore surgit. [ ]
643 quisquis inest terris, in fessos spiritus artus [ ]
644 egeritur, tellusque viro luctante laborat. [ ]
645 ut tandem auxilium tactae prodesse parentis [ ]
646 Alcides sensit, 'standum est tibi' dixit 'et ultra [ ]
647 non credere solo sternique vetabere terra, [1]
648 haerebis pressis intra mea pectora membris, [ ]
649 huc, Antaee, cades'. sic fatus sustulit alte [ ]
650 nitentem in terras iuvenem. morientis in artus [ ]
651 non potuit nati tellus permittere vires: [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 6:00
652 Alcides medio tenuit iam pectora pigro [ ]
653 stricta gelu terrisque diu non credidit hostem. [ ]
654 hinc, aevi veteris custos, famosa vetustas [ ]
655 miratrixque sui signavit nomine terras. [ ]
656 sed maiora dedit cognomina collibus istis, [1]
657 Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem, [ ]
658 Scipio. nam sedes Libyca tellure potito [ ]
659 haec fuit. en veteris cernis vestigia valli; [ ]
660 Romana hos primum tenuit victoria campos'. [ ]
661 Curio laetatus, tamquam fortuna locorum [ ]
662 bella gerat servetque ducum sibi fata priorum, [ ]
663 felici non fausta loco tentoria ponens [2]
664 indulsit castris et collibus abstulit omen [ ]
665 sollicitatque feros non aequis viribus hostis. [ ]
666 Omnis Romanis quae cesserat Africa signis, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 8:00
667 tunc Vari sub iure fuit, qui robore quamquam [ ]
668 confisus Latio regis tamen undique vires [ ]
669 excivit, Libyae gentis, extremaque mundi [ ]
670 signa suum comitata Iubam. non fusior ulli [ ]
671 terra fuit domino: qua sunt longissima regni, [1]
672 cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas [ ]?
673 terminat, a medio confinis Syrtibus Hammon; [ ]
674 at qua lata iacet, vasti plaga fervida regni [1]
675 distinet Oceanum zonaeque exusta calentis. [ ]
676 sufficiunt spatio populi: tot castra secuntur [ ]
677 Autololes Numidaeque vagi semperque paratus [ ]
678 inculto Gaetulus equo, tum concolor Indo [ ]
679 Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto [ ]
680 Marmaridae volucres aequaturusque sagittas [ ]?
681 Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax [ ]
682 et gens quae nudo residens Massylia dorso [1]
683 ora levi flectit frenorum nescia virga, [ ]
684 et solitus vacuis errare mapalibus Afer [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 8:+
685 venator, ferrique simul fiducia non est, [ ]
686 vestibus iratos laxis operire leones. [2]
687 nec solum studiis civilibus arma parabat, [1]
688 privatae sed bella dabat Iuba concitus irae. [ ]
689 hunc quoque, quo superos humanaque polluit, anno [2]?
690 lege tribunicia solio depellere avorum [ ]?
691 Curio temptarat Libyamque auferre tyranno, [ ]
692 dum regnum te, Roma, facit. memor ille doloris [2]
693 hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti. [ ]
694 Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, [ ]
695 et quod Caesareis numquam devota iuventus [ ]
696 illa nimis castris nec Rheni miles in undis [ ]?
697 exploratus erat, Corfini captus in arce; [1]?
698 infidusque novis ducibus dubiusque priori [ ]
699 fas utrumque putat. sed postquam languida segni [ ]
700 cernit cuncta metu nocturnaque munia valli [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 10:00
701 desolata fuga, trepida sic mente profatur: [1]
702 'audendo magnus tegitur timor, arma capessam [ ]
703 ipse prior, campum miles descendat in aequum, [ ]
704 dum meus est; variam semper dant otia mentem. [ ]
705 eripe consilium pugna; cum dira voluptas [ ]
706 ense subit presso, galeae texere pudorem, [ ]
707 quis conferre duces meminit? quis pendere causas? [ ]
708 qua stetit, inde favet; veluti fatalis harenae [1]
709 muneribus non ira vetus concurrere cogit [2]
710 productos, odere pares'. sic fatus apertis [2]
711 instruxit campis acies; quem blanda futuris [ ]
712 deceptura malis belli fortuna recepit. [ ]
713 nam pepulit Varum campo nudataque foeda [ ]?
714 terga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit. [2]
715 Tristia sed postquam superati proelia Vari [2]
716 sunt audita Iubae, laetus quod gloria belli [ ]
717 sit rebus servata suis, rapit agmina furtim [ ]
718 obscuratque suam per iussa silentia famam [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 10:+
719 hoc solum metuens incausto ab hoste, timeri. [ ]
720 mittitur, exigua qui proelia prima lacessat [ ]?
721 eliciatque manu, Numidis a rege secundus, [1]?
722 ut sibi commissi simulator Sabbura belli; [ ]
723 ipse cava regni vires in valle retentat: [ ]?
724 aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis [ ]
725 ludit et iratas incerta provocat umbra [2]
726 obliquusque caput vanas serpentis in auras [ ]
727 effusae tuto conprendit guttura morsu [ ]
728 letiferam citra saniem; tunc inrita pestis [ ]
729 exprimitur, faucesque fluunt pereunte veneno. [ ]
730 fraudibus eventum dederat fortuna, feroxque [ ]
731 non exploratis occulti viribus hostis [ ]
732 Curio nocturnum castris erumpere cogit [ ]?
733 ignotisque equitem late decurrere campis. [ ]?
734 ipse sub aurorae primos excedere motus [ ]
735 signa iubet castris multum frustraque rogatus, [ ]
736 ut Libycas metuat fraudes infectaque semper [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 12:00
737 Punica bella dolis. leti fortuna propinqui [ ]
738 tradiderat fatis iuvenem, bellumque trahebat [ ]
739 auctorem civile suum. super ardua ducit [ ]
740 saxa, super cautes abrupto limite signa, [ ]
741 cum procul e summis conspecti collibus hostes. [ ]
742 fraude sua cessere parum, dum colle relicto [ ]
743 effusam patulis aciem committeret arvis: [ ]
744 ille fugam credens simulatae nescius artis, [ ]
745 ut victor, mersos aciem deiecit in agros. [ ]
746 tunc primum patuere doli. Numidaeque fugaces [ ]
747 undique conpletis clauserunt montibus agmen. [ ]
748 obstipuit dux ipse simul perituraque turba. [ ]
749 non timidi petiere fugam, non proelia fortes: [ ]
750 quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum [ ]
751 saxa quatit pulsu rigidos vexantia frenos [ ]
752 ora tenens spargitque iubas et subrigit aures [ ]
753 incertoque pedum pugnat non stare tumultu; [ ]
754 fessa iacet cervix, fumant sudoribus artus, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 14:00
755 oraque proiecta squalent arentia lingua, [1]
756 pectore rauca gemunt quae creber anhelitus urget, [ ]
757 et defecta gravis longe trahit ilia pulsus, [ ]
758 siccaque sanguineis durescit spuma lupatis. [ ]
759 iamque gradum neque verberibus stimulisque coacti [ ]
760 nec quamvis crebris iussi calcaribus addunt; [ ]
761 vulneribus coguntur equi, nec profuit ulli [ ]
762 cornipedis rupisse moras; neque enim impetus ille [ ]
763 incursusque fuit: tantum perfertur ad hostem [ ]
764 et spatium iaculis oblato vulnere donat. [ ]?
765 at vagus Afer equos ut primum emisit in agmen, [2]?
766 tunc campi tremuere sono, terraque soluta, [ ]
767 quantus Bistonio torquetur turbine pulvis, [ ]
768 aëra nube sua texit traxitque tenebras. [ ]
769 ut vero in pedites fatum miserabile belli [ ]
770 incubuit, nullo dubii discrimine Martis [ ]
771 ancipites steterunt casus, sed tempora pugnae [ ]
772 mors tenuit; neque enim licuit procurrere contra [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 14:+
773 et miscere manus. sic undique saepta iuventus [ ]
774 comminus obliquis et rectis eminus hastis [ ]
775 obruitur, non vulneribus nec sanguine solum, [ ]
776 telorum nimbo peritura et pondere ferri. [ ]
777 ergo acies tantae parvum spissantur in orbem, [ ]
778 ac, si quis metuens medium correpsit in agmen, [ ]
779 vix inpune suos inter convertitur enses; [ ]
780 densaturque globus, quantum pede prima relato [ ]
781 constrinxit gyros acies. non arma movendi [ ]
782 iam locus est pressis, stipataque membra teruntur; [2]
783 frangitur armatum conliso pectore pectus. [ ]?
784 non tam laeta tulit victor spectacula Maurus [ ]
785 quam fortuna dabat; fluvios non ille cruoris [ ]
786 membrorumque videt lapsum et ferientia terram [ ]
787 corpora: conpressum turba stetit omne cadaver. [ ]
788 Excitet invisas dirae Carthaginis umbras [ ]
789 inferiis fortuna novis, ferat ista cruentus [ ]
790 Hannibal et Poeni tam dira piacula manes. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 16:00
791 Romanam, superi, Libyca tellure ruinam [ ]
792 Pompeio prodesse nefas votisque senatus! [2]
793 Africa nos potius vincat sibi. Curio fusas [ ]
794 ut vidit campis acies et cernere tantas [ ]
795 permisit clades conpressus sanguine pulvis, [ ]
796 non tulit adflictis animam producere rebus [ ]
797 aut sperare fugam ceciditque in strage suorum [1]
798 inpiger ad letum et fortis virtute coacta. [ ]
799 Quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumque, [ ]?
800 unde tribunicia plebeius signifer arce [ ]?
801 arma dabas populis? quid prodita iura senatus [ ]
802 et gener atque socer bello concurrere iussi? [ ]
803 ante iaces quam dira duces Pharsalia confert, [ ]
804 spectandumque tibi bellum civile negatum est. [ ]
805 has urbi miserae vestro de sanguine poenas [ ]?
806 ferre datis, luitis iugulo sic arma, potentes. [1]
807 felix Roma quidem civisque habitura beatos, [ ]
808 si libertatis superis tam cura placeret, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 4. bog (Budé) 18:00
809 quam vindicta placet! Libycas en nobile corpus [ ]
810 pascit aves, nullo contectus Curio busto. [ ]
811 at tibi nos, quando non proderit ista silere, [ ]
812 a quibus omne aevi senium sua fama repellit, [ ]
813 digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae. [ ]
814 haut alium tanta civem tulit indole Roma [ ]?
815 aut cui plus leges deberent recta sequenti. [ ]
816 perdita tunc Urbi nocuerunt saecula, postquam [ ]
817 ambitus et luxus et opem metuenda facultas [ ]
818 transverso mentem dubiam torrente tulerunt; [ ]
819 momentumque fuit mutatus Curio rerum, [ ]
820 Gallorum captus spoliis et Caesaris auro. [ ]
821 ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ensis [ ]
822 Sulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentus [ ]
823 Caesareaeque domus series, cui tanta potestas [ ]
824 concessa est? emere omnes, hic vendidit Urbem. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 259
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen 5,1-236 [Bellum civile]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O25 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. bog.
587 primaque castra locat cano procul aequore, qua se [1]
685 venator, ferrique simul fiducia non est, [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4. Teoretisk metrik og tabeller
“Romersk fod på daktylisk vers” (Piede romano sui dattili)