Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 16 - ÆN1-VERG Prossimo file n. 27
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 0:00
520 Postquam introgressi et coram data copia fandi, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.)
521 maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: [ ]
522 'o regina, novam cui condere Iuppiter urbem [1]
523 iustitiaque dedit gentis frenare superbas, [ ]
524 Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, [ ]
525 oramus: prohibe infandos a navibus ignis, [ ]?
526 parce pio generi et propius res aspice nostras. [ ]
527 non nos aut ferro Libycos populare penatis [ ]
528 venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; [ ]
529 non ea vis animo nec tanta superbia victis. [ ]
530 est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, [ ]
531 terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; [ ]
532 Oenotri coluere viri; nunc fama minores [2]?
533 Italiam dixisse ducis de nomine gentem. [ ]
534 hic cursus fuit, ..
535 cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion [ ]
536 in vada caeca tulit penitusque procacibus Austris [ ]
537 perque undas superante salo perque invia saxa [ ]
538 dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 0:+
539 quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem [ ]
540 permittit patria? hospitio prohibemur harenae; [ ]
541 bella cient primaque vetant consistere terra. [1]
542 si genus humanum et mortalia temnitis arma, [2]
543 at sperate deos memores fandi atque nefandi. [ ]
544 rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter [ ]
545 nec pietate fuit, nec bello maior et armis. [ ]
546 quem si fata virum servant, si vescitur aura [1]
547 aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris, [1]
548 non metus, officio nec te certasse priorem [ ]
549 paeniteat: sunt et Siculis regionibus urbes [ ]
550 armaque, Troiano -que a sanguine clarus Acestes. [2]?
551 quassatam ventis liceat subducere classem [ ]
552 et silvis aptare trabes et stringere remos, [ ]
553 si datur Italiam sociis et rege recepto [ ]
554 tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; [ ]
555 sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum, [ ]
556 pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 4:00
557 at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, [ ]
558 unde huc advecti, regemque petamus Acesten.' [ ]
559 talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant [ ]
560 Dardanidae. ..
561 Tum breviter Dido vultum demissa profatur: [ ]
562 'solvite corde metum, Teucri, secludite curas. [ ]?
563 res dura et regni novitas me talia cogunt [ ]
564 moliri et late finis custode tueri. [ ]
565 quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, [ ]
566 virtutesque viros -que aut tanti incendia belli? [ ]
567 non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni, [ ]
568 nec tam adversus equos Tyria Sol iungit ab urbe. [ ]
569 seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva [ ]
570 sive Erycis finis regemque optatis Acesten, [ ]
571 auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo. [ ]
572 vultis et his mecum pariter considere regnis? [ ]
573 urbem quam statuo, vestra est; subducite navis; [ ]
574 Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 4:+
575 atque utinam rex ipse noto compulsus eodem [ ]
576 adforet Aeneas! equidem per litora certos [ ]?
577 dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, [ ]
578 si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.' [ ]
579 His animum arrecti dictis et fortis Achates [ ]
580 et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem [ ]?
581 ardebant. prior Aenean compellat Achates: [ ]
582 'nate dea, quae nunc animo sententia surgit? [ ]
583 omnia tuta vides, classem sociosque receptos. [ ]
584 unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi [ ]
585 summersum; dictis respondent cetera matris.' [ ]
586 vix ea fatus erat cum circumfusa repente [ ]
587 scindit se nubes et in aethera purgat apertum. [1]
588 restitit Aeneas claraque in luce refulsit [ ]
589 os umerosque deo similis; namque ipsa decoram [ ]
590 caesariem nato genetrix lumenque iuventae [1]
591 purpureum et laetos oculis adflarat honores: [ ]
592 quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 4:++
593 argentum Pariusve lapis circumdatur auro. [ ]
594 tum sic reginam adloquitur cunctisque repente [ ]!
595 improvisus ait: 'coram, quem quaeritis, adsum, [ ]
596 Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis. [1]
597 o sola infandos Troiae miserata labores, [ ]
598 quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque [ ]
599 omnibus exhaustis iam casibus, omnium egenos, [ ]
600 urbe, domo socias, grates persolvere dignas [ ]
601 non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est [ ]
602 gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. [ ]
603 di tibi, si qua pios respectant numina, si quid [ ]
604 usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, [ ]
605 praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt [ ]
606 saecula? qui tanti talem genuere parentes? [1]
607 in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae [ ]
608 lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, [ ]
609 semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, [ ]
610 quae me cumque vocant terrae.' sic fatus amicum [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 8:00
611 Ilionea petit dextra laevaque Serestum, [ ]
612 post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. [ ]
613 Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, [ ]?
614 casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: [ ]
615 'quis te, nate dea, per tanta pericula casus [2]
616 insequitur? quae vis immanibus applicat oris? [ ]
617 tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae [ ]
618 alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? [ ]
619 atque equidem Teucrum memini Sidona venire [1]
620 finibus expulsum patriis, nova regna petentem [ ]
621 auxilio Beli; genitor tum Belus opimam [1]
622 vastabat Cyprum et victor dicione tenebat. [ ]
623 tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis [1]
624 Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. [ ]
625 ipse hostis Teucros insigni laude ferebat [ ]
626 seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat. [ ]
627 quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris. [ ]
628 me quoque per multos similis fortuna labores [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 8:+
629 iactatam hac demum voluit consistere terra. [ ]
630 non ignara mali miseris succurrere disco.' [ ]
631 sic memorat; simul Aenean in regia ducit [ ]
632 tecta, simul divum templis indicit honorem. [ ]
633 nec minus interea sociis ad litora mittit [ ]
634 viginti tauros, magnorum horrentia centum [ ]
635 terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, [ ]
636 munera laetitiamque dii. ..
637 at domus interior regali splendida luxu [ ]?
638 instruitur, mediisque parant convivia tectis: [ ]
639 arte laboratae vestes ostroque superbo, [2]
640 ingens argentum mensis, caelataque in auro [ ]
641 fortia facta patrum, series longissima rerum [ ]
642 per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. [ ]
643 Aeneas (neque enim patrius consistere mentem [ ]
644 passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, [ ]
645 Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat; [ ]
646 omnis in Ascanio cari stat cura parentis. [ ]?
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 8:++
647 munera praeterea Iliacis erepta ruinis [2]!
648 ferre iubet, pallam signis auroque rigentem [ ]
649 et circumtextum croceo velamen acantho, [ ]
650 ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, [ ]?
651 Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, [ ]
652 extulerat, matris Ledae mirabile donum; [ ]
653 praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, [ ]
654 maxima natarum Priami, colloque monile [2]
655 bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. [ ]
656 haec celerans iter ad navis tendebat Achates. [ ]
657 At Cytherea novas artis, nova pectore versat [ ]
658 consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido [2]
659 pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem [ ]
660 incendat reginam atque ossibus implicet ignem. [u]!
661 quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis, [ ]
662 urit atrox Iuno et sub noctem cura recursat. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 12:00
663 ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: [1]
664 'nate, meae vires, mea magna potentia, solus, [ ]
665 nate, patris summi qui tela Typhoea temnis, [2]?
666 ad te confugio et supplex tua numina posco. [ ]
667 frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum [ ]
668 litora iactetur odiis Iunonis acerbae, [ ]?
669 nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. [ ]
670 nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur [ ]
671 vocibus, et vereor quo se Iunonia vertant [ ]?
672 hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum. [ ]
673 quocirca capere ante dolis et cingere flamma [ ]
674 reginam meditor, ne quo se numine mutet, [ ]?
675 sed magno Aeneae mecum teneatur amore. [ ]
676 qua facere id possis nostram nunc accipe mentem: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 12:+
677 regius accitu cari genitoris ad urbem [1]
678 Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, [ ]
679 dona ferens pelago et flammis restantia Troiae; [ ]
680 hunc ego sopitum somno super alta Cythera [2]
681 aut super Idalium sacrata sede recondam, [ ]?
682 ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. [1]
683 tu faciem illius noctem non amplius unam [ ]
684 falle dolo et notos pueri puer indue vultus, [ ]
685 ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido [ ]
686 regalis inter mensas laticemque Lyaeum, [ ]?
687 cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, [ ]
688 occultum inspires ignem fallasque veneno.' [ ]
689 paret Amor dictis carae genetricis, et alas [ ]
690 exuit et gressu gaudens incedit Iuli. [ ]
691 at Venus Ascanio placidam per membra quietem [ ]
692 inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos [ ]
693 Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum [ ]?
694 floribus et dulci aspirans complectitur umbra. [ ]!
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 12:++
695 Iamque ibat dicto parens et dona Cupido [ ]
696 regia portabat Tyriis duce laetus Achate. [ ]
697 cum venit, aulaeis iam se regina superbis [ ]?
698 aurea composuit sponda mediamque locavit, [ ]
699 iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus [ ]
700 conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. [1]
701 dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris [ ]
702 expediunt tonsisque ferunt mantelia villis. [ ]
703 quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam [ ]
704 cura penum struere et flammis adolere penatis; [ ]
705 centum aliae totidemque pares aetate ministri, [ ]
706 qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. [ ]
707 nec non et Tyrii per limina laeta frequentes [ ]
708 convenere, toris iussi discumbere pictis. [1]
709 mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum, [ ]
710 flagrantisque dei vultus simulataque verba, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 12:+++
711 pallamque et pictum croceo velamen acantho. [ ]
712 praecipue infelix, pesti devota futurae, [ ]?
713 expleri mentem nequit ardescitque tuendo [ ]?
714 Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. [ ]
715 ille ubi complexu Aeneae colloque pependit [ ]!
716 et magnum falsi implevit genitoris amorem, [ ]
717 reginam petit. haec oculis, haec pectore toto [ ]
718 haeret et interdum gremio fovet inscia Dido [ ]
719 insidat quantus miserae deus. at memor ille [ ]
720 matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum [ ]
721 incipit et vivo temptat praevertere amore [ ]
722 iam pridem resides animos desuetaque corda. [ ]
723 Postquam prima quies epulis mensaeque remotae, [ ]
724 crateras magnos statuunt et vina coronant. [ ]
725 fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant [ ]
726 atria; dependent lychni laquearibus aureis [ ]
727 incensi et noctem flammis funalia vincunt. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 16:00
728 hic regina gravem gemmis auroque poposcit [1]
729 implevitque mero pateram, quam Belus et omnes [ ]
730 a Belo soliti; tum facta silentia tectis: [1]?
731 'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, [ ]
732 hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis [ ]
733 esse velis, nostrosque huius meminisse minores. [ ]
734 adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno; [ ]
735 et vos, o coetum, Tyrii, celebrate faventes.' [ ]?
736 dixit et in mensam laticum libavit honorem [ ]
737 primaque, libato, summo tenus attigit ore; [2]?
738 tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit [ ]
739 spumantem pateram et pleno se proluit auro; [ ]?
740 post alii proceres. cithara crinitus Iopas [1]
741 personat aurata, docuit quem maximus Atlas. [ ]?
742 hic canit errantem lunam solisque labores, [ ]
743 unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, [ ]
744 Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; [ ]
745 quid tantum Oceano properent se tingere soles [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 1. sang (Oxford C.T.) 16:+
746 hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. [ ]
747 ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. [1]?
748 nec non et vario noctem sermone trahebat [ ]
749 infelix Dido longumque bibebat amorem, [1]
750 multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; [ ]
751 nunc quibus Aurorae venisset filius armis, [ ]
752 nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. [ ]
753 'immo age et a prima dic, hospes, origine nobis [3]?
754 insidias' inquit 'Danaum casusque tuorum [ ]
755 erroresque tuos; nam te iam septima portat [ ]
756 omnibus errantem terris et fluctibus aestas.' [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 27
Publius Vergilius Maro: Æneiden 2,1-198 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
1. sang.
616 insequitur? quae vis immanibus applicat oris? [ ]
645 Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat; [ ]
1. sang.
603 di tibi, si qua pios respectant numina, si quid [ ]
1. sang.
592 quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo [ ]
719 insidat quantus miserae deus. at memor ille [ ]
734 adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno; [ ]
1. sang.
651 Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, *[ ]
Analyse 3
1. sang.
694 floribus et dulci aspirans complectitur umbra. [ ]!
1. sang.
617H tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae [ ]
Analyse 4
1. sang.
660 incendat reginam atque ossibus implicet ignem. [u]!
1.sang.
594 tum sic reginam adloquitur cunctisque repente [ ]!
647 munera praeterea Iliacis erepta ruinis [2]!
715 ille ubi complexu Aeneae colloque pependit [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede