Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 26 - BC4-LUCA Prossimo file n. 269
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:00
647 Iam Magnus transisse deos Romanaque fata [ ]
648 senserat infelix tota vix clade coactus [ ]
649 fortunam damnare suam. stetit aggere campi, [ ]
650 eminus unde omnis sparsas per Thessala rura [ ]
651 aspiceret clades, quae bello obstante latebant. [ ]
652 tot telis sua fata peti, tot corpora fusa [ ]
653 ac se tam multo pereuntem sanguine vidit. [ ]
654 nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum [ ]
655 mersa iuvat gentesque suae miscere ruinae; [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:+
656 ut Latiae post se vivat pars maxima turbae, [ ]
657 sustinuit dignos etiamnum credere votis [ ]
658 caelicolas volvitque sui solacia casus. [ ]
659 'parcite,' ait, 'superi, cunctas prosternere gentes; [ ]
660 stante potest mundo Romaque superstite Magnus [1]?
661 esse miser. si plura iuvant mea vulnera, coniunx [2]
662 est mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis. [1]
663 civiline parum est bello, si meque meosque [1]?
664 obruit? exiguae clades sumus orbe remoto? [ ]
665 omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras? [ ]
666 iam nihil est, Fortuna, meum.' sic fatur et arma [ ]
667 signaque et adflictas omni iam parte catervas [ ]
668 circumit et revocat matura in fata ruentis [ ]
669 seque negat tanti. nec derat robur in enses [ ]
670 ire duci iuguloque pati vel pectore letum; [ ]
671 sed timuit, strato miles ne corpore Magni [ ]?
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 0:++
672 non fugeret supraque ducem procumberet orbis, [ ]
673 Caesaris aut oculis voluit subducere mortem, [ ]
674 nequiquam, infelix: socero spectare volenti [ ]
675 praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx, [ ]
676 causa fugae vultusque tui fatisque negatum [ ]
677 te praesente mori. tum Magnum concitus aufert [ ]
678 a bello sonipes non tergo tela paventem [ ]
679 ingentisque animos extrema in fata ferentem. [ ]
680 non gemitus, non fletus erat salvaque verendus [ ]
681 maiestate dolor qualem te, Magne, decebat [ ]
682 Romanis praestare malis. non impare vultu [ ]
683 aspicis Emathiam, nec te videre superbum [ ]?
684 prospera bellorum nec fratrum adversa videbunt; [ ]
685 quamque fuit laeto per tres infida triumphos [ ]
686 tam misero Fortuna minor. iam pondere fati [ ]
687 deposito securus abis; nunc tempora laeta [2]?
688 respexisse vacat; spes numquam inplenda recessit; [ ]
689 quid fueris nunc scire licet. fuge proelia dira [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:00
690 ac testare deos, nullum qui perstet in armis [ ]
691 iam tibi, Magne, mori; ceu flebilis Africa damnis [ ]
692 et ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades, [ ]
693 sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae. [ ]
694 non iam Pompei nomen populare per orbem [ ]?
695 nec studium belli, sed par quod semper habemus [ ]
696 Libertas et Caesar erit, teque inde fugato [ ]
697 ostendit moriens sibi se pugnasse senatus. [ ]
698 nonne iuvat pulsum bellis cessisse nec istud [ ]
699 perspectasse nefas? spumantes caede catervas [ ]
700 respice, turbatos incursu sanguinis amnes, [ ]
701 et soceri miserere tui. quo pectore Romam [ ]?
702 intrabit factus campis felicior istis? [ ]
703 quidquid in ignotis solus regionibus exul, [ ]
704 quidquid sub Phario positus patiere tyranno, [ ]
705 crede deis, longo fatorum crede favori: [ ]?
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:+
706 vincere peius erat. prohibe lamenta sonare, [1]
707 flere veta populos, lacrimas luctuque remitte. [ ]
708 tam mala Pompei quam prospera mundus adoret. [u]
709 aspice securus vultu non supplice reges, [2]
710 aspice possessas urbes donataque regna, [ ]
711 Aegyptum Libyam -que, et terras elige morti. [ ]
712 Vidit prima tuae testis Larisa ruinae [ ]
713 nobile nec victum fatis caput; omnibus illa [ ]
714 civibus effudit totas per moenia vires [ ]
715 obvia ceu laeto: promittunt munera flentes, [ ]?
716 pandunt templa, domos, socios se cladibus optant. [ ]
717 scilicet inmenso superest ex nomine multum, [ ]
718 teque minor solo cunctas inpellere gentes [ ]
719 rursus in arma potes rursusque in fata redire. [ ]
720 sed 'quid opus victo populis aut urbibus?' inquit [ ]
721 'victori praestate fidem.' tu Caesar in alto [2]
722 caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis, [ ]
723 at tibi iam populos donat gener. avehit inde [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 4:++
724 Pompeium sonipes; gemitus lacrimaeque secuntur [ ]
725 plurimaque in saevos populi convicia divos. [ ]
726 nunc tibi vera fides quaesisti, Magne, favoris [ ]
727 contigit ac fructus; felix se nescit amari. [ ]
728 Caesar ut Hesperio vidit satis arva natare [ ]?
729 sanguine, parcendum ferro manibusque suorum [ ]
730 iam ratus ut viles animas perituraque frustra [1]
731 agmina permisit vitae. sed castra fugatos [ ]
732 ne revocent pellatque quies nocturna pavorem, [ ]
733 protinus hostili statuit succedere vallo, [ ]?
734 dum fortuna calet, dum conficit omnia terror, [ ]
735 non veritus, grave ne fessis aut Marte subactis [ ]
736 hoc foret imperium. non magno hortamine miles [ ]
737 in praedam ducendus erat. 'victoria nobis [ ]
738 plena, viri;' dixit 'superest pro sanguine merces, [ ]
739 quam monstrare meum est; neque enim donare vocabo, [ ]
740 quod sibi quisque dabit. cunctis en plena metallis [ ]
741 castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum [ ]?
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:00
742 hic iacet, eoas -que premunt tentoria gazas. [u]
743 tot regum fortuna simul Magnique coacta [ ]
744 expectat dominos; propera praecedere, miles, [ ]
745 quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit, [ ]
746 a victis rapiuntur opes.' sic milite iusso [ ]
747 inpulit amentes aurique cupidine caecos [ ]
748 ire super gladios supraque cadavera patrum [ ]
749 et caesos calcare duces, quae fossa, quis agger [ ]
750 sustineat pretium belli scelerumque petentis? [ ]
751 scire ruunt quanta fuerint mercede nocentes. [ ]
752 invenere quidem spoliato plurima mundo [1]
753 bellorum in sumptus congestae pondera massae; [ ]
754 sed non inplevit cupientes omnia mentes. [ ]
755 quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expuit auri [ ]
756 quodque legit dives summis Arimaspus harenis, [ ]
757 ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt: [ ]
758 cum tibi Tarpeias victor desponderit arces, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:+
759 cum spe Romanae promiserit omnia praedae, [1]?
760 decipitur quod castra rapit. capit impia plebes [ ]
761 caespite patricio somnos, caesumque cubile [ ]
762 regibus infandus miles premit, inque parentum [ ]
763 inque toris fratrum posuerunt membra nocentes; [ ]
764 quos agitat vesana quies somnique furentes: [ ]
765 Thessalicam miseri versant in pectore pugnam. [ ]
766 invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota [ ]
767 mente agitant, crapuloque manus absente moventur. [ ]
768 ingemuisse putem campos, terramque nocentem [ ]
769 inspirasse animas, infectumque aëra totum [ ]
770 manibus et superam Stygia formidine noctem. [ ]
771 exigit a meritis tristes victoria poenas, [ ]
772 sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti [ ]
773 civis adest, sua quemque premit terroris imago: [ ]
774 ille senum vultus, iuvenum videt ille figuras, [ ]
775 hunc agitant totis fraterna cadavera somnis, [ ]
776 pectore in hoc pater est; omnes in Caesare manes. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 8:++
777 haut alios nondum Scythica purgatus in ara [ ]
778 Eumenidum vidit vultus Pelopeus Orestes, [ ]
779 nec magis adtonitos animi sensere tumultus, [ ]
780 cum fureret, Pentheus, aut cum desisset, Agave. [ ]
781 hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit [ ]
782 aut ultrix visura dies stringente senatu, [ ]
783 illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant. [ ]
784 et quantum misero poenae mens conscia donat, [ ]
785 quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis [1]
786 Pompeio vivente videt! tamen omnia passo, [2]
787 postquam clara dies Pharsalica damna retexit, [ ]
788 nulla loci facies revocat feralibus arvis [ ]
789 haerentes oculos. cernit propulsa cruore [ ]
790 flumina et excelsor cumulis aequantia colles [ ]
791 corpora, sidentis in tabem spectat acervos [ ]
792 et Magni numerat populos, epulisque paratur [ ]
793 ille locus vultus ex quo faciesque iacentum [ ]
794 agnoscat. iuvat Emathiam non cernere terram [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:00
795 et lustrare oculis campos sub clade latentes. [ ]
796 Fortunam superosque suos in sanguine cernit. [ ]
797 ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat, [ ]
798 invidet igne rogi miseris caeloque nocenti [ ]
799 ingerit Emathiam. non illum Poenus humator [ ]
800 consulis et Libyca succensae lampade Cannae [ ]
801 conpellunt, hominum ritus ut servet in hoste, [ ]
802 sed meminit nondum satiata caedibus ira, [ ]
803 cives esse suos. petimus non singula busta [ ]
804 discretosque rogos: unum da gentibus ignem, [1]
805 non interpositis urantur corpora flammis; [ ]?
806 aut generi si poena iuvat, nemus extrue Pindi, [ ]?
807 erige congestas Oetaeo robore silvas, [ ]
808 Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:+
809 nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat [2]
810 an rogus haut refert; placido natura receptat [1]
811 cuncta sinu finemque sui sibi corpora debent. [2]
812 hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis, [ ]
813 uret cum terris, uret cum gurgite ponti; [ ]
814 communis mundo superest rogus ossibus astra [ ]
815 mixturus. quocumque tuam Fortuna vocabit [ ]
816 hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras, [ ]
817 non meliore loco Stygia sub nocte iacebis. [ ]
818 Libera Fortunae mors est; capit omnia tellus [ ]
819 quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam. [ ]
820 tu cui dant poenas inhumato funere gentes, [2]
821 quid fugis hanc cladem? quid olentes deseris agros? [ ]
822 has trahe, Caesar, aquas; hoc, si potes, utere caelo. [ ]
823 sed tibi tabentes populi Pharsalica rura [ ]
824 eripiunt camposque tenent victore fugato. [ ]
825 non solum Haemonii funesta ad pabula belli [ ]?
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:++
826 Bistonii venere lupi, tabemque cruentae [2]?
827 caedis odorati Pholoen liquere leones. [2]?
828 tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque [ ]
829 deseruere canes et quicquid nare sagaci [ ]
830 aëra non sanum motumque cadavere sentit, [ ]
831 iamque diu volucres civilia castra secutae [ ]
832 conveniunt. vos quae Nilo mutare soletis [ ]
833 Threicias hiemes, ad mollem serius austrum [ ]
834 istis aves. numquam tanto se vulture caelum [ ]?
835 induit aut plures presserunt aëra pinnae, [ ]
836 omne nemus misit volucres, omnisque cruenta [ ]
837 alite sanguineis stillavit roribus arbor. [ ]
838 saepe super vultus victoris et impia signa [ ]
839 aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes, [ ]?
840 membraque deiecit iam lassis unguibus ales. [2]
841 sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa [ ]
842 inque feras discerptus abit; non intima curant [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 12:+++
843 viscera nec totas avidae sorbere medullas: [1]
844 degustant artus. Latiae pars maxima turbae [ ]
845 fastidita iacet, quam sol nimbique diesque [1]
846 longior Emathiis resolutam miscuit arvis. [ ]
847 Thessalica infelix, quo tantum crimine, tellus, [ ]
848 laesisti superos, ut te tot mortibus unam, [ ]
849 tot scelerum fatis premerent? quod sufficit aevum [ ]
850 immemor ut donet belli tibi damna vetustas? [ ]
851 quae seges infecta surget non decolor herba? [ ]
852 quo non Romanos violabis vomere manes? [ ]
853 ante novae venient acies, scelerique secundo [ ]
854 praestabis nondum siccos hoc sanguine campos. [ ]
855 omnia maiorum vertamus busta licebit [ ]
856 et stantes tumulos et qui radice vetusta [1]
857 effudere suas victis compagibus urnas: [ ]
858 plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur, [ ]
859 pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa. [ ]
860 nullus ab Emathio religasset litore funem [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 7. bog (Budé) 16:00
861 navita, nec terram quisquam movisset arator, [ ]
862 Romani bustum populi, fugerentque coloni [ ]?
863 umbrarum campos, gregibus dumeta carerent, [ ]
864 nullusque auderet pecori permittere pastor [ ]
865 vellere surgentem de nostris ossibus herbam, [ ]
866 ac velut inpatiens hominum vel solis iniqui [ ]
867 limite vel glacie nuda atque ignota iaceres, [ ]
868 si non prima nefas belli, sed sola tulisses. [ ]
869 o superi, liceat terras odisse nocentes. [ ]?
870 quid totum premitis, quid totum absolvitis orbem? [ ]
871 Hesperiae clades et flebilis unda Pachyni [1]
872 et Mutina et Leucas puros fecere Philippos. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 269
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen 8,1-158 [Bellum civile]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. bog.
776 pectore in hoc pater est; omnes in Caesare manes. [ ]
7. bog.
675 praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx, [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede