Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 27 - ANN-ENNI Prossimo file n. 278
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 0:00
332 Sic velut in tuta securi pace trahebant [ ]
333 noctis iter mediae; sed non vesana Pothini [ ]
334 mens inbuta semel sacra iam caede vacabat [ ]
335 a scelerum motu; Magno nihil ille perempto [ ]?
336 iam putat esse nefas; habitant sub pectore manes, [ ]
337 ultricesque deae dant in nova monstra furorem. [ ]
338 dignatur viles isto quoque sanguine dextras, [1]
339 quo fortuna parat victos perfundere patres, [ ]
340 poenaque civilis belli, vindicta senatus, [2]
341 paene data est famulo. procul hoc avertite, fata, [2]
342 crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur. [ ]
343 in scelus it Pharium Romani poena tyranni, [ ]?
344 exemplumque perit? struit audax inrita fatis [ ]
345 nec parat occultae caedem committere fraudi [ ]
346 invictumque ducem detecto Marte lacessit. [ ]
347 tantum animi delicta dabant, ut colla ferire [ ]?
348 Caesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 0:+
349 atque haec dicta monet famulos perferre fideles [ ]
350 ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, [ ]
351 quem puer inbellis cunctis praefecerat armis [ ]
352 et dederat ferrum nullo sibi iure retento [ ]
353 in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit [ ]
354 'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos: [ ]
355 invasit Cleopatra domum; nec prodita tantum est, [ ]
356 sed donata Pharos. cessas accurrere solus [1]
357 ad dominae thalamos? nubit soror impia fratri; [ ]
358 nam Latio iam nupta duci est, interque maritos [ ]
359 discurrens Aegypton habet Romamque meretur. [ ]
360 expugnare senem potuit Cleopatra venenis. [ ]
361 crede, miser, puero: quem nox si iunxerit una, [ ]
362 et semel amplexus incesto pectore passus [ ]
363 hauserit obscenum titulo pietatis amorem, [ ]
364 meque tuumque caput per singula forsitan illi [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 0:++
365 oscula donabit; crucibus flammisque luemus, [2]
366 si fuerit formosa soror. nil undique restat [ ]
367 auxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter; [ ]
368 et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes. [ ]
369 quem non e nobis credet Cleopatra nocentem, [ ]?
370 a quo casta fuit? per te quod fecimus una [ ]
371 perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni [ ]
372 foedus, ades, subito bellum molire tumultu, [ ]
373 inrue; nocturnas rumpamus funere taedas [ ]
374 crudelemque toris dominam mactemus in ipsis [ ]
375 cum quocumque viro. nec nos deterreat ausis [ ]
376 Hesperii fortuna ducis: quae sustulit illum [ ]
377 inposuitque orbi, communis gloria nobis; [ ]
378 nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus, [ ]
379 spem nostri sceleris, pollutos consule fluctus [ ]
380 quid liceat nobis, tumulumque e pulvere parvo [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 4:00
381 aspice Pompei non omnia membra tegentem: [ ]?
382 quem metuis par huius erat. non sanguine clari [ ]
383 (quid refert?) nec opes populorum et regna movemus: [ ]
384 ad scelus ingentis fati sumus. adtrahit illos [1]
385 in nostras fortuna manus. en altera venit [ ]?
386 victima nobilior: placemus caede secunda [ ]
387 Hesperias gentes; iugulus mihi Caesaris haustus [ ]
388 hoc praestare potest, Pompei caede nocentes [ ]?
389 ut populus Romanus amet. quid nomina tanta [2]
390 horremus viresque ducis, quibus ille relictis [ ]
391 miles erit? nox haec peraget civilia bella [ ]
392 inferiasque dabit populis et mittet ad umbras [ ]
393 quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces [1]
394 Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuventus [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 4:+
395 hoc regi, Romana sibi. tu parce morari; [3]?
396 plenum epulis madidumque mero Venerique paratum [ ]
397 invenies; aude: superi tot vota Catonum [ ]
398 Brutorumque tibi tribuent.' non lentus Achillas [ ]
399 suadenti parere nefas haut clara movendis, [2]
400 ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma [ ]
401 ullius clangore tubae: temere omnia saevi [ ]
402 instrumenta rapit belli. pars maxima turbae [ ]
403 plebis erat Latiae; sed tanta oblivio mentis [ ]
404 cepit in externos corrupto milite mores, [ ]
405 ut duce sub famulo iussuque satellitis irent, [ ]
406 quos erat indignum Phario parere tyranno. [ ]
407 nulla fides pietasque viris qui castra secuntur, [ ]
408 venalesque manus: ibi fas ubi proxima merces; [ ]
409 aere merent parvo iugulumque in Caesaris ire [ ]
410 non sibi dant. pro fas! ubi non civilia bella [ ]?
411 invenit imperii fatum miserabile nostri? [ ]?
412 Thessaliae subducta acies in litore Nili [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 4:++
413 more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto [ ]
414 ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis [u]
415 dextera quod debet superis, nullique vacare [ ]
416 fas est Romano. Latium sic scindere corpus [ ]?
417 dis placitum; non in soceri generique favorem [ ]
418 discedunt populi. civilia bella satelles [ ]?
419 movit, et in partem Romani venit Achillas; [ ]?
420 et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent, [ ]?
421 hae vincent partes. aderat maturus uterque, [ ]
422 et districta epulis ad cunctas aula patebat [ ]
423 insidias, poteratque cruor per regia fundi [ ]
424 pocula Caesareus mensaeque incumbere cervix; [ ]
425 sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus, [ ]
426 ne caedes confusa manu permissaque fatis [ ]
427 te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri: [ ]
428 non rapuere nefas, summi contempta facultas [ ]
429 est operis, visum famulis reparabile damnum [ ]
430 illam mactandi dimittere Caesaris horam. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 8:00
431 servatur poenas in aperta luce daturus; [ ]
432 donata est nox una duci, vixitque Pothini [ ]
433 munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus. [ ]
434 Lucifer a Casia prospexit rupe diemque [ ]
435 misit in Aegyptum primo quoque sole calentem, [1]
436 cum procul a muris acies non sparsa maniplis [2]
437 nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes [ ]
438 recta fronte venit; passuri comminus arma [ ]?
439 laturique ruunt. at Caesar moenibus urbis [ ]
440 diffisus foribus clausae se protegit aulae, [ ]
441 degeneres passus latebras; nec tota vacabat [ ]
442 regia conpresso: minima collegerat arma [ ]
443 parte domus. tangunt animos iraeque metusque, [1]
444 et timet incursus indignaturque timere. [ ]
445 sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris [ ]
446 et frangit rabidos praemorso carcere dentes, [ ]
447 nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis, [ ]
448 obstrueret summam si quis tibi, Mulciber, Aetnam. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 8:+
449 audax Thessalici nuper qui rupe sub Haemi [ ]?
450 Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus [ ]
451 Pompeiumque ducem causa sperare vetante [ ]?
452 non timuit fatumque sibi promisit iniquum, [1]
453 expavit servile nefas intraque penates [ ]
454 obruitur telis. quem non violasset Alanus, [ ]
455 non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus, [2]?
456 hic, cui Romani spatium non sufficit orbis [ ]?
457 parvaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos, [ ]
458 ceu puer inbellis, ceu captis femina muris, [ ]
459 quaerit tuta domus, spem vitae in limine cluso [ ]
460 ponit et incerto lustrat vagus atria cursu, [ ]
461 non sine rege tamen, quem ducit in omnia secum, [ ]
462 sumpturus poenas et grata piacula morti [ ]
463 missurusque tuum, si non sint tela nec ignes, [ ]
464 in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchis [ ]
465 creditur ultorem metuens regnique fugaeque [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 8:++
466 ense suo fratrisque simul cervice parata [ ]
467 expectasse patrem. cogunt tamen ultima rerum [ ]
468 spem pacis temptare ducem, missusque satelles [ ]
469 regius, ut saevos absentis voce tyranni [ ]
470 corriperet famulos, quo bellum auctore moverent. [ ]
471 sed neque ius mundi valuit nec foedera sancta [ ]
472 gentibus: orator regis pacisque sequester [2]
473 aestimat in numero scelerum ponenda tuorum, [ ]
474 tot monstris Aegypte nocens. non Thessala tellus [ ]
475 vastaque regna Iubae, non Pontus et impia signa [ ]
476 Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hibero [ ]
477 tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum [ ]
478 deliciae fecere tuae. premit undique bellum, [ ]
479 inque domum iam tela cadunt quassantque penates. [ ]
480 non aries uno moturus limina pulsu [ ]?
481 fracturusque domum, non ulla est machina belli, [ ]
482 nec flammis mandatur opus; sed caeca iuventus [ ]
483 consilii vastos ambit divisa penates, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 12:00
484 et nusquam totis incursat viribus agmen. [ ]
485 fata vetant, murique vicem Fortuna tuetur. [1]
486 Nec non et ratibus temptatur regia, qua se [ ]
487 protulit in medios audaci margine fluctus [ ]?
488 luxuriosa domus. sed adest defensor ubique [ ]
489 Caesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet [ ]
490 obsessusque gerit - tanta est constantia mentis - [ ]
491 expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctas [ ]
492 lampadas inmitti iunctis in bella carinis; [ ]
493 non piger ignis erat per stuppea vincula perque [ ]
494 manantis cera tabulas, et tempore eodem [1]
495 transtraque nautarum summique arsere ceruchi. [ ]
496 iam prope semustae merguntur in aequora classes, [ ]
497 iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignis [ ]
498 incubuit solis; sed quae vicina fuere [ ]
499 tecta mari, longis rapuere vaporibus ignem, [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 12:+
500 et cladem fovere noti, percussaque flamma [2]
501 turbine non alio motu per tecta cucurrit [ ]
502 quam solet aetherio lampas decurrere sulco [ ]
503 materiaque carens atque ardens aëre solo. [ ]
504 illa lues paulum clausa revocavit ab aula [ ]
505 urbis in auxilium populos. nec tempora cladis [ ]
506 perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis [ ]
507 insiluit Caesar semper feliciter usus [ ]
508 praecipiti cursu bellorum et tempore rapto: [ ]
509 nunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam [1]
510 in medio stetit illa mari sub tempore vatis [ ]
511 Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris. [ ]
512 illa duci geminos bellorum praestitit usus: [ ]
513 abstulit excursus et fauces aequoris hosti [ ]
514 Caesar et auxiliis aditus ac libera ponti [ ]
515 ostia permisit. nec poenas inde Pothini [ ]
516 distulit ulterius, sed non qua debuit ira, [ ]
517 non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum: [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 12:++
518 heu facinus! gladio cervix male caesa pependit; [ ]
519 Magni morte perit. nec non subrepta paratis [ ]
520 a famulo Ganymede dolis pervenit ad hostis [ ]
521 Caesaris Arsinoe; quae castra carentia rege [ ]
522 ut proles Lagea tenet famulumque tyranni [u]
523 terribilem iusto transegit Achillea ferro. [ ]
524 altera, Magne, tuis iam victima mittitur umbris; [ ]
525 nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista [ ]
526 vindictae sit summa tuae. non ipse tyrannus [ ]
527 sufficit in poenas, non omnis regia Lagi: [ ]
528 dum patrii veniant in viscera Caesaris enses, [ ]
529 Magnus inultus erit. sed non auctore furoris [ ]
530 sublato cecidit rabies; nam rursus in arma [1]
531 auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundo [ ]
532 proelia Marte gerunt. potuit discrimine summo [ ]
533 Caesaris una dies in famam et saecula mitti. [ ]
Marcus Annaeus Lucanus: Borgerkrigen, 10. bog (Budé) 12:+++
534 Molis in exiguae spatio stipantibus armis, [ ]
535 dum parat in vacuas Martem transferre carinas, [ ]
536 dux Latius tota subitus formidine belli [1]
537 cingitur: hinc densae praetexunt litora classes, [ ]
538 hinc tergo insultant pedites. via nulla salutis, [ ]
539 non fuga, non virtus, vix spes quoque mortis honestae; [ ]
540 non acie fusa nec magnae stragis acervis [ ]
541 vicendus tunc Caesar erat, sed sanguine nullo. [ ]
542 captus sorte loci pendet, dubiusque timeret [ ]
543 optaretne mori, respexit in agmine denso [ ]
544 Scaevam perpetuae meritum iam nomina famae [ ]
545 ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis [ ]
546 obsedit muris calcantem moenia Magnum. [ ]
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 278
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 1,1-344 [Punica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
10. bog.
511 Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris. [ ]
10. bog.
410 non sibi dant. pro fas! ubi non civilia bella [ ]?
10. bog.
486 Nec non et ratibus temptatur regia, qua se [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede