File n. 278 – 27:33 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 279
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 278 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 1,1-344 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)     # PU1-SILI.           
  1            Ordior arma, quibus   caelo se gloria tollit                [ ]?
  2            Aeneadum,   patiturque ferox   Oenotria iura                [ ]
  3             Carthago.   da, Musa, decus   memorare laborum             [3]?
  4            antiquae Hesperiae,   quantosque ad bella crearit           [ ]
  5            et quot Roma uiros,   sacri cum perfida pacti               [ ]
  6              gens Cadmea super   regno certamina mouit,                [ ]
  7              quaesitumque diu,   qua tandem poneret arce               [ ]?
  8               terrarum   Fortuna caput.   ter Marte sinistro           [ ]
  9                iuratumque Ioui   foedus conuentaque patrum             [ ]
 10                Sidonii   fregere duces,   atque impius ensis           [2]?
 11            ter placitam suasit   temerando rumpere pacem.              [ ]
 12                sed medio finem   bello excidiumque uicissim            [ ]
 13                molitae gentes,   propiusque fuere periclo              [ ]
 14           quis superare datum:   reserauit Dardanus arces              [ ]
 15              ductor Agenoreas,   obsessa Palatia uallo                 [ ]
 16              Poenorum ac muris   defendit Roma salutem.                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
 17                tantarum causas   irarum odiumque perenni               [ ]
 18             seruatum studio et   mandata nepotibus arma                [ ]
 19               fas aperire mihi   superasque recludere mentes.          [ ]
 20            iamque adeo   magni repetam   primordia motus.              [ ]
 21                   Pygmalioneis   quondam per caerula terris            [2]
 22               pollutum fugiens   fraterno crimine regnum               [ ]
 23                  fatali   Dido Libyes   appellitur orae.               [ ]?
 24             tum pretio   mercata locos   noua moenia ponit,            [ ]
 25              cingere qua secto   permissum litora tauro.               [ ]
 26            hic Iuno ante Argos   (sic credidit alta uetustas),         [ ]
 27             ante Agamemnoniam,   gratissima tecta, Mycenen             [ ]
 28               optauit profugis   aeternam condere gentem.              [ ]
 29           uerum ubi magnanimis   Romam caput urbibus alte              [ ]
 30            exerere ac   missas etiam   trans aequora classes           [ ]
 31              totum signa uidet   uictricia ferre per orbem,            [ ]
 32            iam propius metuens   bellandi corda furore                 [ ]
 33           Phoenicum extimulat.   sed enim conamine primae              [ ]
 34                 contuso pugnae   fractisque in gurgite coeptis         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
 35               Sicanio Libycis,   iterum instaurata capessens           [ ]
 36                arma remolitur;   dux agmina sufficit unus              [2]
 37                turbanti terras   pontumque mouere paranti.             [ ]
 38            iamque deae cunctas   sibi belliger induit iras             [ ]
 39           Hannibal: hunc audet   solum componere fatis.                [ ]
 40            sanguineo   tum laeta uiro at  -que in regna Latini         [ ]
 41              turbine mox saeuo   uenientum haud inscia cladum,         [ ]
 42              'intulerit Latio,   spreta me, Troius' inquit             [1]?
 43             'exul Dardaniam et   bis numina capta penates              [ ]
 44            sceptraque fundarit   uictor Lauinia Teucris,               [ ]
 45               dum Romana tuae,   Ticine, cadauera ripae                [2]
 46         non capiant,   famulusque mihi   per Celtica rura              [ ]
 47              sanguine Pergameo   Trebia et stipantibus armis           [ ]
 48            corporibusque uirum   retro fluat, ac sua largo             [ ]
 49              stagna reformidet   Trasimennus turbida tabo,             [ ]
 50       dum Cannas   tumulum Hesperiae   campumque cruore                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
 51                 Ausonio mersum   sublimis Iapyga cernam                [ ]
 52              teque uadi dubium   coeuntibus, Aufide, ripis             [ ]
 53           per clipeos   galeasque uirum   caesosque per artus          [ ]
 54              uix iter Hadriaci   rumpentem ad litora ponti.'           [ ]
 55          haec ait ac   iuuenem facta ad   Mauortia flammat.            [ ]
 56                ingenio   motus auidus   fideique sinister              [1]
 57             is fuit, exuperans   astu, sed deuius aequi.               [ ]
 58                armato   nullus diuum   pudor: improba uirtus           [ ]?
 59              et pacis   despectus honos,   penitusque medullis         [ ]
 60               sanguinis humani   flagrat sitis. his super, aeui        [2]?
 61        flore uirens   hauet Aegatis   abolere, parentum                [ ]?
 62             dedecus, ac Siculo   demergere foedera ponto.              [ ]?
 63           dat mentem   Iuno ac laudum   spe corda fatigat.             [ ]
 64            iamque aut nocturno   penetrat Capitolia uisu               [ ]
 65             aut rapidis fertur   per summas passibus Alpis.            [ ]
 66             saepe etiam famuli   turbato ad limina somno               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
 67                expauere trucem   per uasta silentia uocem              [1]
 68                  ac largo sudore uirum inuenere futuras                [u]!
 69               miscentem pugnas   et inania bella gerentem.             [ ]
 70         hanc rabiem in   finis Italum   Saturniaque arua               [1]
 71            addiderat   iam tum puero   patrius furor oscus             [ ]
 72               Sarrana   prisci Barcae   de gente uetustos              [ ]
 73                a Belo   numerabat auos.   namque orta marito           [2]?
 74             cum fugeret   Dido famulam   Tyron, impia diri             [1]
 75                Belides iuuenis   uitauerat arma tyranni                [1]
 76               et se participem   casus sociarat in omnis.              [ ]
 77            nobilis hoc ortu et   dextra spectatus Hamilcar,            [ ]
 78               ut fari   primamque datum   distinguere lingua           [ ]?
 79               Hannibali uocem,   sollers nutrire furores,              [2]
 80                  Romanum seuit   puerili in pectore bellum.            [ ]
 81              urbe fuit   media sacrum   genetricis Elissae             [ ]
 82              manibus et patria   Tyriis formidine cultum,              [ ]
 83            quod taxi circum et   piceae squalentibus umbris            [ ]
 84               abdiderant caeli  -que arcebant lumine templum.          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
 85        hoc sese, ut perhibent,   curis mortalibus olim                 [ ]
 86                 exuerat   regina loco.   stant marmore maesto          [2]
 87              effigies,   Belusque parens   omnisque nepotum            [ ]
 88                 a Belo series,   stat gloria gentis Agenor             [ ]
 89             et qui longa dedit   terris cognomina Phoenix.             [ ]
 90         ipsa sedet   tandem aeternum   coniuncta Sychaeo.              [ ]
 91             ante pedes   ensis Phrygius   iacet, ordine centum         [ ]
 92             stant arae   caelique deis   Ereboque potenti.             [ ]
 93          hic, crine effuso, at  -que Hennaeae numina diuae             [ ]
 94          atque Acheronta uocat   Stygia cum ueste sacerdos.            [ ]
 95                 immugit tellus   rumpitque horrenda per umbras         [ ]
 96              sibila; inaccensi   flagrant altaribus ignes.             [ ]
 97          tum magico   uolitant cantu   per inania manes                [ ]
 98                 exciti, uultus  -que in marmore sudat Elissae.         [ ]?
 99           Hannibal haec patrio   iussu ad penetralia fertur,           [ ]
100            ingressique habitus   atque ora explorat Hamilcar.          [ ]
101              non ille euhantis   Massylae palluit iras.                [ ]
102             non diros   templi ritus   aspersaque tabo                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
103               limina et audito   surgentis carmine flammas.            [ ]
104                olli permulcens   genitor caput oscula libat            [ ]
105             attollitque animos   hortando et talibus implet:           [ ]
106         'gens recidiua Phrygum   Cadmeae stirpis alumnos               [ ]
107            foederibus   non aequa premit.   si fata negarint           [ ]
108             dedecus id patriae   nostra depellere dextra,              [ ]?
109        haec tua sit   laus, nate, uelis.   age, concipe bella          [ ]
110                 latura exitium   Laurentibus: horreat ortus            [ ]
111             iam pubes   Tyrrhena tuos,   partusque recusent            [ ]
112             te surgente, puer,   Latiae producere matres.'             [ ]
113             his acuit stimulis   subicitque haud mollia dictu:         [ ]
114            'Romanos   terra atque undis,   ubi competet aetas,         [ ]
115           ferro ignique sequar   Rhoeteaque fata reuoluam.             [ ]
116         non superi   mihi, non Martem   cohibentia pacta,              [ ]
117         non celsae obstiterint   Alpes Tarpeiaque saxa.                [ ]
118             hanc mentem   iuro nostri   per numina Martis,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
119              per manes,   regina, tuos.'   tum nigra triformi          [ ]
120                hostia mactatur   diuae, raptimque recludit             [ ]
121              spirantis   artus poscens   responsa sacerdos             [ ]
122            ac fugientem animam   properatis consulit extis.            [ ]
123              ast ubi quaesitas   artis de more uetustae                [ ]
124              intrauit   mentes superum,   sic deinde profatur:         [ ]
125                  'Aetolos late   consterni milite campos               [ ]
126                 Idaeoque lacus   flagrantis sanguine cerno.            [ ]
127          quanta procul   moles scopulis   ad sidera tendit,            [ ]
128                 cuius in aerio   pendent tua uertice castra!           [ ]
129           iamque iugis   agmen rapitur:   trepidantia fumant           [ ]
130            moenia, et Hesperio   tellus porrecta sub axe               [ ]
131               Sidoniis   lucet flammis.   fluit ecce cruentus          [ ]
132            Eridanus.   iacet ore truci   super arma uirosque           [ ]
133             tertia qui tulerit   sublimis opima Tonanti.               [ ]
134            heu quaenam subitis   horrescit turbida nimbis              [ ]
135             tempestas,   ruptoque polo   micat igneus aether!          [ ]
136           magna parant superi:   tonat alti regia caeli,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
137             bellantemque Iouem   cerno.' uenientia fata                [ ]
138           scire ultra   uetuit Iuno,   fibraeque repente               [ ]
139             conticuere: latent   casus longique labores.               [ ]
140           sic clausum linquens   arcano pectore bellum                 [ ]
141          atque hominum   finem Gadis   Calpenque secutus,              [ ]
142             dum fert Herculeis   Garamantica signa columnis,           [ ]
143               occubuit   saeuo Tyrius   certamine ductor.              [ ]
144            interea   rerum Hasdrubali   traduntur habenae,             [ ]?
145               occidui   qui solis opes   et uulgus Hiberum             [2]?
146            Baeticolasque uiros   furiis agitabat iniquis.              [ ]
147            tristia corda duci,   simul immedicabilis ira,              [ ]
148             et fructus   regni feritas   erat; asper amore             [ ]
149            sanguinis, et metui   demens credebat honorem,              [ ]?
150             nec nota   docilis poena   satiare furores.                [1]
151             ore excellentem et   spectatum fortibus ausis              [ ]
152              antiqua   de stirpe Tagum,   superumque hominumque        [2]
153                immemor, erecto   suffixum robore maestis               [ ]
154               ostentabat ouans   populis sine funere regem.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
155            auriferi   Tagus ascito   cognomine fontis                  [ ]
156        perque antra et   ripas nymphis   ululatur Hiberis.             [ ]
157              Maeonium   non ille uadum,   non Lydia mallet             [ ]
158         stagna sibi,   nec qui riguo   perfunditur auro                [ ]
159           campum atque inlatis   Herni flauescit harenis.              [ ]
160             primus inire manu,   postremus ponere Martem.              [ ]
161            cum rapidum effusis   ageret sublimis habenis               [ ]?
162          quadrupedem,   non ense uirum,   non eminus hasta             [ ]
163         sistere erat:   uolitabat ouans   aciesque per ambas           [ ]
164              iam Tagus auratis   agnoscebatur in armis.                [ ]
165             quem postquam diro   suspensum robore uidit                [ ]
166                deformem   leti famulus,   clam corripit ensem          [1]
167                dilectum domino   pernixque inrumpit in aulam           [ ]
168             atque immite ferit   geminato uulnere pectus.              [2]
169             at Poeni,   succensa ira   turbataque luctu                [ ]
170           et saeuis   gens laeta, ruunt   tormentaque portant.         [ ]
171            non ignes   candensque chalybs,   non uerbera passim        [ ]
172              ictibus innumeris   lacerum scindentia corpus,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
173             carnificaeue manus   penitusue infusa medullis             [ ]
174             pestis et in medio   lucentes uulnere flammae              [ ]?
175               cessauere; ferum   uisu dictuque, per artem              [1]
176             saeuitiae extenti,   quantum tormenta iubebant             [ ]
177               creuerunt artus,   atque omni sanguine rapto             [ ]
178               ossa liquefactis   fumarunt feruida membris.             [ ]
179            mens intacta manet:   superat ridetque dolores              [ ]
180             spectanti similis,   fessosque labore ministros            [ ]
181            increpitat   dominique crucem   clamore reposcit.           [ ]
182             haec inter spretae   miseranda piacula poenae              [ ]
183                erepto trepidus   ductore exercitus una                 [ ]
184           Hannibalem   uoce atque alacri   certamine poscit.           [ ]
185           hinc studia accendit   patriae uirtutis imago,               [ ]
186           hinc fama in populos   iurati didita belli,                  [ ]?
187           hinc uirides   ausis anni   feruorque decorus                [ ]
188             atque armata dolis   mens et uis insita fandi.             [ ]
189                 primi ductorem   Libyes clamore salutant,              [ ]
190                 mox et Pyrenes   populi et bellator Hiberus.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
191              continuoque ferox   oritur fiducia menti,                 [ ]
192               cessisse imperio   tantum terraeque marisque.            [ ]
193              Aeoliis   candens Austris   et lampade Phoebi             [ ]
194                aestifero Libye   torretur subdita Cancro,              [ ]
195             aut ingens   Asiae latus, aut   pars tertia terris.        [ ]
196           terminus huic roseos   amnis Lageus ad ortus                 [ ]
197              septeno impellens   tumefactum gurgite pontum.            [ ]
198                at qua diuersas   clementior aspicit Arctos,            [ ]
199             Herculeo   dirimente freto,   diducta propinquis           [ ]?
200             Europes   uidet arua iugis.   ultra obsidet aequor,        [ ]
201              nec patitur nomen   proferri longius Atlas,               [ ]
202                 Atlas subducto   tracturus uertice caelum.             [ ]
203               sidera nubiferum   fulcit caput, aetheriasque            [ ]
204                erigit aeternum   compages ardua ceruix.                [ ]?
205              canet barba gelu,   frontemque immanibus umbris           [ ]
206            pinea silua premit.   uastant caua tempora uenti,           [ ]
207               nimbosoque ruunt   spumantia flumina rictu.              [ ]
208          tum geminas   laterum cautes   maria alta fatigant,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
209         atque ubi fessus equos   Titan immersit anhelos,               [ ]
210            flammiferum condunt   fumanti gurgite currum.               [ ]
211              sed qua se campis   squalentibus Africa tendit,           [ ]?
212              serpentum   largo coquitur   fecunda ueneno,              [ ]
213              felix qua pinguis   mitis plaga temperat agros,           [ ]
214             nec Cerere Hennaea   Phario nec uicta colono.              [ ]
215            hic passim exultant   Nomades, gens inscia freni,           [ ]
216             quis inter geminas   per ludum mobilis aures               [ ]
217            quadrupedem flectit   non cedens uirga lupatis.             [ ]
218                altrix bellorum   bellatorumque uirorum                 [ ]
219              tellus nec fidens   nudo sine fraudibus ensi.             [1]
220              altera complebant   Hispanae castra cohortes,             [ ]
221                auxilia Europae   genitoris parta tropaeis.             [ ]
222            Martius hinc campos   sonipes hinnitibus implet,            [ ]
223           hinc iuga cornipedes   erecti bellica raptant:               [ ]?
224                  non Eleus eat   campo feruentior axis.                [1]
225         prodiga gens animae et   properare facillima mortem.           [ ]
226         namque ubi transcendit   florentis uiribus annos,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
227               impatiens   aeui spernit   nouisse senectam,             [ ]
228             et fati   modus in dextra est.   hic omne metallum:        [ ]?
229               electri   gemino pallent   de semine uenae,              [ ]
230         atque atros   chalybis fetus   humus horrida nutrit.           [1]
231          sed scelerum   causas operit   deus. Astur auarus             [ ]
232             uisceribus lacerae   telluris mergitur imis                [ ]
233               et redit infelix   effosso concolor auro.                [ ]
234           hic certant,   Pactole, tibi   Duriusque Tagusque,           [ ]
235           quique super Grauios   lucentis uoluit harenas               [ ]
236             infernae   populis referens   obliuia Lethes.              [ ]
237          nec Cereri   terra indocilis   nec inhospita Baccho,          [ ]
238              nullaque Palladia   sese magis arbore tollit.             [1]?
239           hae postquam   Tyrio gentes   cessere tyranno,               [ ]
240             utque dati   rerum freni,   tunc arte paterna              [2]
241              conciliare uiros,   armis consulta senatus                [ ]
242           uertere, nunc donis.   primus sumpsisse laborem,             [ ]
243          primus iter   carpsisse pedes   partemque subire,             [ ]
244               si ualli   festinet opus.   nec cetera segnis            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
245         quaecumque ad   laudem stimulant,   somnumque negabat          [ ]
246               naturae   noctemque uigil   ducebat in armis.            [ ]
247              interdum   proiectus humi   turbaeque Libyssae            [ ]
248              insignis   sagulo duris   certare maniplis;               [1]
249             celsus et in magno   praecedens agmine ductor              [ ]
250              imperium   perferre suum;   tum uertice nudo              [ ]
251               excipere insanos   imbris caelique ruinam.               [ ]
252              spectarunt Poeni,   tremuitque exterritus Astur,          [ ]
253            torquentem   cum tela Iouem   permixtaque nimbis            [ ]
254            fulmina et excussos   uentorum flatibus ignes               [ ]
255               turbato   transiret equo,   nec puluere fessum           [2]
256                agminis ardenti   labefecit Sirius astro.               [ ]
257           flammiferis   tellus radiis   cum exusta dehiscet,           [ ]
258              candentique globo   medius coquit aethera feruor,         [ ]
259             femineum   putat umenti   iacuisse sub umbra               [ ]
260            exercetque sitim et   spectato fonte recedit.               [ ]?
261                 idem correptis   sternacem ad proelia frenis           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
262        frangere equum et famam   letalis amare lacerti                 [2]
263                ignotique amnis   tranare sonantia saxa                 [2]?
264                atque e diuersa   socios accersere ripa.                [ ]
265                 idem expugnati   primus stetit aggere muri,            [ ]?
266            et quotiens   campo rapidus   fera proelia miscet,          [ ]
267            qua sparsit ferrum,   latus rubet aequore limes.            [ ]
268             ergo instat fatis,   et rumpere foedera certus,            [1]
269             quo datur, interea   Romam comprendere bello               [ ]?
270             gaudet et extremis   pulsat Capitolia terris.              [ ]
271               prima Saguntinas   turbarant classica portas,            [ ]
272           bellaque sumpta uiro   belli maioris amore.                  [1]?
273           haud procul Herculei   tollunt se litore muri,               [ ]
274            clementer   crescente iugo,   quis nobile nomen             [ ]
275               conditus excelso   sacrauit colle Zacynthos.             [ ]
276              hic comes Alcidae   remeabat in agmine Thebas             [ ]
277               Geryone extincto   caeloque ea facta ferebat.            [ ]
278        tris animas   namque id monstrum,   tris corpore dextras        [ ]
279                armarat   ternaque caput   ceruice gerebat.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
280             haud alium   uidit tellus,   cui ponere finem              [ ]
281            non posset   mors una uiro,   duraeque sorores              [ ]?
282               tertia bis rupto   torquerent stamina filo.              [ ]
283            hinc spolia ostentabat ouans captiuaque uictor              [ ]!
284            armenta ad   fontis medio   feruore uocabat,                [ ]
285             cum tumidas fauces   accensis sole uenenis                 [ ]
286                 calcatus rupit   letali uulnere serpens                [ ]
287              Inachiumque uirum   terris prostrauit Hiberis.            [ ]
288              mox profugi ducente Noto aduertere coloni,                [2]!
289             insula quos genuit   Graio circumflua ponto                [ ]
290         et, quae auxit quondam   Laertia regna, Zacynthos.             [ ]
291              firmauit   tenues ortus   mox Daunia pubes                [ ]
292           sedis inops,   misit largo   quam diues alumno               [ ]
293             magnanimis   regnata uiris,   nunc Ardea nomen.            [ ]
294             libertas   populis pacto   seruata decusque                [ ]
295              maiorum et Poenis   urbi imperitare negatum.              [ ]
296                admouet abrupto   flagrantia foedere ductor             [ ]
297           Sidonius   castra et latos   quatit agmine campos.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
298            ipse caput quassans   circumlustrauit anhelo                [ ]
299             muros saeuus equo,   mensusque pauentia tecta              [ ]
300               pandere iamdudum   portas et cedere uallo                [ ]
301               imperat et longe   clausis sua foedera, longe            [ ]
302           Ausoniam   fore, nec ueniae   spem Marte subactis:           [ ]
303          scita patrum et leges   et iura fidemque deosque              [2]
304            in dextra   nunc esse sua.   uerba ocius acer               [ ]
305               intorto   sancit iaculo   figitque per arma              [1]
306            stantem pro muro et   minitantem uana Caicum.               [ ]
307                concidit exacti   medius per uiscera teli,              [ ]
308               effusisque simul   praerupto ex aggere membris           [ ]
309                uictori moriens   tepefactum rettulit hastam.           [ ]
310            at multo   ducis exemplum   clamore secuti                  [ ]
311                 inuoluunt atra   telorum moenia nube.                  [ ]
312          clara nec in   numero uirtus   latet: obuia quisque           [ ]
313               ora duci portans   ceu solus bella capessit.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
314             hic crebram fundit   Baliari uerbere glandem               [ ]
315            terque leui   ducta circum   caput altus habena             [ ]
316               permissum uentis   abscondit in aëra telum,              [ ]
317              hic ualido librat   stridentia saxa lacerto,              [2]
318              huic impulsa leui   torquetur lancea nodo.                [ ]
319            ante omnis   ductor patriis   insignis in armis             [ ]
320              nunc picea iactat   fumantem lampada flamma,              [ ]
321        nunc sude, nunc iaculo,   nunc saxis impiger instat             [ ]
322             aut hydro imbutas,   bis noxia tela, sagittas              [ ]
323             contendit neruo at  -que insultat fraude pharetrae,        [ ]
324             Dacus ut armiferis   Geticae telluris in oris              [ ]
325            spicula quae patrio   gaudens acuisse ueneno                [ ]
326              fundit apud ripas   inopina binominis Histri.             [1]?
327             cura subit, collem   turrita cingere fronte                [ ]?
328              castelloque urbem   circumuallare frequenti.              [ ]
329            heu priscis   numen populis,   at nomine solo               [ ]
330             in terris   iam nota Fides!   stat dura iuuentus           [ ]
331            ereptamque fugam et   claudi uidet aggere muros,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
332             sed dignam Ausonia   mortem putat esse Sagunto             [ ]
333              seruata   cecidisse fide.   iamque acrius omnis           [ ]?
334               intendunt uires:   adductis stridula neruis              [ ]
335               Phocais effundit   uastos balista molaris;               [ ]
336           atque eadem ingentis   mutato pondere teli                   [ ]?
337             ferratam excutiens   ornum media agmina rumpit.            [ ]
338             alternus   resonat clangor.   certamine tanto              [ ]
339              conseruere acies,   ueluti circumdata uallo               [ ]
340          Roma foret,   clamantque super:   'tot milia, gentes          [ ]
341              inter tela satae,   iam capto stamus in hoste?            [ ]
342            nonne pudet coepti,   pudet ominis? en bona uirtus          [ ]
343            primitiaeque ducis!   taline implere paramus                [ ]
344                  Italiam fama,   talis praemittere pugnas?'            [ ]?

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 279
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 1,345-694 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: