File n. 279 – 27:57 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 280
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 279 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 1,345-694 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)            0:00
345              accensae exultant   mentes, haustusque medullis           [ ]
346             Hannibal exagitat,   stimulantque sequentia bella.         [ ]
347             inuadunt   manibus uallum   caesasque relinquunt           [ ]
348                deiecti   muris dextras.   subit arduus agger           [ ]
349              imponitque globos   pugnantum desuper urbi.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
350                armauit clausos   ac portis arcuit hostem               [ ]
351                  librari multa   consueta phalarica dextra,            [ ]?
352               horrendum   uisu robur   celsisque niuosae               [ ]
353            Pyrenes   trabs lecta iugis,   cui plurima cuspis,          [ ]
354            uix muris   toleranda lues,   sed cetera pingui             [ ]
355          uncta pice atque atro   circumlita sulphure fumant.           [ ]?
356             fulminis haec ritu   summis e moenibus arcis               [ ]?
357               incita, sulcatum   tremula secat aëra flamma,            [ ]
358               qualis sanguineo   praestringit lumina crine             [ ]
359                ad terram caelo   decurrens ignea lampas.               [ ]
360               haec ictu rapido   pugnantum saepe per auras,            [ ]
361               attonito   ductore, tulit   fumantia membra;             [ ]
362           haec uastae   lateri turris   cum turbine fixa,              [ ]
363            dum penitus pluteis   Vulcanum exercet adesis,              [ ]
364            arma uirosque simul   pressit flagrante ruina.              [ ]
365               tandem condensis   artae testudinis armis                [ ]
366               subducti   Poeni uallo   caecaque latebra                [ ]
367              pandunt prolapsam   suffossis moenibus urbem.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
368          terribilem in sonitum   procumbens aggere uicto               [ ]
369             Herculeus labor at  -que immania saxa resoluens            [ ]
370               mugitum ingentem   caeli dedit. Alpibus altis            [ ]
371                   aëriae rupes   scopulorum mole reuulsa               [ ]
372           haud aliter scindunt   resonanti fragmine montem.            [ ]
373             surgebat   cumulis etiam   tum prorutus agger,             [ ]
374             obstabatque iacens   uallum, ni protinus instent           [ ]
375        hinc atque hinc   acies media   pugnare ruina.                  [ ]
376              emicat ante omnis   primaeuo flore iuuentae               [ ]
377              insignis   Rutulo Murrus   de sanguine (at idem           [ ]
378                matre Saguntina   Graius geminoque parente              [ ]?
379               Dulichios Italis   miscebat prole nepotes).              [ ]
380             hic magno   socios Aradum   clamore uocantem,              [ ]
381              qua corpus   loricam inter   galeamque patescit,          [ ]?
382                 conantis motus   speculatus, cuspide sistit,           [ ]
383          prostratumque premens   telo, uoce insuper urget:             [ ]?
384          'fallax Poene, iaces;   certe Capitolia primus                [ ]
385              scandebas uictor.   quae tanta licentia uoti?             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)            4:00
386          nunc Stygio   fer bella Ioui!'   tum feruidus hastam          [ ]
387               aduersi torquens   defigit in inguine Hiberi,            [2]
388              oraque dum calcat   iam singultantia leto,                [ ]
389        'hac iter est'   inquit 'uobis   ad moenia Romae,               [ ]
390              o metuenda manus.   sic, quo properatis, eundum.'         [ ]
391               mox instaurantis   pugnam circumsilit arma               [ ]
392               et rapto   nudum clipeo   latus haurit Hiberi.           [ ]
393            diues agri,   diues pecoris   famaeque negatus              [2]
394               bella feris arcu   iaculoque agitabat Hiberus,           [ ]
395           felix heu nemorum ut   uitae laudandus opacae,               [ ]
396             si sua per patrios   tenuisset spicula saltus.             [ ]
397           hunc miseratus adest   infesto uulnere Ladmus.               [ ]
398            cui saeuum adridens   'narrabis Hamilcaris umbris           [ ]
399         hanc' inquit 'dextram,   quae iam post funera uulgi            [ ]
400             Hannibalem   uobis comitem   dabit,' et ferit alte         [ ]
401               insurgens gladio   cristatae cassidis aera               [ ]
402           perque ipsum tegimen   crepitantia dissipat ossa.            [ ]
403          tum frontem Chremetes   intonsam umbrante capillo             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
404           saeptus et horrentis   effingens crine galeros,              [ ]
405              tum Masulis cruda  -que uirens ad bella senecta           [1]
406           Kartalo, non pauidus   fetas mulcere leaenas,                [ ]
407               flumineaque urna   caelatus Bagrada parmam               [ ]
408            et uastae   Nasamon Syrtis   populator Hiempsal,            [ ]
409                audax in fluctu   laceras captare carinas,              [ ]
410             una omnes   dextraque cadunt   iraque perempti;            [ ]
411              nec non serpentem   diro exarmare ueneno                  [ ]
412           doctus Athyr   tactuque grauis   sopire chelydros            [ ]
413               ac dubiam admoto   subolem explorare ceraste.            [ ]?
414            tu quoque fatidicis   Garamanticus accola lucis             [ ]
415               insignis   flexo galeam   per tempora cornu,             [ ]
416          heu frustra   reditum sortes   tibi saepe locutas             [ ]
417        mentitum  -que Iouem increpitans,   occumbis, Hiarba.           [ ]
418              et iam corporibus   cumulatus creuerat agger,             [ ]
419               perfusaeque atra   fumabant caede ruinae.                [ ]
420             tum ductorem auido   clamore in proelia poscit:            [ ]?
421           fulmineus   ceu Spartanis   latratibus actus,                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
422             cum siluam occursu   uenantum perdidit, hirto              [ ]
423             horrescit   saetis dorso et   postrema capessit            [ ]
424              proelia, canentem   mandens aper ore cruorem,             [ ]
425         iamque gemet   geminum contra   uenabula dentem.               [ ]?
426              at parte ex alia,   qua se insperata iuuentus             [ ]?
427              extulerat portis,   ceu spicula nulla manusque            [ ]
428              uim ferre exitiumue queant, permixtus utrisque            [ ]!
429             Hannibal agminibus   passim furit et quatit ensem,         [ ]
430                  cantato nuper   senior quem fecerat igni              [ ]?
431           litore ab Hesperidum   Temisus, qui carmine pollens          [ ]
432               fidebat   magica ferrum   crudescere lingua:             [ ]
433              quantus Bistoniis   late Gradiuus in oris                 [ ]?
434            belligero   rapitur curru   telumque coruscans,             [ ]?
435              Titanum   quo pulsa cohors,   flagrantia bella            [ ]
436             cornipedum adflatu   domat et stridoribus axis.            [ ]?
437          iamque Hostum Rutulum  -que Pholum ingentemque Metiscum,      [ ]
438            iam Lygdum   Duriumque simul   flauumque Galaesum           [ ]
439       et geminos,   Chromin atque Gyan,   demiserat umbris,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)            8:00
440          Daunum etiam,   grata quo non   spectatior alter              [ ]?
441            uoce mouere fora at  -que orando fingere mentes             [ ]
442               nec legum custos   sollertior, aspera telis              [ ]
443             dicta admiscentem:   'quaenam te, Poene, paternae          [ ]
444            huc adigunt Furiae?   non haec Sidonia tecta                [ ]
445              feminea   fabricata manu   pretioue parata,               [ ]
446              exulibusque datum   dimensis litus harenis.               [ ]
447                fundamenta deum   Romanaque foedera cernis.'            [2]
448                 ast illum toto   iactantem talia campo                 [ ]
449               ingenti   raptum nisu   medioque uirorum                 [ ]
450               auulsum inter tela globo et post terga reuinctum         [ ]!
451             Hannibal ad poenam   lentae mandauerat irae,               [ ]
452            increpitansque suos   inferri signa iubebat,                [ ]
453          perque ipsos   caedis cumulos   stragemque iacentum           [ ]
454           monstrabat   furibundus iter   cunctosque ciebat             [ ]
455           nomine et in praedas   stantem dabat improbus urbem.         [ ]
456        sed postquam a trepidis   allatum feruere partem                [ ]
457            diuersam   Marte infausto,   Murroque secundos              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
458         hunc superos   tribuisse diem,   ruit ocius amens              [ ]
459              lymphato cursu at  -que ingentis deserit actus.           [ ]
460               letiferum nutant   fulgentes uertice cristae,            [ ]
461            crine ut flammifero   terret fera regna cometes             [ ]
462          sanguineum   spargens ignem:   uomit atra rubentis            [ ]
463              fax caelo radios,   ac saeua luce coruscum                [ ]
464               scintillat sidus   terrisque extrema minatur.            [ ]
465           praecipiti   dant tela uiam,   dant signa uirique,           [ ]
466        atque ambae   trepidant acies.   iacit igneus hastae            [ ]
467              dirum lumen apex,   ac late fulgurat umbo.                [ ]
468               talis ubi Aegaeo   surgente ad sidera ponto              [ ]
469             per longum   uasto Cori   cum murmure fluctus              [ ]
470          suspensum in   terras portat   mare, frigida nautis           [ ]
471      corda tremunt:   sonat ille procul   flatuque tumecens            [ ]
472               curuatis pauidas   tramittit Cycladas undis.             [ ]
473             non cuncta e muris   unum incessentia tela                 [ ]
474          fumantes  -que ante ora faces,   non saxa per artem           [ ]
475              tormentis   excussa tenent.   ut tegmina primum           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
476               fulgentis galeae   conspexit et arma cruento             [ ]
477              contra solem auro   rutilantia, turbidus infit:           [ ]?
478           'en, qui res Libycas   inceptaque tanta retardet,            [ ]
479                Romani   Murrus belli   mora. foedera, faxo,            [ ]?
480          iam noscas,   quid uana queant   et uester Hiberus.           [ ]
481             fer tecum   castamque fidem   seruataque iura:             [ ]
482            deceptos   mihi linque deos.'   cui talia Murrus:           [ ]
483               'exoptatus ades.   mens olim proelia poscit              [ ]
484           speque tui   flagrat capitis:   fer debita fraudum           [ ]
485             praemia et Italiam   tellure inquire sub ima.              [ ]
486            longum in Dardanios   finis iter atque niualem              [1]
487                Pyrenen   Alpesque tibi   mea dextera donat.'           [ ]?
488             haec inter cernens   subeuntem comminus hostem             [ ]
489             praeruptumque loci   fidum sibi, corripit ingens           [1]
490                aggere conuulso   saxum et nitentis in ora              [ ]
491              deuoluit,   pronoque silex   ruit incitus ictu.           [1]
492                  subsedit duro   concussus fragmine muri.              [ ]
493             tum pudor accendit   mentem, nec conscia fallit            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)           12:00
494            uirtus pressa loco;   frendens luctatur et aegro            [ ]
495            scandit in aduersum   per saxa uetantia nisu.               [ ]
496           sed postquam propior   uicino lumine fulsit                  [ ]?
497                et tota   se mole tulit,   uelut incita clausum         [3]?
498                agmina Poenorum   cingant, et cuncta pauentem           [ ]
499         castra premant,   lato Murrus   caligat in hoste.              [ ]
500            mille simul dextrae   densusque micare uidetur              [ ]
501             ensis et innumerae   nutare in casside cristae.            [ ]
502             conclamant   utrimque acies,   ceu tota Saguntos           [ ]
503        igne micet.   trahit instanti   languentia leto                 [ ]
504           membra pauens Murrus   supremaque uota capessit:             [ ]
505              'conditor Alcide,   cuius uestigia sacra                  [ ]
506              incolimus, terrae   minitantem auerte procellam,          [ ]
507               si tua non segni   defenso moenia dextra.'               [ ]?
508              dumque orat caelo  -que attollit lumina supplex,          [ ]
509     'cerne,' ait 'an   nostris longe   Tirynthius ausis                [ ]?
510               iustus adfuerit.   ni displicet aemula uirtus,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
511         haud me dissimilem, Alcide, primoribus annis                   [2]!
512              agnosces,   inuicte, tuis.   fer numen amicum             [ ]
513           et, Troiae   quondam primis   memorate ruinis,               [ ]
514           dexter ades Phrygiae   delenti stirpis alumnos.'             [ ]
515           sic Poenus   pressumque ira   simul exigit ensem             [1]
516            qua capuli   statuere morae,   teloque relato               [ ]
517               horrida labentis   perfunditur arma cruore.              [ ]
518                 ilicet ingenti   casu turbata iuuentus                 [1]
519           procurrit:   nota arma uiri   corpusque superbo              [ ]
520               uictori   spoliare negant.   coit aucta uicissim         [2]?
521             hortando manus, et   glomerata mole feruntur.              [2]
522       hinc saxis   galea, hinc clipeus   sonat aereus hastis.          [ ]
523              incessunt sudibus   librataque pondera plumbi             [2]
524              certatim iaciunt.   decisae uertice cristae,              [ ]
525              direptumque decus   nutantum in caede iubarum.            [ ]
526           iamque agitur largus   per membra fluentia sudor,            [ ]
527               et stant loricae   squamis horrentia tela.               [ ]
528          nec requies   tegimenue datur   mutare sub ictu.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
529          genua labant,   fessique umeri   gestamina laxant.            [ ]
530           tum creber   penitusque trahens   suspiria sicco             [ ]
531            fumat ab ore uapor,   nisuque elisus anhelo                 [ ]?
532                auditur gemitus   fractumque in casside murmur.         [ ]
533            mente aduersa domat   gaudetque nitescere duris             [ ]
534          uirtutem et   decoris pretio   discrimina pensat.             [ ]
535             hic subitus scisso   densa inter nubila caelo              [ ]
536              erupit   quatiens terram   fragor, et super ipsas         [ ]
537             bis pater intonuit   geminato fulmine pugnas.              [2]
538               inde inter nubes   uentorum turbine caeco                [ ]
539                 ultrix iniusti   uibrauit lancea belli                 [ ]
540              ac femine aduerso   librata cuspide sedit.                [ ]?
541                 Tarpeiae rupes   superisque habitabile saxum           [ ]
542               et uos, uirginea   lucentes semper in ara                [ ]?
543                  Laomedonteae,   Troiana altaria, flammae,             [ ]
544              heu quantum uobis   fallacis imagine teli                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)           16:00
545                 promisere dei!   propius si pressa furenti             [ ]
546         hasta foret,   clausae starent   mortalibus Alpes,             [ ]
547          nec, Trasimenne, tuis   nunc Allia cederet undis.             [ ]
548            sed Iuno, aspectans   Pyrenes uertice celsae                [ ]
549              naua rudimenta et   primos in Marte calores,              [ ]
550             ut uidet impressum   coniecta cuspide uulnus,              [ ]
551                aduolat obscura   circumdata nube par auras             [ ]?
552               et ualidum duris   euellit ab ossibus hastam.            [1]?
553            ille tegit   clipeo fusum   per membra cruorem,             [ ]
554           tardaque paulatim et   dubio uestigia nisu                   [ ]
555             alternata trahens,   auersus ab aggere cedit.              [ ]
556             nox tandem optatis   terras pontumque tenebris             [ ]
557             condidit et pugnas   erepta luce diremit.                  [ ]?
558            et durae inuigilant   mentes molemque reponunt,             [ ]
559         noctis opus.   clausos acuunt   extrema pericli                [ ]
560               et fractis rebus   uiolentior ultima uirtus.             [ ]
561             hinc puer inualidi  -que senes, hinc femina ferre          [ ]
562          certat opem in dubiis   miserando naua labori,                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
563                saxaque mananti   subuectat uulnere miles.              [ ]
564          iam patribus   clarisque senum   sua munia curae:             [ ]
565            concurrunt   lectosque uiros   hortantur et orant           [ ]
566             defessis   subeant rebus   reuocentque salutem             [ ]
567              et Latia extremis   implorent casibus arma.               [ ]
568               'ite citi, remis   uelisque impellite puppim.            [2]
569             saucia dum castris   clausa est fera, tempore Martis       [ ]
570           utendum est rupto et   grassandum ad clara periclis.         [ ]
571              ite citi,   deflete fidem   murosque ruentis              [2]?
572                antiquaque domo   meliora accersite fata.               [1]?
573             mandati summa est:   dum stat, remeate, Saguntos.'         [ ]?
574             ast illi celerant,   qua proxima litora, gressum           [ ]
575              et fugiunt tumido   per spumea caerula uelo.              [ ]
576                pellebat somnos   Tithoni roscida coniunx,              [ ]
577            ac rutilus   primis sonipes   hinnitibus altos              [ ]
578                adflarat montis   roseasque mouebat habenas.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
579              iam celsa e muris   extructa mole iuuentus                [ ]
580              clausam nocturnis   ostentat turribus urbem.              [ ]
581          rerum omnes   pendent actus,   et milite maesto               [ ]
582             laxata obsidio, ac   pugnandi substitit ardor,             [ ]
583           inque ducem   uersae tanto   discrimine curae.               [ ]
584                interea Rutulis   longinqua per aequora uectis          [ ]
585                 Herculei ponto   coepere existere colles               [ ]
586              et nebulosa iugis   attollere saxa Monoeci.               [ ]
587            Thracius hos Boreas   scopulos immitia regna                [ ]
588           solus habet   semperque rigens   nunc litora pulsat,         [ ]
589              nunc ipsas   alis plangit   stridentibus Alpes,           [ ]
590            atque ubi se terris   glaciali fundit ab Arcto,             [ ]
591               haud ulli contra   fiducia surgere uento.                [ ]
592           uerticibus   torquet rapidis   mare, fractaque anhelant      [ ]
593            aequora, in iniecto   conduntur gurgite montes,             [ ]
594           iamque uolans Rhenum   Rhodanumque in nubila tollit.         [ ]
595            huc postquam Boreae   dirum euasere furorem,                [ ]?
596              alternos   maesti casus   bellique marisque               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)           20:00
597           et dubium   rerum euentum   sermone uolutant.                [ ]
598             'o patria, o Fidei   domus inclita, quo tua nunc sunt      [ ]
599            fata loco?   sacraene manent   in collibus arces?           [ ]
600          an cinis (heu superi)   tanto de nomine restat?               [ ]?
601              ferte leues auras   flatusque ciete secundos,             [ ]
602             si nondum insultat   templorum Poenicus ignis              [ ]
603           culminibus,   Latiaeque ualent   sucurrere classes.'         [ ]
604            talibus inlacrimant   noctemque diemque querelis,           [ ]
605                donec Laurentis   puppis defertur ad oras,              [ ]
606             qua pater acceptis   Anienis ditior undis                  [ ]
607                in pontum flauo   descendit gurgite Thybris.            [ ]
608             hinc consanguineae   subeunt iam moenia Romae.             [ ]
609           concilium   uocat augustum   castaque beatos                 [ ]
610              paupertate patres   ac nomina parta triumphis             [ ]
611            consul et aequantem   superos uirtute senatum.              [ ]
612            facta animosa uiros   et recti sacra cupido                 [ ]
613            attollunt,   hirtaeque togae   neglectaque mensa            [ ]
614            dexteraque a curuis   capulo non segnis aratris.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
615               exiguo   faciles et opum   non indiga corda,             [ ]
616                ad paruos curru   remeabant saepe penates.              [ ]
617              in foribus sacris   primoque in limine templi             [ ]
618                captiui currus,   belli decus, armaque rapta            [ ]?
619              pugnantum ducibus   saeuaeque in Marte secures,           [ ]
620             perfossi clipei et   seruantia tela cruorem                [ ]
621           claustraque portarum   pendent: hic Punica bella,            [ ]
622                 Aegatis cernas   fusaque per aequora classe            [1]
623                exactam   ponto Libyen   testantia rostra.              [ ]
624             hic galeae Senonum   pensatique improbus auri              [ ]?
625           arbiter ensis inest,   Gallisque ex arce fugatis             [ ]
626               arma reuertentis   pompa gestata Camilli,                [ ]
627           hic spolia Aeacidae,    hic Epirotica signa                  [ ]?
628           et Ligurum horrentes   coni parmaeque relictae               [ ]
629               Hispana   de gente rudes   Alpinaque gaesa.              [2]
630            sed postquam clades   patefecit et horrida bella            [ ]
631               orantum squalor,   praesens astare Sagunti               [ ]
632           ante oculos uisa est   extrema precantis imago.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)           24:00
633            tum senior   maesto Sicoris   sic incipit ore:              [ ]
634            'sacrata   gens clara fide,   quam rite fatentur            [2]
635           Marte satam   populi ferro   parere subacti,                 [ ]?
636               ne crede emensum   leuia ob discrimina pontum.           [ ]?
637               uidimus obsessam   patriam murosque trementis,           [ ]
638      et, quem insana freta aut   coetus genuere ferarum,               [ ]
639            uidimus Hannibalem.   procul his a moenibus, oro,           [2]
640              arcete, o superi,   nostroque in Marte tenete             [1]
641            fatiferae   iuuenem dextrae!   qua mole sonantis            [ ]
642            exigit ille trabes!   et quantus crescit in armis!          [ ]
643            trans iuga Pyrenes,   medium indignatus Hiberum,            [2]
644                 exciuit Calpen   et mersos Syrtis harenis              [ ]
645                molitur populos   maioraque moenia quaerit.             [2]
646           omnis Hiber,   omnis rapidis   fera Gallia turmis,           [ ]
647             omnis ab aestifero   sitiens Libys imminet axe.            [ ]
648              spumeus hic medio   qui surgit ab aequore fluctus,        [ ]?
649            si prohibere piget,   uestras effringet in urbes.           [ ]
650             an tanti   pretium motus   ruptique per enses              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
651            foederis hoc iuueni   iurata in bella ruenti                [ ]?
652           creditis, ut statuat   superatae iura Sagunto?               [ ]
653            ocius ite, uiri, et   nascentem extinguite flammam,         [ ]
654               ne serae redeant   post aucta pericula curae.            [ ]
655          quamquam o, si nullus   terror, non obruta iam nunc           [ ]
656                semina fumarent   belli, uestraene Sagunto              [2]
657            spernendum   consanguineam   protendere dextram?            [ ]
658              per uos culta diu   Rutulae primordia gentis              [ ]
659          Laurentemque larem et   genetricis pignora Troiae,            [ ]
660               conseruate pios,   qui permutare coacti                  [ ]
661                    Acrisioneis   Tirynthia culmina muris.              [2]
662            uos etiam   Zanclen Siculi   contra arma tyranni            [ ]
663              iuuisse egregium,   uos et Campana tueri                  [ ]
664                moenia, depulso   Samnitum robore, dignum               [ ]
665                 Sigeis   duxistis auis.   uetus incola Dauni,          [ ]
666             testor uos, fontes   et stagna arcana Numici,              [ ]
667               cum felix nimium   dimitteret Ardea pubem,               [ ]
668          sacra domumque ferens   et aui penetralia Turni               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
669                  ultra Pyrenen   Laurentia nomina duxi.                [ ]?
670               cur ut decisa at  -que auulsa a corpore membra           [ ]
671            despiciar,   nosterque luat   cur foedera sanguis?'         [ ]
672             tandem, ut finitae   uoces, (miserabile uisu)              [ ]
673               summissi palmas,   lacerato tegmine uestis,              [2]
674                 adfigunt proni   squalentia corpora terrae.            [ ]?
675          inde agitant   consulta patres   curasque fatigant.           [ ]
676           Lentulus, ut cernens   accensae tecta Sagunti,               [ ]
677             poscendum   poenae iuuenem   celerique negantis            [ ]
678                    exuri bello   Carthaginis arua iubebat.             [ ]?
679               at Fabius, cauta   speculator mente futuri               [ ]
680              nec laetus dubiis   parcusque lacessere Martem            [ ]
681             et melior   clauso bellum   producere ferro,               [ ]
682           prima super   tantis rebus   pensanda, ducisne               [ ]
683            ceperit arma furor,   patres an signa moueri                [ ]
684            censuerint,   mittique uiros,   qui exacta reportent.       [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 1. bog (Corpus P.L.)
685             prouidus haec ritu   uatis fundebat ab alto                [1]
686           pectore praemeditans   Fabius surgentia bella,               [ ]
687               ut saepe e celsa   grandaeuus puppe magister,            [ ]
688             prospiciens signis   uenturum in carbasa Corum,            [ ]
689                summo iam dudum   substringit lintea malo.              [ ]
690         sed lacrimae atque ira   mixtus dolor impulit omnis            [ ]?
691            praecipitare latens   fatum, lectique senatu,               [ ]
692           qui ductorem adeant;   si perstet surdus in armis            [ ]
693            pactorum,   uertant inde ad   Carthaginis arces             [ ]
694              nec diuum oblitis   indicere bella morentur.              [ ]?
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 280
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 2,1-390 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: