File n. 280 – 30:54 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 281
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 280 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 2,1-390 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)            0:00
  1             Caeruleis   prouecta uadis   iam Dardana puppis            [ ]
  2              tristia magnanimi   portabat iussa senatus                [ ]
  3            primoresque patrum.   Fabius, Tirynthia proles,             [ ]
  4            ter centum   memorabat auos,   quos turbine Martis          [ ]
  5             abstulit una dies,   cum Fors non aequa labori             [ ]
  6              patricio Cremerae   maculauit sanguine ripas.             [ ]
  7             huic comes aequato   sociauit munere curas                 [ ]?
  8            Publicola, ingentis   Volesi Spartana propago.              [ ]
  9             is cultam referens   insigni nomine plebem                 [ ]
 10                Ausonios atauos   ducebat consule fastus.               [ ]
 11               hos ut depositis   portum contingere uelis               [ ]
 12              allatum Hannibali   consultaque ferre senatus             [ ]
 13              iam medio   seram bello   poscentia pacem                 [ ]
 14              ductorisque simul   conceptas foedere poenas,             [ ]
 15                  ocius armatas   passim per litora turmas              [ ]
 16                ostentare iubet   minitantia signa recensque            [ ]
 17               perfusos clipeos   et tela rubentia caede.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
 18          haud dictis   nunc esse locum;   strepere omnia clamat        [ ]
 19             Tyrrhenae   clangore tubae   gemituque cadentum.           [ ]
 20          dum detur,   relegant pontum   neu se addere clausis          [ ]
 21               festinent: notum   quid caede calentibus armis,          [ ]
 22           quantum irae liceat,   motusue quid audeat ensis.            [ ]
 23               sic ducis adfatu   per inhospita litora pulsi            [ ]?
 24                conuerso Tyrios   petierunt remige patres.              [ ]
 25                hic alto Poenus   fundentem uela carinam                [ ]
 26             incessens   dextra 'nostrum,   pro Iuppiter!' inquit       [ ]
 27           'nostrum ferre caput   parat illa per aequora puppis.        [ ]
 28              heu caecae mentes   tumefactaque corda secundis!          [ ]
 29             armatum Hannibalem   poenae petit impia tellus!            [ ]
 30             ne deposce, adero;   dabitur tibi copia nostri             [ ]
 31               ante expectatum,   portisque focisque timebis            [ ]
 32             quae nunc externos   defendis, Roma, penatis.              [ ]
 33              Tarpeios   iterum scopulos   praeruptaque saxa            [1]
 34           scandatis   licet et celsam   migretis in arcem:             [ ]
 35                nullo iam capti   uitam pensabitis auro.'               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)            4:00
 36               incensi   dictis animi, et   furor additus armis.        [ ]
 37              conditur extemplo   telorum nubibus aether,               [ ]?
 38              et densa resonant   saxorum grandine turres.              [ ]
 39           ardor agit,   prouecta queat   dum cernere muros,            [ ]
 40          inque oculis profugae   Martem exercere carinae.              [ ]
 41            ipse autem incensas   promissa piacula turmas               [ ]
 42              flagitat insignis   nudato uulnere ductor                 [ ]?
 43            ac repetens questus   furibundo personat ore:               [ ]
 44            'poscimur, o socii,   Fabiusque e puppe catenas             [ ]
 45             ostentat,   dominique uocat   nos ira senatus.             [ ]
 46               si taedet coepti   culpandaue mouimus arma,              [ ]
 47               Ausoniam   ponto propere   reuocate carinam:             [ ]
 48          nil moror: en, uincta   lacerandum tradite dextra.            [ ]
 49                   nam cur, Eoi   deductus origine Beli,                [ ]?
 50            tot Libyae populis,   tot circumfusus Hiberis,              [ ]
 51             seruitium   perferre negem?   Rhoeteius immo               [ ]
 52             aeternum imperitet   populis saeclisque propaget           [ ]
 53         regna ferox;   nos iussa uirum   nutusque tremamus.'           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
 54              effundunt gemitus   atque omina tristia uertunt           [ ]
 55         in stirpem Aeneadum ac   stimulant clamoribus iras.            [ ]
 56             discinctos   inter Libyas   populosque bilinguis           [ ]
 57               Marmaricis audax   in bella Oenotria signis              [ ]
 58                uenerat Asbyte,   proles Garamantis Hiarbae.            [1]?
 59           Hammone hic genitus,   Phorcynidos antra Medusae             [ ]
 60             Cinyphiumque Macen   et iniquo e sole calentis             [2]?
 61            Battiadas   late imperio   sceptrisque regebat.             [ ]
 62            cui patrius Nasamon   aeternumque arida Barce,              [ ]
 63        cui nemora Autololum at  -que infidae litora Syrtis             [ ]
 64               parebant   nullaque leuis   Gaetulus habena.             [ ]
 65              atque is fundarat   thalamos Tritonide nympha,            [ ]
 66           unde genus   proauumque Iouem   regina ferebat               [ ]
 67                et sua fatidico   repetebat nomina luco.                [ ]
 68               haec ignara uiri   uacuoque adsueta cubili               [ ]
 69             uenatu et   siluis primos   defenderat annos;              [ ]
 70           non calathis   mollita manus   operataue fuso                [ ]
 71            Dictynnam et saltus   et anhelum impellere planta           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
 72        cornipedem ac   strauisse feras   immitis amabat.               [ ]
 73               quales Threiciae   Rhodopen Pangaeaque lustrant          [ ]
 74            saxosis   nemora alta iugis   cursuque fatigant             [ ]
 75          Hebrum innupta manus:   spreti Ciconesque Getaeque            [1]
 76              et Rhesi domus et   lunatis Bistones armis.               [ ]?
 77           ergo habitu insignis   patrio, religata fluentem             [ ]
 78              Hesperidum   nodo crinem   dextrumque feroci              [ ]?
 79            nuda latus Marti ac   fulgentem tegmine laeuam              [ ]
 80                 Thermodontiaca   munita in proelia pelta,              [ ]?
 81               fumantem rapidis   quatiebat cursibus axem.              [ ]
 82          pars comitum   biiugo curru,   pars cetera dorso              [ ]
 83         fertur equi;   nec non Veneris   iam foedera passae            [ ]
 84               reginam cingunt,   sed uirgine densior ala est.          [ ]
 85            ipsa autem gregibus   per longa mapalia lectos              [ ]
 86             ante aciem ostentabat equos, tumulumque propinquum         [ ]!
 87            dum sequitur gyris,   campo uibrata per auras               [ ]
 88            spicula contorquens   summa ponebat in arce.                [ ]?
 89             hanc hasta totiens   intrantem moenia Mopsus               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)            8:00
 90            non tulit et celsis   senior Gortynia muris                 [ ]
 91             tela sonante fugat   neruo liquidasque per auras           [ ]
 92                derigit aligero   letali uulnera ferro.                 [ ]?
 93           Cres erat, aerisonis   Curetum aduectus ab antris            [ ]
 94               Dictaeos   agitare puer   leuioribus armis               [ ]
 95                 pennata saltus   adsuetus harundine Mopsus.            [ ]?
 96               ille uagam caelo   demisit saepe uolucrem,               [ ]?
 97              ille procul campo   linquentem retia ceruum               [ ]
 98              uulnere sistebat,   rueretque inopina sub ictu            [ ]
 99              ante fera incauto   quam sibila poneret arcus.            [ ]
100            nec se tum pharetra   iactauit iustius ulla                 [ ]
101                Eois   quamquam certet   Gortyna sagittis,              [ ]
102           uerum ut opum leuior   uenatu extendere uitam                [ ]
103            abnuit, atque artae   res exegere per aequor,               [ ]
104              coniuge cum Meroe   natisque inglorius hospes             [ ]?
105             intrarat   miseram fato   ducente Saguntum.                [ ]?
106            coryti   fratrum ex umeris   calamique paterni              [ ]?
107            pendebant   uolucerque chalybs,   Minoia tela.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
108             hic medius iuuenum   Massylae gentis in agmen              [ ]
109                 crebra Cydoneo   fundebat spicula cornu.               [ ]
110            iam Garamum audacem  -que Thyrum pariterque ruentis         [ ]
111                 Gisgonem leuem  -que Bagam indignumque sagittae,       [ ]
112                 impubem malas,   tam certae occurrere Lixum            [ ]
113               fuderat et plena   tractabat bella pharetra.             [ ]
114           tum uultum intendens   telumque in uirginis ora              [ ]
115             desertum   non grata Iouem   per uota uocabat.             [ ]
116            namque ut fatiferos   conuerti prospicit arcus,             [ ]
117           opposito   procul insidiis   Nasamonias Harpe                [ ]
118             corpore praeripuit   letum calamumque uolantem,            [ ]
119        dum clamat,   patulo excipiens   tramisit hiatu,                [ ]
120           et primae   ferrum a tergo   uidere sorores.                 [ ]
121          at comitis   frendens casu   labentia uirgo                   [ ]?
122           membra leuat   paruaque oculos   iam luce natantis           [ ]
123               inrorat lacrimis   totisque adnisa doloris               [ ]
124              uiribus intorquet   letalem in moenia cornum.             [ ]
125           illa uolans   umerum rapido   transuerberat ictu             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
126              conantis Dorylae,   iunctis iam cornibus arcus            [ ]
127             et ducti   spatium nerui   complente sagitta,              [ ]
128             excutere in uentos   resoluto pollice ferrum.              [2]
129         tum subitu in   uulnus praeceps   deuoluitur altis             [ ]
130                aggeribus muri.   iuxtaque cadentia membra              [ ]?
131                 effusi   uersa calami   fluxere pharetra.              [ ]?
132             exclamat   paribus frater   uicinus in armis               [ ]
133                 Icarus ulcisci  -que parat lacrimabile fatum.          [ ]
134             atque illum raptim   promentem in proelia telum            [ ]
135               Hannibal excussi   praeuertit turbine saxi.              [ ]
136                labuntur gelido   torpentia frigore membra,             [ ]
137             deficiensque manus   pharetrae sua tela remisit.           [ ]
138             at pater in gemino   natorum funere Mopsus                 [ ]?
139                correptos arcus   ter maesta mouit ab ira,              [ ]
140       ter cecidit   dextra, et notas   dolor abstulit artis.           [ ]
141              paenitet heu sero   dulcis liquisse penatis,              [ ]
142              adreptoque auide,   quo concidis, Icare, saxo,            [ ]?
143          postquam aeuum senior   percussaque pectora frustra           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)           12:00
144           sentit et, ut tantos   compescat morte dolores,              [ ]
145            nil opis in dextra,   uastae se culmine turris              [ ]
146           praecipitem iacit et   delapsus pondere prono                [ ]
147              membra super nati   moribundos explicat artus.            [ ]?
148              dum cadit externo   Gortynius aduena bello,               [ ]
149               iam noua molitus   stimulato milite Theron,              [4]
150               Alcidae   templi custos   araeque sacerdos,              [ ]
151                 non expectatum   Tyriis effuderat agmen                [ ]
152               et fera miscebat   reserata proelia porta.               [2]
153           atque illi   non hasta manu,   non uertice cassis,           [ ]
154              sed fisus   latis umeris   et mole iuuentae               [1]
155                agmina uastabat   claua, nihil indigus ensis.           [1]
156            exuuiae   capiti impositae   tegimenque leonis              [ ]
157           terribilem attollunt   excelso uertice rictum.               [ ]
158             centum angues idem   Lernaeaque monstra gerebat            [ ]
159          in clipeo et   sectis geminam   serpentibus hydram.           [ ]
160           ille Iubam   Thapsumque patrem   clarumque Micipsam          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
161             nomen aui   Maurumque Sacen,   a moenibus actos            [1]
162              palantisque fuga,   praeceps ad litora cursu              [ ]
163              egerat, atque una   spumabant aequora dextra.             [ ]?
164              nec contentus Idi   leto letoque Cothonis                 [ ]?
165           Marmaridae   nec caede Rothi   nec caede Iugurthae,          [ ]
166              Asbytes currum et   radiantis tegmina laeuae              [ ]
167                 poscebat uotis   gemmataque lumina peltae              [ ]
168             atque in belligera   uersabat uirgine mentem.              [ ]
169           quem ruere ut   telo uidit   regina cruento,                 [ ]?
170               obliquos   detorquet equos   laeuumque per orbem         [ ]
171                 fallaci   gyro campum   secat ac uelut ales            [ ]?
172                 auerso rapitur   sinuata per aequora curru.            [ ]
173       dumque ea se ex   oculis aufert,   atque ocior Euro              [ ]
174               incita pulueream   campo trahit ungula nubem,            [ ]
175                aduersum   late stridens   rota proterit agmen,         [ ]?
176             ingerit et crebras   uirgo trepidantibus hastas.           [ ]
177             hic cecidere Lycus   Thamyrisque et nobile nomen           [ ]
178               Eurydamas, clari   deductum stirpe parentis,             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
179           qui thalamos   ausus quondam   sperare superbos              [ ]
180         (heu demens!)   Ithacique torum;   sed enim arte pudica        [ ]
181               fallacis totiens   reuoluto stamine telae                [2]
182             deceptus,   mersum pelago   iactarat Vlixen.               [ ]
183             ast Ithacus   uero ficta   pro morte loquacem              [ ]?
184                  adfecit leto,   taedaeque ad funera uersae.           [ ]
185              gens extrema uiri   campis deletur Hiberis                [ ]
186            Eurydamas   Nomados dextra:   superinstrepit ater           [ ]
187               et seruat cursum   perfractis ossibus axis.              [ ]
188          iamque aderat remeans   uirgo, inter proelia postquam         [ ]
189              distringi   Therona uidet,   saeuamque bipennem           [2]
190            perlibrans   mediae fronti,   spolium inde superbum         [ ]
191        Herculeas  -que tibi exuuias,   Dictynna, uouebat.              [ ]
192            nec segnis   Theron tantae   spe laudis in ipsos            [ ]
193              aduersus   consurgit equos   uillosaque fului             [ ]
194              ingerit obiectans   trepidantibus ora leonis.             [ ]
195               attoniti   terrore nouo   rictuque minaci                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)           16:00
196            quadrupedes iactant   resupino pondere currum.              [2]
197              tum saltu Asbyten   conantem linquere pugnas              [ ]
198                occupat incussa   gemina inter tempora claua,           [ ]
199             feruentisque rotas   turbataque frena pauore               [ ]
200               disiecto spargit   conlisa per ossa cerebro,             [ ]
201             ac rapta properans   caedem ostentare bipenni              [ ]
202                amputat e curru   reuolutae uirginis ora.               [ ]
203           necdum irae positae,   celsa nam figitur hasta               [ ]
204         spectandum   caput: id gestent   ante agmina Poenum            [ ]
205            imperat, et propere   currus ad moenia uertant.             [ ]
206               haec caecus fati   diuumque abeunte fauore               [ ]?
207                  uicino Theron   edebat proelia leto.                  [ ]
208         namque aderat   toto ore ferens   iramque minasque             [2]
209        Hannibal et   caesam Asbyten   fixique tropaeum                 [ ]!
210               infandum capitis   furiata mente dolebat.                [ ]
211                ac simul aerati   radiauit luminis umbo,                [ ]?
212             et concussa procul   membris uelocibus arma                [ ]
213              letiferum intonuere, fugam perculsa repente               [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
214               ad muros trepido   conuertunt agmina cursu:              [ ]
215             sicut agit leuibus   per sera crepuscula pennis            [ ]
216               e pastu uolucres   ad nota cubilia uesper;               [ ]
217             aut, ubi Cecropius   formidine nubis aquosae               [ ]
218            sparsa super flores   examina tollit Hymettos,              [ ]?
219                ad dulcis ceras   et odori corticis antra               [2]
220         mellis apes   grauidae properant   densoque uolatu             [ ]
221                 raucum conexae   glomerant ad limina murmur.           [ ]
222         praecipitat   metus attonitos,   caecique feruntur.            [ ]
223            heu blandum   caeli lumen!   tantone cauetur                [ ]
224             mors reditura metu   nascentique addita fata?              [ ]
225              consilium damnant   portisque atque aggere tuto           [ ]
226               erupisse gemunt:   retinet uix agmina Theron             [ ]
227        interdum  -que manu, interdum   clamore minisque:               [ ]
228        'state, uiri;   meus ille hostis;   mihi gloria magnae,         [ ]
229           state, uenit pugnae.   muro tectisque Sagunti                [ ]
230            hac abigam   Poenos dextra;   spectacula tantum             [ ]
231         ferte, uiri;   uel, si cunctos   metus acer in urbem           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
232          (heu deforme!) rapit,   soli mihi claudite portas.'           [1]
233             at Poenus   rapido praeceps   ad moenia cursu,             [ ]
234         dum pauitant   trepidi rerum   fessique salutis,               [1]
235           tendebat.   stat primam urbem   murosque patentis            [ ]
236            postposita caede et   dilata inuadere pugna.                [ ]
237          id postquam Herculeae   custos uidet impiger arae,            [ ]
238                emicat et uelox   formidine praeuenit hostem.           [ ]
239               gliscit Elissaeo   uiolentior ira tyranno:               [ ]
240              'tu solue interea   nobis, bone ianitor urbis,            [ ]?
241       supplicium, ut   pandas' inquit   'tua moenia leto.'             [ ]
242               nec plura effari   sinit ira, rotatque coruscum          [ ]?
243            mucronem;   sed contortum   prior impete uasto              [ ]
244             Daunius huic robur   iuuenis iacit. arma fragore           [ ]
245              icta graui raucum   gemuere, alteque resultant            [ ]
246               aere inlisa cauo   nodosae pondera clauae.               [ ]?
247              at uiduus teli et   frustrato proditus ictu,              [ ]?
248                pernici   uelox cursu   rapit incita membra             [ ]?
249              et celeri fugiens   perlustrat moenia planta.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)           20:00
250        instat atrox   terga increpitans   fugientia uictor.            [ ]
251             conclamant matres,   celsoque e culmine muri               [ ]
252             lamentis   uox mixta sonat:   nunc nomine noto             [ ]
253             appellant,   seras fesso   nunc pandere portas             [ ]
254     posse uolunt;   quatit hortantum   praecordia terror               [ ]
255             ne simul accipiant   ingentem moenibus hostem.             [ ]
256                incutit umbonem   fesso adsultatque ruenti              [ ]
257            Poenus et ostentans   spectantem e moenibus urbem           [ ]
258            'i, miseram Asbyten   leto solare propinquo' -              [ ]?
259       haec dicens,   iugulo optantis   dimittere uitam                 [ ]
260                infestum condit   mucronem ac regia laetus              [ ]
261        quadrupedes   spolia abreptos   a moenibus ipsis,               [ ]?
262             quis aditum portae   trepidantum saepserat agmen,          [ ]
263            uictor agit   curruque uolat   per ouantia castra.          [ ]
264           at Nomadum   furibunda cohors   miserabile humandi           [ ]
265               deproperat munus   tumulique adiungit honorem            [ ]
266               et rapto cineres   ter circum corpore lustrat.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
267               hinc letale uiri   robur tegimenque tremendum            [1]?
268            in flammas iaciunt,   ambustoque ore genisque               [ ]
269               deforme alitibus   liquere cadauer Hiberis.              [2]
270               Poenorum interea   quis rerum summa potestas,            [ ]
271             consultant   bello super, et   quae dicta ferantur         [ ]
272              Ausoniae populis,   oratorumque minaci                    [ ]?
273             aduentu trepidant.   mouet hinc foedusque fidesque         [ ]
274               et testes superi   iurataque pacta parentum,             [2]?
275            hinc popularis amor   coeptantis magna iuuentae,            [ ]
276             et sperare   iuuat belli   meliora. sed, olim              [2]
277             ductorem infestans   odiis gentilibus, Hannon              [ ]
278            sic adeo increpitat   studia incautumque fauorem:           [ ]
279        'cuncta quidem, patres,   (neque enim cohibere minantum         [ ]
280                irae se   ualuere) premunt   formidine uocem:           [ ]!
281         haud tamen abstiterim.   mortem licet arma propinquent,        [ ]
282              testabor superos,   et caelo nota relinquam               [ ]
283            quae postrema salus   rerum patriaeque reposcit.            [ ]
284               nec nunc obsessa   demum et fumante Sagunto              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)           24:00
285             haec serus   uates Hannon   canit. anxia rupi              [ ]?
286             pectora ne castris   innutriretur et armis                 [ ]?
287                exitiale caput;   monui et, dum uita, monebo,           [ ]
288            ingenitum   noscens uirus   flatusque paternos,             [ ]
289             ut, qui stelligero   speculatur sidera caelo,              [ ]
290                uenturam pelagi   rabiem Caurique futura                [ ]
291              praedicit miseris   haud uanus flamina nautis.            [ ]
292                 consedit solio   rerumque inuasit habenas:             [ ]
293              ergo armis foedus   fasque omne abrumpitur armis,         [ ]
294             oppida quassantur,   longeque in moenia nostra             [ ]
295              Aeneadum arrectae   mentes, disiectaque pax est.          [ ]
296              exagitant   manes iuuenem   furiaeque paternae            [ ]
297            ac funesta sacra et   conuersi foedere rupto                [ ]
298               in caput infidum   superi Massylaque uates.              [ ]
299              an nunc ille noui   caecus caligine regni                 [ ]
300               externas   arces quatit aut   Tirynthia tecta?           [ ]
301         sic propria   luat hoc poena   nec misceat urbis               [ ]
302           fata suis: nunc hoc,   hoc inquam, tempore muros             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
303             oppugnat,   Carthago, tuos   teque obsidet armis.          [ ]
304               lauimus Hennaeas   animoso sanguine uallis               [2]?
305                et uix conducto   produximus arma Lacone.               [ ]
306            nos ratibus laceris   Scyllaea repleuimus antra             [ ]
307            classibus et refluo   spectauimus aequore raptis            [ ]
308               contorta e fundo   reuomentem transtra Charybdin.        [ ]
309           respice, pro demens,   pro pectus inane deorum,              [2]
310               Aegatis   Libyaeque procul   fluitantia membra!          [ ]
311       quo ruis et   patriae exitio   tibi nomina quaeris?              [ ]
312             scilicet immensae,   uisis iuuenalibus armis,              [ ]
313               subsident Alpes,   subsidet mole niuali                  [ ]
314            Alpibus aequatum attollens caput Apenninus.                 [ ]!
315           sed campos   fac, uane, dari.   num gentibus istis           [ ]
316          mortales   animi, aut ferro   flammaue fatiscunt?             [1]
317              haud tibi Neritia   cernes cum prole laborem.             [ ]
318             pubescit   castris miles,   galeaque teruntur              [ ]
319                nondum signatae   flaua lanugine malae,                 [ ]
320               nec requies aeui   nota, exanguesque merendo             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
321          stant prima inter signa senes letumque lacessunt.             [ ]!
322               ipse ego Romanas   perfosso corpore turmas               [2]
323              tela intorquentis   correpta e uulnere uidi,              [ ]
324           uidi animos   mortesque uirum   decorisque furorem.          [ ]
325              si bello absistis   nec te uictoribus offers,             [ ]
326         quantum heu, Carthago,   donat tibi sanguinis Hannon!'         [ ]?
327    Gestar ad haec   (namque impatiens   asperque coquebat              [ ]
328               iamdudum immites   iras mediamque loquentis              [ ]?
329               bis conatus erat   turbando abrumpere uocem)             [1]
330            'concilione' inquit   'Libyae Tyrioque senatu,              [ ]
331           pro superi, Ausonius   miles sedes, armaque tantum           [ ]
332          haud dum sumpta uiro?   nam cetera non latet hostis.          [ ]
333             nunc geminas Alpes   Apenninumque minatur,                 [ ]?
334         nunc freta Sicaniae et   Scyllaei litoris undas,               [ ]
335      nec procul est   quin iam manes   umbrasque pauescat              [ ]
336          Dardanias:   tanta accumulat   praeconia leto                 [ ]
337         uulneribusque uirum ac   tollit sub sidera gentem.             [ ]
338           mortalem,   mihi crede, licet   formidine turpi              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)           28:00
339         frigida corda tremant,   mortalem sumimus hostem.              [ ]
340       uidi ego, cum,   geminas artis   post terga catenis              [ ]
341               euinctus palmas,   uulgo traheretur ouante               [ ]
342           carceris in tenebras   spes et fiducia gentis                [ ]
343             Regulus Hectoreae;   uidi, cum robore pendens              [ ]
344          Hesperiam   cruce sublimis   spectaret ab alta.               [ ]
345               nec uero terrent   puerilia protinus ora                 [ ]?
346            sub galea et pressa   properata casside malae.              [2]?
347                indole non adeo   segni sumus: aspice, turmae           [ ]
348         quot Libycae   certant annos   anteire labore                  [ ]
349              et nudis   bellantur equis;   ipse, aspice, ductor,       [ ]
350            cum primam   tenero uocem   proferret ab ore,               [1]
351            iam bella et lituos   ac flammis urere gentem               [ ]
352          iurabat   Phrygiam atque animo   patria arma mouebat.         [ ]
353        proinde polo   crescant Alpes,   astrisque coruscos             [ ]
354                 Apenninus agat   scopulos: per saxa niuesque           [ ]
355  (dicam etenim, ut   stimulent atram   uel inania mentem),             [ ]
356       per caelum est   qui pandat iter:   pudet Hercule tritas         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
357                 desperare uias   laudemque timere secundam.            [ ]
358              sed Libyae clades   et primi incendia belli               [ ]
359           aggerat atque iterum   pro libertate labores                 [ ]
360            Hannon ferre uetat.   ponat formidinis aestus               [ ]
361            parietibusque domus   imbellis femina seruet                [ ]
362           singultantem animam;   nos, nos contra ibimus hostem,        [ ]
363          quis procul a   Tyria dominos   depellere Byrsa,              [ ]
364          uel Ioue non   aequo, fixum est.   sin fata repugnant,        [ ]
365                 et iam damnata   cessit Carthagine Mauors,             [ ]
366              occumbam   potius nec te,   patria inclita, dedam         [ ]
367               aeternum famulam   liberque Acheronta uidebo.            [ ]
368          nam quae, pro superi,   Fabius iubet! 'ocius arma             [ ]
369                exuite et capta   descendite ab arce Sagunti.           [ ]
370              tum delecta manus   scutorum incendat aceruos,            [ ]
371              uranturque rates,   ac toto absistite ponto.'             [ ]
372     di, procul o,   merita est numquam   si talia plecti               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 2. bog (Corpus P.L.)
373            Carthago,   prohibete nefas   nostrique solutas             [2]?
374               ductoris   seruate manus!'   ut deinde resedit,          [ ]
375              factaque censendi   patrum de more potestas,              [ ]
376             hic Hannon   reddi propere   certamine rapta               [ ]
377             instat et auctorem   uiolati foederis addit.               [ ]
378             tum uero attoniti,   ceu templo inrumperet hostis,         [ ]
379               exiluere patres,   Latioque id uerteret omen             [ ]
380               orauere deum. at   postquam discordia sensit             [1]
381             pectora et infidas   ad Martem uergere mentes,             [ ]
382            non ultra   patiens Fabius   rexisse dolorem                [ ]
383         concilium   propere exposcit,   patribusque uocatis,           [ ]
384              bellum se   gestare sinu   pacemque profatus,             [2]!
385       quid sedeat,   legere ambiguis   neu fallere dictis              [ ]
386              imperat ac, saeuo   neutrum renuente senatu,              [ ]
387              ceu clausas acies   gremioque effunderet arma,            [ ]
388            'accipite infaustum   Libyae euentuque priori               [ ]
389     par' inquit   'bellum,' et laxos   effundit amictus.               [ ]
390            tum patrias repetit   pugnandi nuntius arces.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 281
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 2,391-707 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: