File n. 29 – 17:18 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 30
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 29 Publius Vergilius Maro: Æneiden 2,402-623 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                     0:00
402              Heu nihil invitis   fas quemquam fidere divis!            [ ]
403                ecce trahebatur   passis Priameia virgo                 [2]
404              crinibus a templo   Cassandra adytisque Minervae          [ ]
405              ad caelum tendens   ardentia lumina frustra,              [ ]
406            lumina, nam teneras   arcebant vincula palmas.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
407         non tulit hanc speciem   furiata mente Coroebus                [ ]
408            et sese   medium iniecit   periturus in agmen.              [ ]?
409        consequimur   cuncti et densis   incurrimus armis.              [ ]
410             hic primum ex alto   delubri culmine telis                 [ ]
411             nostrorum obruimur   oriturque miserrima caedes            [ ]
412               armorum facie et   Graiarum errore iubarum.              [ ]
413            tum Danai gemitu at  -que ereptae virginis ira              [ ]
414            undique collecti invadunt, acerrimus Aiax                   [ ]!
415              et gemini Atridae   Dolopumque exercitus omnis;           [ ]
416                  adversi rupto   ceu quondam turbine venti             [ ]
417         confligunt,   Zephyrusque Notus  -que et laetus Eois           [ ]
418        Eurus equis;   stridunt silvae   saevitque tridenti             [ ]
419              spumeus atque imo   Nereus ciet aequora fundo.            [ ]?
420            illi etiam, si quos   obscura nocte per umbram              [ ]
421               fudimus insidiis   totaque agitavimus urbe,              [1]
422              apparent;   primi clipeos   mentitaque tela               [ ]
423            agnoscunt   atque ora sono   discordia signant.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
424                ilicet obruimur   numero; primusque Coroebus            [1]
425                 Penelei dextra   divae armipotentis ad aram            [ ]?
426          procumbit;   cadit et Rhipeus,   iustissimus unus             [ ]
427            qui fuit in Teucris   et servantissimus aequi               [ ]
428            (dis aliter visum);   pereunt Hypanisque Dymasque           [ ]
429              confixi a sociis;   nec te tua plurima, Panthu,           [ ]
430                labentem pietas   nec Apollinis infula texit.           [ ]
431                 Iliaci cineres   et flamma extrema meorum,             [ ]
432              testor, in occasu   vestro nec tela nec ullas             [ ]
433               vitavisse vices,   Danaum et, si fata fuissent           [ ]
434           ut caderem,   meruisse manu.   divellimur inde,              [ ]?
435              Iphitus et Pelias   mecum (quorum Iphitus aevo            [ ]
436            iam gravior, Pelias   et vulnere tardus Vlixi),             [ ]
437              protinus ad sedes   Priami clamore vocati.                [ ]
438              hic vero ingentem   pugnam, ceu cetera nusquam            [ ]
439          bella forent,   nulli tota   morerentur in urbe,              [1]?
440           sic Martem indomitum   Danaosque ad tecta ruentis            [ ]
441              cernimus obsessum  -que acta testudine limen.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                     4:00
442             haerent parietibus   scalae postisque sub ipsos            [ ]
443              nituntur gradibus   clipeosque ad tela sinistris          [ ]
444             protecti obiciunt,   prensant fastigia dextris.            [ ]
445            Dardanidae   contra turris   ac tota domorum                [ ]
446            culmina convellunt;   his se, quando ultima cernunt,        [ ]
447           extrema   iam in morte parant   defendere telis;             [2]
448             auratasque trabes,   veterum decora alta parentum,         [ ]
449              devolvunt;   alii strictis   mucronibus imas              [ ]
450                obsedere fores,   has servant agmine denso.             [1]
451               instaurati animi   regis succurrere tectis               [ ]?
452             auxilio  -que levare viros   vimque addere victis.         [ ]
453            Limen erat   caecaeque fores    et pervius usus             [ ]
454              tectorum inter se   Priami, postesque relicti             [ ]!
455               a tergo, infelix   qua se, dum regna manebant,           [ ]
456             saepius Andromache   ferre incomitata solebat              [ ]
457              ad soceros et avo   puerum Astyanacta trahebat.           [ ]
458                 evado ad summi   fastigia culminis, unde               [ ]
459               tela manu miseri   iactabant inrita Teucri.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
460           turrim in praecipiti   stantem summisque sub astra           [ ]
461                eductam tectis,   unde omnis Troia videri               [ ]
462            et Danaum   solitae naves   et Achaica castra,              [1]
463               adgressi   ferro circum,   qua summa labantis            [ ]
464             iuncturas   tabulata dabant,   convellimus altis           [ ]
465              sedibus impulimus  -que; ea lapsa repente ruinam          [ ]
466         cum sonitu   trahit et Danaum   super agmina late              [ ]
467              incidit. ast alii   subeunt, nec saxa nec ullum           [ ]
468  telorum interea cessat genus.                                           ..
469          Vestibulum ante ipsum   primoque in limine Pyrrhus            [ ]
470                 exsultat telis   et luce coruscus aëna;                [2]
471          qualis ubi in   lucem coluber   mala gramina pastus,          [ ]
472              frigida sub terra   tumidum quem bruma tegebat,           [ ]
473       nunc, positis   novus exuviis   nitidusque iuventa,              [ ]
474              lubrica convolvit   sublato pectore terga                 [ ]?
475            arduus ad solem, et   linguis micat ore trisulcis.          [ ]
476            una ingens Periphas   et equorum agitator Achillis,         [ ]
477             armiger Automedon,   una omnis Scyria pubes                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
478           succedunt   tecto et flammas   ad culmina iactant.           [ ]
479              ipse inter primos   correpta dura bipenni                 [ ]
480               limina perrumpit   postisque a cardine vellit            [ ]
481           aeratos;   iamque excisa   trabe firma cavavit               [ ]?
482             robora et ingentem   lato dedit ore fenestram.             [1]
483               apparet domus intus et atria longa patescunt;            [ ]!
484           apparent   Priami et veterum   penetralia regum,             [ ]
485              armatosque vident   stantis in limine primo.              [ ]
486              at domus interior   gemitu miseroque tumultu              [ ]
487            miscetur,   penitusque cavae    plangoribus aedes           [ ]
488              femineis ululant;   ferit aurea sidera clamor.            [ ]
489           tum pavidae   tectis matres   ingentibus errant              [ ]
490             amplexaeque tenent   postis atque oscula figunt.           [ ]
491               instat vi patria   Pyrrhus; nec claustra nec ipsi        [ ]
492              custodes   sufferre valent;   labat ariete crebro         [ ]
493                ianua, et emoti   procumbunt cardine postes.            [2]?
494          fit via vi;   rumpunt aditus   primosque trucidant            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                     8:00
495             immissi   Danai et late   loca milite complent.            [1]
496             non sic, aggeribus   ruptis cum spumeus amnis              [ ]
497                exiit oppositas  -que evicit gurgite moles,             [ ]
498          fertur in arva furens   cumulo camposque per omnis            [ ]
499           cum stabulis   armenta trahit.   vidi ipse furentem          [ ]
500              caede Neoptolemum   geminosque in limine Atridas,         [ ]
501          vidi Hecubam   centumque nurus    Priamumque per aras         [ ]
502             sanguine foedantem   quos ipse sacraverat ignis.           [ ]
503              quinquaginta illi   thalami, spes ampla nepotum,          [1]
504             barbarico   postes auro   spoliisque superbi               [ ]
505             procubuere; tenent   Danai qua deficit ignis.              [ ]
506             Forsitan et Priami   fuerint quae fata requiras.           [ ]
507             urbis uti   captae casum   convulsaque vidit               [ ]
508             limina tectorum et   medium in penetralibus hostem,        [ ]
509                arma diu senior   desueta trementibus aevo              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
510              circumdat   nequiquam umeris    et inutile ferrum         [1]
511            cingitur, ac densos   fertur moriturus in hostis.           [ ]
512              aedibus in mediis   nudoque sub aetheris axe              [1]
513                ingens ara fuit   iuxtaque veterrima laurus             [ ]
514            incumbens   arae atque umbra    complexa penatis.           [ ]
515            hic Hecuba et natae   nequiquam altaria circum,             [ ]
516               praecipites atra   ceu tempestate columbae,              [2]
517        condensae et   divum amplexae   simulacra sedebant.             [ ]
518          ipsum autem   sumptis Priamum   iuvenalibus armis             [ ]
519           ut vidit, 'quae mens   tam dira, miserrime coniunx,          [ ]
520              impulit his cingi   telis? aut quo ruis?' inquit.         [1]
521              'non tali auxilio   nec defensoribus istis                [ ]
522      tempus eget;   non, si ipse meus   nunc adforet Hector.           [ ]
523               huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,             [ ]!
524            aut moriere simul.'   sic ore effata recepit                [ ]
525               ad sese et sacra   longaevum in sede locavit.            [ ]
526             Ecce autem elapsus   Pyrrhi de caede Polites,              [ ]
527                   unus natorum   Priami, per tela, per hostis          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
528            porticibus   longis fugit et   vacua atria lustrat          [ ]
529          saucius. illum ardens   infesto vulnere Pyrrhus               [ ]
530          insequitur,   iam iamque manu    tenet et premit hasta.       [ ]
531          ut tandem ante oculos   evasit et ora parentum,               [2]?
532              concidit ac multo   vitam cum sanguine fudit.             [1]
533     hic Priamus,   quamquam in media   iam morte tenetur,              [ ]
534            non tamen abstinuit   nec voci iraeque pepercit:            [ ]?
535    'at tibi pro   scelere,' exclamat,   'pro talibus ausis             [ ]
536         di, si qua est   caelo pietas   quae talia curet,              [ ]
537            persolvant   grates dignas   et praemia reddant             [ ]
538               debita, qui nati   coram me cernere letum                [2]
539             fecisti et patrios   foedasti funere vultus.               [ ]
540             at non ille, satum   quo te mentiris, Achilles             [ ]
541            talis in hoste fuit   Priamo; sed iura fidemque             [ ]
542              supplicis erubuit   corpusque exsangue sepulcro           [ ]
543             reddidit Hectoreum   meque in mea regna remisit.'          [ ]
544               sic fatus senior   telumque imbelle sine ictu            [ ]
545                coniecit, rauco   quod protinus aere repulsum,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                    12:00
546                et summo clipei   nequiquam umbone pependit.            [ ]?
547        cui Pyrrhus:   'referes ergo haec   et nuntius ibis             [ ]
548               Pelidae   genitori. illi   mea tristia facta             [ ]
549           degenerem  -que Neoptolemum   narrare memento.               [ ]
550       nunc morere.' hoc dicens   altaria ad ipsa trementem             [ ]
551             traxit et in multo   lapsantem sanguine nati,              [ ]
552             implicuitque comam   laeva, dextraque coruscum             [ ]
553              extulit ac lateri   capulo tenus abdidit ensem.           [ ]
554              haec finis Priami   fatorum, hic exitus illum             [ ]?
555        sorte tulit   Troiam incensam et   prolapsa videntem            [ ]
556           Pergama, tot quondam   populis terrisque superbum            [ ]
557              regnatorum Asiae.   iacet ingens litore truncus,          [ ]
558              avulsumque umeris   caput et sine nomine corpus.          [ ]
559             At me tum   primum saevus   circumstetit horror.           [ ]
560             obstipui;   subiit cari   genitoris imago,                 [1]
561             ut regem aequaevum   crudeli vulnere vidi                  [ ]
562              vitam exhalantem;   subiit deserta Creusa                 [ ]
563               et direpta domus   et parvi casus Iuli.                  [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
564           respicio et quae sit   me circum copia lustro.               [ ]
565                deseruere omnes   defessi, et corpora saltu             [ ]
566                 ad terram misere aut ignibus aegra dedere.             [u]!
567          Iamque adeo   super unus eram,   cum limina Vestae            [ ]
568           servantem et tacitam   secreta in sede latentem              [ ]
569             Tyndarida aspicio;   dant clara incendia lucem             [ ]
570               erranti   passimque oculos    per cuncta ferenti.        [ ]
571             illa sibi infestos   eversa ob Pergama Teucros             [ ]?
572            et poenas Danaum et   deserti coniugis iras                 [ ]
573       praemetuens,   Troiae et patriae   communis Erinys,              [ ]
574            abdiderat   sese atque aris    invisa sedebat.              [ ]
575                 exarsere ignes   animo; subit ira cadentem             [ ]
576             ulcisci patriam et   sceleratas sumere poenas.             [ ]
577    'scilicet haec   Spartam incolumis   patriasque Mycenas             [ ]!
578              aspiciet,   partoque ibit    regina triumpho,             [ ]?
579          coniugium  -que domumque patris    natosque videbit           [ ]
580             Iliadum   turba et Phrygiis   comitata ministris?          [ ]
581              occiderit   ferro Priamus?   Troia arserit igni?          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
582              Dardanium totiens   sudarit sanguine litus?               [ ]
583           non ita. namque etsi   nullum memorabile nomen               [ ]
584         feminea in   poena est nec habet   victoria laudem,            [ ]
585              exstinxisse nefas   tamen et sumpsisse merentis           [ ]
586               laudabor poenas,   animumque explesse iuvabit            [ ]
587          ultricis   flammae et cineres   satiasse meorum.'             [ ]
588              talia iactabam et   furiata mente ferebar,                [ ]
589          cum mihi se,   non ante oculis   tam clara, videndam          [2]
590                obtulit et pura   per noctem in luce refulsit           [ ]
591          alma parens,   confessa deam   qualisque videri               [ ]
592           caelicolis   et quanta solet,   dextraque prehensum          [ ]
593                continuit roseo  -que haec insuper addidit ore:         [ ]
594          'nate, quis indomitas   tantus dolor excitat iras?            [ ]
595        quid furis aut   quonam nostri   tibi cura recessit?            [ ]
596             non prius aspicies   ubi fessum aetate parentem            [ ]
597             liqueris Anchisen,   superet coniunxne Creusa              [ ]
598              Ascaniusque puer?   quos omnis undique Graiae             [ ]
599          circum errant   acies et, ni   mea cura resistat,             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)                    16:00
600           iam flammae tulerint   inimicus et hauserit ensis.           [ ]
601            non tibi Tyndaridis   facies invisa Lacaenae                [ ]
602              culpatusve Paris,   divum inclementia, divum,             [ ]
603               has evertit opes   sternitque a culmine Troiam.          [ ]
604          aspice (namque omnem,   quae nunc obducta tuenti              [ ]
605             mortalis   hebetat visus   tibi et umida circum            [1]
606             caligat,   nubem eripiam;   tu ne qua parentis             [ ]
607          iussa time   neu praeceptis   parere recusa):                 [ ]
608             hic, ubi disiectas   moles avulsaque saxis                 [ ]?
609              saxa vides, mixto  -que undantem pulvere fumum,           [ ]
610                 Neptunus muros   magnoque emota tridenti               [ ]
611              fundamenta quatit   totamque a sedibus urbem              [ ]
612                eruit. hic Iuno   Scaeas saevissima portas              [ ]
613           prima tenet   sociumque furens    a navibus agmen            [ ]
614  ferro accincta vocat.                                                   ..
615               iam summas arces   Tritonia, respice, Pallas             [ ]
616             insedit   limbo effulgens   et Gorgone saeva.              [ ]
617            ipse pater   Danais animos   virisque secundas              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.)
618            sufficit, ipse deos   in Dardana suscitat arma.             [ ]
619             eripe, nate, fugam   finemque impone labori.               [ ]
620       nusquam abero et   tutum patrio   te limine sistam.'             [ ]
621             dixerat et spissis   noctis se condidit umbris.            [ ]
622               apparent   dirae facies   inimicaque Troiae              [ ]
623  numina magna deum.                                                      ..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 30
Publius Vergilius Maro: Æneiden 2,624-804 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: