Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 16 - ÆN1-VERG Prossimo file n. 31
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 0:00
624 Tum vero omne mihi visum considere in ignis [ ]?
625 Ilium et ex imo verti Neptunia Troia; [ ]
626 ac veluti summis antiquam in montibus ornum [ ]
627 cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant [ ]
628 eruere agricolae certatim; illa usque minatur [ ]
629 et tremefacta comam concusso vertice nutat, [ ]
630 vulneribus donec paulatim evicta supremum [ ]?
631 congemuit traxitque iugis avulsa ruinam. [1]
632 descendo ac ducente deo flammam inter et hostis [ ]
633 expedior: dant tela locum flammaeque recedunt. [ ]
634 Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis [ ]
635 antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 0:+
636 optabam primum montis primumque petebam, [ ]
637 abnegat excisa vitam producere Troia [1]?
638 exsiliumque pati. 'vos o, quibus integer aevi [1]
639 sanguis,' ait, 'solidaeque suo stant robore vires, [ ]
640 vos agitate fugam. ..
641 me si caelicolae voluissent ducere vitam, [ ]
642 has mihi servassent sedes. satis una superque [ ]
643 vidimus excidia et captae superavimus urbi. [ ]
644 sic o sic positum adfati discedite corpus. [ ]
645 ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis [ ]
646 exuviasque petet. facilis iactura sepulcri. [ ]
647 iam pridem invisus divis et inutilis annos [1]
648 demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex [2]?
649 fulminis adflavit ventis et contigit igni.' [ ]
650 Talia perstabat memorans fixusque manebat. [ ]
651 nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa [ ]?
652 Ascanius -que omnisque domus, ne vertere secum [ ]
653 cuncta pater fato -que urgenti incumbere vellet. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 0:++
654 abnegat incepto -que et sedibus haeret in isdem. [ ]
655 rursus in arma feror mortemque miserrimus opto. [ ]
656 nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? [ ]
657 'mene efferre pedem, genitor, te posse relicto [ ]
658 sperasti tantumque nefas patrio excidit ore? [ ]
659 si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, [ ]
660 et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae [ ]
661 teque tuosque iuvat: patet isti ianua leto, [ ]
662 iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, [ ]?
663 natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. [ ]
664 hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis [ ]
665 eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque [ ]
666 Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam [ ]
667 alterum in alterius mactatos sanguine cernam? [ ]
668 arma, viri ferte arma; vocat lux ultima victos. [ ]
669 reddite me Danais; sinite instaurata revisam [ ]
670 proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.' [ ]
671 Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 4:00
672 insertabam aptans meque extra tecta ferebam. [ ]
673 ecce autem complexa pedes in limine coniunx [ ]
674 haerebat, parvumque patri tendebat Iulum: [ ]
675 'si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; [ ]
676 sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, [ ]
677 hanc primum tutare domum. cui parvus Iulus, [2]
678 cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' [ ]
679 Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, [ ]
680 cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. [ ]
681 namque manus inter maestorumque ora parentum [ ]
682 ecce levis summo de vertice visus Iuli [ ]?
683 fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis [ ]
684 lambere flamma comas et circum tempora pasci. [ ]
685 nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem [ ]?
686 excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. [ ]
687 at pater Anchises oculos ad sidera laetus [ ]?
688 extulit et caelo palmas cum voce tetendit: [ ]
689 'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 4:+
690 aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur, [ ]!
691 da deinde augurium, pater, atque haec omina firma.' [ ]
692 Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore [ ]
693 intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras [ ]
694 stella facem ducens multa cum luce cucurrit. [ ]
695 illam summa super labentem culmina tecti [ ]
696 cernimus Idaea claram se condere silva [1]
697 signantemque vias; tum longo limite sulcus [ ]
698 dat lucem et late circum loca sulphure fumant. [ ]?
699 hic vero victus genitor se tollit ad auras [ ]?
700 adfaturque deos et sanctum sidus adorat. [ ]
701 'iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum, [ ]
702 di patrii; servate domum, servate nepotem. [ ]
703 vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troiae [ ]
704 cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.' [ ]
705 dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis [ ]
706 auditur, propiusque aestus incendia volvunt. [ ]
707 'ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 4:++
708 ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit; [ ]
709 quo res cumque cadent, unum et commune periclum, [ ]
710 una salus ambobus erit. mihi parvus Iulus [ ]
711 sit comes, et longe servet vestigia coniunx. [ ]
712 vos, famuli, quae dicam animis advertite vestris. [ ]
713 est urbe egressis tumulus templumque vetustum [ ]
714 desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus [ ]
715 religione patrum multos servata per annos. [ ]
716 hanc ex diverso sedem veniemus in unam. [ ]
717 tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis; [ ]
718 me bello e tanto digressum et caede recenti [ ]
719 attrectare nefas, donec me flumine vivo [ ]
720 abluero.' ..
721 haec fatus latos umeros subiectaque colla [1]
722 veste super fulvi -que insternor pelle leonis, [ ]
723 succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus [1]
724 implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; [ ]
725 pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 8:00
726 et me, quem dudum non ulla iniecta movebant [ ]
727 tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, [ ]
728 nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis [ ]
729 suspensum et pariter comitique onerique timentem. [ ]
730 iamque propinquabam portis omnemque videbar [ ]
731 evasisse viam, subito cum creber ad auris [ ]
732 visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram [ ]
733 prospiciens 'nate' exclamat 'fuge, nate; propinquant. [ ]
734 ardentis clipeos atque aera micantia cerno.' [ ]
735 hic mihi nescio quod trepido male numen amicum [ ]
736 confusam eripuit mentem. namque avia cursu [ ]
737 dum sequor et nota excedo regione viarum, [ ]?
738 heu misero coniunx fatone erepta Creusa [ ]?
739 substitit, erravitne via seu lassa resedit, [ ]!
740 incertum; nec post oculis est reddita nostris. [ ]
741 nec prius amissam respexi animumve reflexi [ ]
742 quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam [ ]
743 venimus: hic demum collectis omnibus una [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 8:+
744 defuit, et comites natumque virumque fefellit. [ ]
745 quem non incusavi amens hominumque deorum- [1]!
746 -que aut quid in eversa vidi crudelius urbe? [1]?
747 Ascanium Anchisen -que patrem Teucrosque penatis [ ]
748 commendo sociis et curva valle recondo; [ ]
749 ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. [ ]
750 stat casus renovare omnis omnemque reverti [ ]
751 per Troiam et rursus caput obiectare periclis. [ ]
752 principio muros obscuraque limina portae, [1]
753 qua gressum extuleram, repeto et vestigia retro [ ]
754 observata sequor per noctem et lumine lustro: [ ]
755 horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. [ ]
756 inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, [ ]
757 me refero: inruerant Danai et tectum omne tenebant. [ ]
758 ilicet ignis edax summa ad fastigia vento [ ]
759 volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 8:+
760 procedo et Priami sedes arcemque reviso: [ ]
761 et iam porticibus vacuis Iunonis asylo [ ]
762 custodes lecti Phoenix et dirus Vlixes [ ]
763 praedam adservabant. huc undique Troia gaza [ ]
764 incensis erepta adytis, mensaeque deorum [ ]
765 crateresque auro solidi, captivaque vestis [ ]
766 congeritur. pueri et pavidae longo ordine matres [ ]
767 stant circum. ..
768 ausus quin etiam voces iactare per umbram [ ]
769 implevi clamore vias, maestusque Creusam [ ]
770 nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. [ ]
771 quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti [ ]
772 infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae [ ]!
773 visa mihi ante oculos et nota maior imago. [ ]?
774 obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. [ ]
775 tum sic adfari et curas his demere dictis: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 12:00
776 'quid tantum insano iuvat indulgere dolori, [ ]?
777 o dulcis coniunx? non haec sine numine divum [ ]
778 eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam [ ]
779 fas, aut ille sinit superi regnator Olympi. [ ]
780 longa tibi exsilia et vastum maris aequor arandum, [ ]
781 et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva [ ]
782 inter opima virum leni fluit agmine Thybris: [ ]
783 illic res laetae regnumque et regia coniunx [ ]
784 parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae. [ ]
785 non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas [ ]
786 aspiciam aut Grais servitum matribus ibo, [ ]
787 Dardanis et divae Veneris nurus; ..
788 sed me magna deum genetrix his detinet oris. [ ]
789 iamque vale et nati serva communis amorem.' [ ]
790 haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem [ ]
791 dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 2. sang (Oxford C.T.) 12:+
792 ter conatus ibi collo dare bracchia circum; [1]?
793 ter frustra comprensa manus effugit imago, [ ]
794 par levibus ventis volucrique simillima somno. [ ]
795 sic demum socios consumpta nocte reviso. [ ]
796 Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum [ ]
797 invenio admirans numerum, matresque virosque, [ ]
798 collectam exsilio pubem, miserabile vulgus. [ ]?
799 undique convenere animis opibusque parati [1]!
800 in quascumque velim pelago deducere terras. [1]
801 iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae [ ]
802 ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant [ ]
803 limina portarum, nec spes opis ulla dabatur. [ ]
804 cessi et sublato montis genitore petivi. [ ]?
_____________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 31
Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,1-191 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
2. sang.
648 demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex [2]? bis
778 eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam [ ]
Analyse 3
2. sang.
690 aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur, [ ]!
2. sang.
648 demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex [2]?
Analyse 4
2. sang.
772 infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae [ ]!
2. sang.
739 substitit, erravitne via seu lassa resedit, /[ ]!
745 quem non incusavi amens hominumque deorum- [1]!
799 undique convenere animis opibusque parati [1]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede