File n. 31 – 14:41 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 32
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 31 Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,1-191 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)                        .
  1             Postquam res Asiae   Priamique evertere gentem             [ ]
  2              immeritam   visum superis,   ceciditque superbum          [ ]
  3            Ilium et omnis humo   fumat Neptunia Troia,                 [ ]?
  4             diversa exsilia et   desertas quaerere terras              [ ]
  5              auguriis   agimur divum,   classemque sub ipsa            [ ]
  6           Antandro et Phrygiae   molimur montibus Idae,                [ ]
  7               incerti   quo fata ferant,   ubi sistere detur,          [2]
  8          contrahimusque viros.   vix prima inceperat aestas            [ ]
  9              et pater Anchises   dare fatis vela iubebat,              [ ]
 10             litora cum patriae   lacrimans portusque relinquo          [ ]
 11            et campos   ubi Troia fuit.   feror exsul in altum          [ ]
 12                cum sociis nato  -que penatibus et magnis dis.          [1]
 13          Terra procul   vastis colitur   Mavortia campis               [ ]
 14         (Thraces arant)   acri quondam   regnata Lycurgo,              [ ]
 15             hospitium antiquum   Troiae sociique penates               [ ]
 16              dum fortuna fuit.   feror huc et litore curvo             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
 17              moenia prima loco   fatis ingressus iniquis               [ ]?
 18                Aeneadasque meo   nomen de nomine fingo.                [ ]
 19                 Sacra Dionaeae   matri divisque ferebam                [ ]?
 20            auspicibus   coeptorum operum,   superoque nitentem         [ ]
 21                caelicolum regi   mactabam in litore taurum.            [ ]
 22             forte fuit   iuxta tumulus,   quo cornea summo             [ ]
 23             virgulto et densis   hastilibus horrida myrtus.            [ ]
 24              accessi   viridemque ab humo    convellere silvam         [ ]
 25               conatus,   ramis tegerem ut   frondentibus aras,         [ ]
 26           horrendum et   dictu video   mirabile monstrum.              [ ]
 27            nam quae prima solo   ruptis radicibus arbos                [ ]
 28            vellitur, huic atro   liquuntur sanguine guttae             [ ]?
 29               et terram   tabo maculant.   mihi frigidus horror        [1]
 30        membra quatit   gelidusque coit    formidine sanguis.           [ ]
 31             rursus et alterius   lentum convellere vimen               [ ]
 32             insequor et causas   penitus temptare latentis:            [ ]
 33              alter et alterius   sequitur de cortice sanguis.          [ ]
 34           multa movens   animo nymphas   venerabar agrestis            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
 35            Gradivumque patrem,   Geticis qui praesidet arvis,          [ ]
 36               rite secundarent   visus omenque levarent.               [ ]?
 37            tertia sed postquam   maiore hastilia nisu                  [ ]
 38              adgredior genibus  -que adversae obluctor harenae         [ ]
 39           (eloquar an sileam?)   gemitus lacrimabilis imo              [ ]
 40              auditur tumulo et   vox reddita fertur ad auris:          [ ]
 41          'quid miserum, Aenea,   laceras? iam parce sepulto,           [ ]?
 42           parce pias   scelerare manus.   non me tibi Troia            [ ]
 43           externum   tulit aut cruor hic   de stipite manat.           [ ]
 44              heu fuge crudelis   terras, fuge litus avarum:            [2]
 45         nam Polydorus ego. hic   confixum ferrea texit                 [ ]
 46             telorum   seges et iaculis   increvit acutis.'             [ ]
 47              tum vero ancipiti   mentem formidine pressus              [ ]
 48           obstipui   steteruntque comae et    vox faucibus haesit.     [ ]
 49            Hunc Polydorum auri   quondam cum pondere magno             [ ]
 50              infelix   Priamus furtim   mandarat alendum               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
 51                 Threicio regi,   cum iam diffideret armis              [2]
 52                Dardaniae cingi  -que urbem obsidione videret.          [ ]
 53        ille, ut opes   fractae Teucrum et   Fortuna recessit,          [ ]
 54               res Agamemnonias   victriciaque arma secutus             [ ]
 55             fas omne abrumpit:   Polydorum obtruncat, et auro          [ ]
 56           vi potitur. quid non   mortalia pectora cogis,               [ ]
 57              auri sacra fames!   postquam pavor ossa reliquit,         [ ]
 58           delectos   populi ad proceres   primumque parentem           [ ]
 59      monstra deum   refero, et quae sit   sententia posco.             [ ]
 60           omnibus idem animus,   scelerata excedere terra,             [ ]
 61            linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros.        [ ]!
 62               ergo instauramus   Polydoro funus: et ingens             [2]
 63             aggeritur   tumulo tellus;   stant manibus arae,           [ ]
 64            caeruleis   maestae vittis   atraque cupresso,              [ ]?
 65              et circum Iliades   crinem de more solutae;               [ ]
 66               inferimus tepido   spumantia cymbia lacte                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
 67             sanguinis et sacri   pateras, animamque sepulcro           [ ]
 68              condimus et magna   supremum voce ciemus.                 [ ]
 69           Inde ubi prima fides   pelago, placataque venti              [1]
 70          dant maria et   lenis crepitans   vocat Auster in altum,      [ ]
 71               deducunt   socii navis   et litora complent.             [ ]
 72               provehimur portu   terraeque urbesque recedunt.          [ ]
 73           sacra mari   colitur medio   gratissima tellus               [ ]
 74                 Nereidum matri    et Neptuno  Aegaeo,                  [ ]
 75          quam pius arquitenens   oras et litora circum                 [ ]
 76            errantem   Mycono e celsa   Gyaroque revinxit,              [ ]
 77                immotamque coli   dedit et contemnere ventos.           [ ]
 78       huc feror: haec   fessos tuto   placidissima portu               [1]
 79               accipit. egressi   veneramur Apollinis urbem.            [ ]
 80             rex Anius,   rex idem hominum   Phoebique sacerdos,        [ ]
 81                vittis et sacra   redimitus tempora lauro               [ ]
 82         occurrit;   veterem Anchisen   agnovit amicum.                 [ ]
 83              iungimus hospitio   dextras et tecta subimus.             [ ]
 84                Templa dei saxo   venerabar structa vetusto:            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
 85       'da propriam,   Thymbraee, domum;   da moenia fessis             [ ]
 86            et genus et   mansuram urbem;   serva altera Troiae         [ ]
 87             Pergama, reliquias   Danaum atque immitis Achilli.         [ ]
 88       quem sequimur?   quove ire iubes?   ubi ponere sedes?            [ ]?
 89         da, pater, augurium at  -que animis inlabere nostris.'         [ ]
 90             Vix ea fatus eram:   tremere omnia visa repente,           [ ]
 91             liminaque   laurusque dei,    totusque moveri              [ ]
 92          mons circum et   mugire adytis   cortina reclusis.            [1]
 93             summissi   petimus terram et   vox fertur ad auris:        [ ]
 94              'Dardanidae duri,   quae vos a stirpe parentum            [ ]?
 95            prima tulit tellus,   eadem vos ubere laeto                 [ ]
 96              accipiet reduces.   antiquam exquirite matrem.            [ ]
 97               hic domus Aeneae   cunctis dominabitur oris              [ ]
 98                 et nati   natorum et qui   nascentur ab illis.'        [ ]
 99          haec Phoebus;   mixtoque ingens    exorta tumultu             [ ]
100          laetitia, et   cuncti quae sint   ea moenia quaerunt,         [ ]
101         quo Phoebus   vocet errantis   iubeatque reverti.              [ ]
102          tum genitor   veterum volvens   monimenta virorum             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
103          'audite, o proceres,'   ait 'et spes discite vestras.         [1]?
104            Creta Iovis   magni medio   iacet insula ponto,             [ ]
105             mons Idaeus ubi et   gentis cunabula nostrae.              [ ]
106        centum urbes   habitant magnas,   uberrima regna,               [ ]?
107            maximus unde pater,   si rite audita recordor,              [ ]
108               Teucrus Rhoeteas   primum est advectus in oras,          [ ]
109               optavitque locum   regno. nondum Ilium et arces          [ ]
110           Pergameae steterant;   habitabant vallibus imis.             [ ]
111            hic mater   cultrix Cybeli   Corybantiaque aera             [ ]
112               Idaeumque nemus,   hinc fida silentia sacris,            [ ]
113             et iuncti   currum dominae   subiere leones.               [ ]
114          ergo agite et   divum ducunt   qua iussa sequamur:            [ ]
115                placemus ventos   et Gnosia regna petamus.              [ ]
116            nec longo   distant cursu:   modo Iuppiter adsit,           [ ]
117             tertia lux classem   Cretaeis sistet in oris.'             [ ]
118            sic fatus   meritos aris   mactavit honores,                [1]
119                taurum Neptuno,   taurum tibi, pulcher Apollo,          [ ]?
120          nigram Hiemi pecudem,   Zephyris felicibus albam.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
121            Fama volat   pulsum regnis   cessisse paternis              [ ]
122                Idomenea ducem,   desertaque litora Cretae,             [ ]
123             hoste vacare domum   sedesque astare relictas.             [ ]
124             linquimus Ortygiae   portus pelagoque volamus              [ ]
125             bacchatamque iugis   Naxum viridemque Donusam,             [ ]
126               Olearum   niveamque Parum    sparsasque per aequor       [ ]
127           Cycladas, et crebris   legimus freta consita terris.         [ ]
128              nauticus exoritur   vario certamine clamor:               [ ]
129              hortantur   socii Cretam   proavosque petamus.            [ ]
130            prosequitur surgens   a puppi ventus euntis,                [ ]
131             et tandem antiquis   Curetum adlabimur oris.               [ ]
132              ergo avidus muros   optatae molior urbis                  [ ]
133          Pergameamque voco, et   laetam cognomine gentem               [ ]
134             hortor amare focos   arcemque attollere tectis.            [ ]
135              Iamque fere sicco   subductae litore puppes;              [ ]
136               conubiis   arvisque novis    operata iuventus;           [ ]
137           iura domosque dabam:   subito cum tabida membris             [ ]
138               corrupto   caeli tractu   miserandaque venit             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
139             arboribusque satis  -que lues et letifer annus.            [ ]
140            linquebant   dulcis animas   aut aegra trahebant            [ ]
141          corpora; tum sterilis   exurere Sirius agros,                 [ ]
142            arebant   herbae et victum   seges aegra negabat.           [ ]
143           rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso                [2]!
144             hortatur   pater ire mari   veniamque precari,             [ ]
145              quam fessis finem   rebus ferat, unde laborum             [ ]
146              temptare auxilium   iubeat, quo vertere cursus.           [ ]
147             Nox erat et terris   animalia somnus habebat:              [ ]
148              effigies   sacrae divum   Phrygiique penates,             [ ]
149            quos mecum ab Troia   mediisque ex ignibus urbis            [ ]
150           extuleram,   visi ante oculos   astare iacentis              [ ]
151                in somnis multo   manifesti lumine, qua se              [ ]
152             plena per insertas   fundebat luna fenestras;              [ ]
153              tum sic adfari et   curas his demere dictis:              [ ]
154           'quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,              [u]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
155           hic canit et tua nos   en ultro ad limina mittit.            [ ]
156             nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,                [ ]!
157             nos tumidum sub te   permensi classibus aequor,            [ ]
158                  idem venturos   tollemus in astra nepotes             [ ]
159               imperiumque urbi   dabimus. tu moenia magnis             [ ]
160            magna para   longumque fugae    ne linque laborem.          [ ]
161                mutandae sedes.   non haec tibi litora suasit           [ ]
162              Delius aut Cretae   iussit considere Apollo.              [ ]
163           est locus, Hesperiam   Grai cognomine dicunt,                [ ]
164          terra antiqua, potens   armis atque ubere glaebae;            [ ]
165                Oenotri   coluere viri;   nunc fama minores             [2]?
166                Italiam   dixisse ducis   de nomine gentem:             [ ]
167           hae nobis   propriae sedes,   hinc Dardanus ortus            [ ]
168               Iasiusque pater,   genus a quo principe nostrum.         [2]
169       surge age et haec laetus   longaevo dicta parenti                [ ]
170          haud dubitanda refer:   Corythum terrasque requirat           [ ]
171             Ausonias:   Dictaea negat   tibi Iuppiter arva.'           [ ]
172              talibus attonitus   visis et voce deorum                  [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
173         (nec sopor illud erat,   sed coram agnoscere vultus            [ ]
174               velatasque comas   praesentiaque ora videbar;            [ ]
175               tum gelidus toto   manabat corpore sudor)                [ ]?
176           corripio e   stratis corpus   tendoque supinas               [2]
177             ad caelum   cum voce manus   et munera libo                [ ]
178              intemerata focis.   perfecto laetus honore                [ ]
179               Anchisen   facio certum   remque ordine pando.           [ ]
180            agnovit   prolem ambiguam   geminosque parentis,            [ ]
181             seque novo veterum   deceptum errore locorum.              [ ]
182        tum memorat:   'nate, Iliacis   exercite fatis,                 [ ]
183              sola mihi   talis casus   Cassandra canebat.              [2]
184        nunc repeto haec generi   portendere debita nostro              [ ]
185            et saepe Hesperiam,   saepe Itala regna vocare.             [ ]
186          sed quis ad Hesperiae   venturos litora Teucros               [ ]
187         crederet? aut quem tum   vates Cassandra moveret?              [ ]
188            cedamus   Phoebo et moniti   meliora sequamur.'             [ ]
189           sic ait, et   cuncti dicto   paremus ovantes.                [ ]?
190          hanc quoque deserimus   sedem paucisque relictis              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
191            vela damus   vastumque cava    trabe currimus aequor.       [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 32
Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,192-355 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: