File n. 32 – 12:29 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 33
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 32 Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,192-355 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
192         Postquam altum   tenuere rates   nec iam amplius ullae         [ ]
193               apparent terrae,   caelum undique et undique pontus,     [ ]
194             tum mihi caeruleus   supra caput astitit imber             [ ]
195       noctem hiememque ferens,   et inhorruit unda tenebris.           [ ]
196               continuo   venti volvunt   mare magnaque surgunt         [ ]
197              aequora, dispersi   iactamur gurgite vasto;               [ ]
198                 involvere diem   nimbi et nox umida caelum             [ ]
199           abstulit, ingeminant   abruptis nubibus ignes.               [ ]
200           excutimur   cursu et caecis   erramus in undis.              [ ]
201             ipse diem   noctemque negat    discernere caelo            [ ]
202             nec meminisse viae   media Palinurus in unda.              [ ]
203             tris adeo incertos   caeca caligine soles                  [ ]?
204                erramus pelago,   totidem sine sidere noctes.           [ ]
205               quarto terra die   primum se attollere tandem            [ ]?
206           visa, aperire procul   montis ac volvere fumum.              [ ]
207             vela cadunt, remis   insurgimus; haud mora, nautae         [ ]?
208              adnixi   torquent spumas   et caerula verrunt.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
209            servatum ex   undis Strophadum   me litora primum           [ ]
210        excipiunt.   Strophades Graio   stant nomine dictae             [ ]
211              insulae  Ionio in   magno, quas dira Celaeno              [ ]
212             Harpyiaeque colunt   aliae, Phineia postquam               [ ]
213          clausa domus   mensasque metu    liquere priores.             [1]
214            tristius haud illis   monstrum, nec saevior ulla            [ ]
215             pestis et ira deum   Stygiis sese extulit undis.           [ ]
216            virginei   volucrum vultus,   foedissima ventris            [ ]
217              proluvies   uncaeque manus    et pallida semper           [ ]
218  ora fame.                                                               ..
219                 huc ubi delati   portus intravimus, ecce               [2]
220            laeta boum   passim campis   armenta videmus                [ ]
221            caprigenumque pecus   nullo custode per herbas.             [ ]
222            inruimus   ferro et divos   ipsumque vocamus                [ ]
223            in partem   praedamque Iovem;    tum litore curvo           [ ]
224            exstruimusque toros   dapibusque epulamur opimis.           [ ]
225           at subitae horrifico   lapsu de montibus adsunt              [ ]?
226           Harpyiae et   magnis quatiunt   clangoribus alas,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
227             diripiuntque dapes   contactuque omnia foedant             [ ]
228             immundo;   tum vox taetrum   dira inter odorem.            [ ]
229              rursum in secessu   longo sub rupe cavata                 [ ]
230              arboribus clausam   circum atque horrentibus (?)umbris    [ ]
231              instruimus mensas   arisque reponimus ignem;              [ ]?
232              rursum ex diverso   caeli caecisque latebris              [ ]
233         turba sonans   praedam pedibus   circumvolat uncis,            [ ]
234             polluit ore dapes.   sociis tunc arma capessant            [ ]
235               edico, et   dira bellum   cum gente gerendum.            [ ]
236          haud secus ac   iussi faciunt   tectosque per herbam          [ ]
237                disponunt ensis   et scuta latentia condunt.            [ ]
238              ergo ubi delapsae   sonitum per curva dedere              [ ]
239             litora, dat signum   specula Misenus ab alta               [1]
240            aere cavo. invadunt   socii et nova proelia temptant,       [ ]
241              obscenas   pelagi ferro   foedare volucris.               [ ]
242         sed neque vim   plumis ullam   nec vulnera tergo               [ ]
243            accipiunt,   celerique fuga    sub sidera lapsae            [ ]
244             semesam praedam et   vestigia foeda relinquunt.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
245               una in praecelsa   consedit rupe Celaeno,                [ ]
246                 infelix vates,   rumpitque hanc pectore vocem:         [ ]
247        'bellum etiam   pro caede boum   stratisque iuvencis,           [ ]
248                Laomedontiadae,   bellumne inferre paratis              [ ]
249             et patrio Harpyias   insontis pellere regno?               [ ]
250           accipite ergo animis   atque haec mea figite dicta,          [ ]
251         quae Phoebo   pater omnipotens,   mihi Phoebus Apollo          [ ]
252               praedixit, vobis   Furiarum ego maxima pando.            [ ]
253                Italiam   cursu petitis   ventisque vocatis:            [ ]
254                 ibitis Italiam   portusque intrare licebit.            [ ]
255             sed non ante datam   cingetis moenibus urbem               [ ]
256            quam vos dira fames   nostraeque iniuria caedis             [ ]
257              ambesas   subigat malis   absumere mensas.'               [ ]
258          dixit, et in   silvam pennis   ablata refugit.                [ ]
259             at sociis   subita gelidus   formidine sanguis             [ ]
260             deriguit:   cecidere animi,   nec iam amplius armis,       [ ]
261           sed votis   precibusque iubent    exposcere pacem,           [ ]
262             sive deae seu sint   dirae obscenaeque volucres.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
263              et pater Anchises   passis de litore palmis               [ ]
264             numina magna vocat   meritosque indicit honores:           [ ]
265          'di, prohibete minas;   di, talem avertite casum              [ ]?
266             et placidi   servate pios.'   tum litore funem             [ ]
267              deripere excussos  -que iubet laxare rudentis.            [ ]
268             tendunt vela Noti:   fugimus spumantibus undis             [ ]
269              qua cursum ventus  -que gubernatorque vocabat.            [ ]
270              iam medio apparet   fluctu nemorosa Zacynthos             [ ]
271              Dulichiumque Same  -que et Neritos ardua saxis.           [ ]
272           effugimus   scopulos Ithacae,   Laertia regna,               [ ]
273             et terram altricem   saevi exsecramur Vlixi.               [ ]
274                mox et Leucatae   nimbosa cacumina montis               [ ]
275                  et formidatus   nautis aperitur Apollo.               [ ]
276        hunc petimus   fessi et parvae   succedimus urbi;               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
277                ancora de prora   iacitur, stant litore puppes.         [2]?
278                 Ergo insperata   tandem tellure potiti                 [ ]
279              lustramurque Iovi   votisque incendimus aras,             [1]
280               Actiaque Iliacis   celebramus litora ludis.              [ ]
281             exercent   patrias oleo   labente palaestras               [ ]?
282                  nudati socii:   iuvat evasisse tot urbes              [2]?
283             Argolicas   mediosque fugam    tenuisse per hostis.        [ ]
284                 interea magnum   sol circumvolvitur annum              [ ]
285             et glacialis hiems   Aquilonibus asperat undas:            [ ]
286             aere cavo clipeum,   magni gestamen Abantis,               [ ]
287              postibus adversis   figo et rem carmine signo:            [ ]
288               AENEAS   HAEC DE DANAIS   VICTORIBVS ARMA.               [ ]?
289            linquere tum portus   iubeo et considere transtris.         [ ]
290               certatim   socii feriunt   mare et aequora verrunt.      [ ]
291                protinus aërias   Phaeacum abscondimus arces            [ ]
292                litoraque Epiri   legimus portuque subimus              [2]?
293              Chaonio et celsam   Buthroti accedimus urbem.             [ ]
294               Hic incredibilis   rerum fama occupat auris,             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
295            Priamiden   Helenum Graias   regnare per urbis              [ ]
296              coniugio Aeacidae   Pyrrhi sceptrisque potitum,           [ ]
297          et patrio Andromachen   iterum cessisse marito.               [ ]
298                  obstipui miro  -que incensum pectus amore             [ ]
299            compellare virum et   casus cognoscere tantos.              [ ]
300             progredior   portu classis   et litora linquens,           [ ]
301            sollemnis   cum forte dapes   et tristia dona               [ ]
302           ante urbem in   luco falsi   Simoentis ad undam              [ ]?
303            libabat   cineri Andromache   manisque vocabat              [ ]?
304          Hectoreum ad tumulum,   viridi quem caespite inanem           [ ]
305           et geminas,   causam lacrimis,   sacraverat aras.            [ ]
306                ut me conspexit   venientem et Troia circum             [ ]
307              arma amens vidit,   magnis exterrita monstris             [ ]
308             deriguit   visu in medio,   calor ossa reliquit;           [ ]
309               labitur et longo   vix tandem tempore fatur:             [ ]
310             'verane te facies,   verus mihi nuntius adfers,            [ ]
311              nate dea?   vivisne? aut, si   lux alma recessit,         [ ]?
312        Hector ubi est?' dixit,   lacrimasque effudit et omnem          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
313               implevit   clamore locum.   vix pauca furenti            [2]
314               subicio et raris   turbatus vocibus hisco:               [ ]
315            'vivo equidem vitam  -que extrema per omnia duco;           [ ]
316  ne dubita, nam vera vides.                                              ..
317             heu! quis te casus   deiectam coniuge tanto                [ ]
318        excipit, aut   quae digna satis   fortuna revisit,              [ ]!
319           Hectoris Andromache?   Pyrrhin conubia servas?'              [ ]
320              deiecit vultum et   demissa voce locuta est:              [ ]
321              'o felix   una ante alias   Priameia virgo,               [ ]
322          hostilem ad   tumulum Troiae   sub moenibus altis             [ ]
323         iussa mori,   quae sortitus   non pertulit ullos               [ ]
324              nec victoris heri   tetigit captiva cubile!               [ ]
325             nos patria incensa   diversa per aequora vectae            [ ]?
326              stirpis Achilleae   fastus iuvenemque superbum            [ ]
327                servitio enixae   tulimus; qui deinde secutus           [ ]
328              Ledaeam Hermionen   Lacedaemoniosque hymenaeos            [ ]
329            me famulo   famulamque Heleno    transmisit habendam.       [ ]
330              ast illum ereptae   magno flammatus amore                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
331           coniugis et scelerum   furiis agitatus Orestes               [ ]
332               excipit incautum   patriasque obtruncat ad aras.         [ ]
333               morte Neoptolemi   regnorum reddita cessit               [ ]
334         pars Heleno,   qui Chaonios   cognomine campos                 [1]?
335              Chaoniamque omnem   Troiano a Chaone dixit,               [ ]?
336             Pergamaque Iliacam  -que iugis hanc addidit arcem.         [ ]
337          sed tibi qui   cursum venti,   quae fata dedere?              [ ]
338            aut quisnam ignarum   nostris deus appulit oris?            [ ]
339            quid puer Ascanius?   superatne et vescitur aura?           [ ]
340  quem tibi iam Troia -                                                   ..
341          ecqua tamen puero est   amissae cura parentis?                [ ]
342             ecquid in antiquam   virtutem animosque virilis            [ ]
343                et pater Aeneas   et avunculus excitat Hector?'         [ ]?
344                 talia fundabat   lacrimans longosque ciebat            [ ]
345               incassum fletus,   cum sese a moenibus heros             [ ]
346             Priamides   multis Helenus   comitantibus adfert,          [ ]
347               agnoscitque suos   laetusque ad limina ducit,            [ ]
348             et multum lacrimas   verba inter singula fundit.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
349            procedo et   parvam Troiam   simulataque magnis             [ ]
350             Pergama et arentem   Xanthi cognomine rivum                [ ]
351                agnosco, Scaeae  -que amplector limina portae.          [ ]
352            nec non et   Teucri socia   simul urbe fruuntur.            [ ]
353               illos porticibus   rex accipiebat in amplis:             [ ]
354                    aulai medio   libabant pocula Bacchi                [1]?
355               impositis   auro dapibus,   paterasque tenebant.         [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 33
Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,356-547 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: