File n. 33 – 15:32 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 34
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 33 Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,356-547 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
356            Iamque dies   alterque dies    processit, et aurae          [ ]
357             vela vocant tumido  -que inflatur carbasus austro:         [ ]
358            his vatem adgredior   dictis ac talia quaeso:               [ ]
359          'Troiugena, interpres   divum, qui numina Phoebi,             [ ]
360         qui tripodas,   Clarii lauros,   qui sidera sentis             [ ]
361            et volucrum linguas   et praepetis omina pennae,            [ ]
362         fare age (namque omnis   cursum mihi prospera dixit            [ ]
363             religio, et cuncti   suaserunt numine divi                 [ ]?
364            Italiam   petere et terras   temptare repostas;             [ ]
365             sola novum   dictuque nefas    Harpyia Celaeno             [ ]
366           prodigium   canit et tristis   denuntiat iras                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
367             obscenamque famem)   quae prima pericula vito?             [ ]
368        quidve sequens   tantos possim   superare labores?'             [ ]
369           hic Helenus   caesis primum   de more iuvencis               [ ]
370                 exorat   pacem divum   vittasque resolvit              [ ]
371               sacrati capitis,   meque ad tua limina, Phoebe,          [1]
372                ipse manu multo   suspensum numine ducit,               [ ]
373        atque haec deinde canit   divino ex ore sacerdos:               [ ]
374              'Nate dea (nam te   maioribus ire per altum               [1]?
375            auspiciis   manifesta fides,   sic fata deum rex            [ ]
376              sortitur   volvitque vices,    is vertitur ordo),         [ ]
377           pauca tibi e multis,   quo tutior hospita lustres            [ ]
378             aequora et Ausonio   possis considere portu,               [ ]
379               expediam dictis:   prohibent nam cetera Parcae           [ ]
380           scire Helenum   farique vetat    Saturnia Iuno.              [1]
381             principio Italiam,   quam tu iam rere propinquam           [ ]
382            vicinos  -que, ignare, paras   invadere portus,             [ ]
383            longa procul longis   via dividit invia terris.             [ ]
384              ante et Trinacria   lentandus remus in unda               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
385               et salis Ausonii   lustrandum navibus aequor             [ ]
386               infernique lacus   Aeaeaeque insula Circae,              [ ]
387             quam tuta   possis urbem   componere terra.                [ ]
388              signa tibi dicam,   tu condita mente teneto:              [2]
389             cum tibi sollicito   secreti ad fluminis undam             [ ]?
390                litoreis ingens   inventa sub ilicibus sus              [ ]
391              triginta   captum fetus   enixa iacebit,                  [ ]
392           alba, solo recubans,   albi circum ubera nati,               [ ]
393           is locus urbis erit,   requies ea certa laborum.             [ ]
394                nec tu mensarum   morsus horresce futuros:              [ ]
395            fata viam invenient   aderitque vocatus Apollo.             [ ]
396               has autem terras   Italique hanc litoris oram,           [ ]
397            proxima quae nostri   perfunditur aequoris aestu,           [ ]
398           effuge; cuncta malis   habitantur moenia Grais.              [ ]
399                 hic et Narycii   posuerunt moenia Locri,               [ ]
400                 et Sallentinos   obsedit milite campos                 [ ]
401             Lyctius Idomeneus;   hic illa ducis Meliboei               [ ]
402              parva Philoctetae   subnixa Petelia muro.                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
403           quin ubi transmissae   steterint trans aequora classes       [ ]
404                et positis aris   iam vota in litore solves,            [2]
405                purpureo   velare comas   adopertus amictu,             [3]?
406         ne qua inter   sanctos ignis   in honore deorum                [ ]
407                hostilis facies   occurrat et omina turbet.             [ ]
408               hunc socii morem   sacrorum, hunc ipse teneto;           [ ]
409              hac casti maneant   in religione nepotes.                 [ ]
410              ast ubi digressum   Siculae te admoverit orae             [ ]
411             ventus, et angusti   rarescent claustra Pelori,            [ ]?
412              laeva tibi tellus   et longo laeva petantur               [ ]
413              aequora circuitu;   dextrum fuge litus et undas.          [ ]
414      haec loca vi   quondam et vasta   convulsa ruina                  [ ]
415          (tantum aevi   longinqua valet    mutare vetustas)            [ ]
416            dissiluisse ferunt,   cum protinus utraque tellus           [ ]
417             una foret:   venit medio   vi pontus et undis              [ ]
418               Hesperium Siculo   latus abscidit, arvaque et urbes      [ ]
419                litore diductas   angusto interluit aestu.              [ ]
420          dextrum Scylla latus,   laevum implacata Charybdis            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
421             obsidet, atque imo   barathri ter gurgite vastos           [ ]?
422             sorbet in abruptum   fluctus rursusque sub auras           [ ]
423               erigit alternos,   et sidera verberat unda.              [ ]
424            at Scyllam   caecis cohibet   spelunca latebris             [ ]
425             ora exsertantem et   navis in saxa trahentem.              [ ]
426           prima hominis facies   et pulchro pectore virgo              [ ]
427             pube tenus, postrema immani corpore pistrix                [2]!
428             delphinum   caudas utero   commissa luporum.               [ ]
429             praestat Trinacrii   metas lustrare Pachyni                [ ]?
430              cessantem, longos   et circumflectere cursus,             [ ]
431            quam semel informem   vasto vidisse sub antro               [ ]?
432           Scyllam et caeruleis   canibus resonantia saxa.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
433        praeterea,   si qua est Heleno   prudentia vati,                [1]
434           si qua fides, animum   si veris implet Apollo,               [ ]?
435          unum illud   tibi, nate dea,   proque omnibus unum            [ ]?
436          praedicam et repetens   iterumque iterumque monebo,           [ ]
437               Iunonis   magnae primum   prece numen adora,             [ ]
438               Iunoni   cane vota libens   dominamque potentem          [2]?
439           supplicibus   supera donis:   sic denique victor             [1]
440              Trinacria   finis Italos   mittere relicta.               [1]
441                huc ubi delatus   Cumaeam accesseris urbem              [2]
442               divinosque lacus   et Averna sonantia silvis,            [ ]
443             insanam   vatem aspicies,   quae rupe sub ima              [ ]
444            fata canit   foliisque notas    et nomina mandat.           [ ]
445           quaecumque in foliis   descripsit carmina virgo              [ ]
446          digerit in numerum at  -que antro seclusa relinquit:          [ ]?
447             illa manent   immota locis   neque ab ordine cedunt.       [ ]
448           verum eadem,   verso tenuis   cum cardine ventus             [ ]
449             impulit et teneras   turbavit ianua frondes,               [ ]
450            numquam deinde cavo   volitantia prendere saxo              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
451             nec revocare situs   aut iungere carmina curat.            [ ]
452              inconsulti abeunt   sedemque odere Sibyllae.              [ ]
453        hic tibi ne   qua morae fuerint   dispendia tanti,              [ ]
454            quamvis increpitent   socii et vi cursus in altum           [ ]
455           vela vocet,   possisque sinus    implere secundos,           [ ]
456               quin adeas vatem   precibusque oracula poscas,           [ ]
457             ipsa canat   vocemque volens    atque ora resolvat.        [ ]
458              illa tibi Italiae   populos venturaque bella              [ ]
459            et quo quemque modo   fugiasque ferasque laborem            [ ]
460             expediet,   cursusque dabit    venerata secundos.          [ ]
461        haec sunt quae   nostra liceat   te voce moneri.                [ ]
462           vade age et ingentem   factis fer ad aethera Troiam.'        [ ]
463            Quae postquam vates   sic ore effatus amico est,            [ ]
464             dona dehinc   auro gravia   sectoque elephanto             [ ]
465               imperat ad navis   ferri, stipatque carinis              [ ]?
466                ingens argentum   Dodonaeosque lebetas,                 [ ]
467               loricam   consertam hamis   auroque trilicem,            [ ]
468              et conum insignis   galeae cristasque comantis,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
469               arma Neoptolemi.   sunt et sua dona parenti.             [ ]
470  addit equos, additque duces,                                            ..
471              remigium supplet,   socios simul instruit armis.          [ ]
472              Interea   classem velis   aptare iubebat                  [ ]
473             Anchises,   fieret vento   mora ne qua ferenti.            [ ]
474          quem Phoebi interpres   multo compellat honore:               [ ]
475            'coniugio, Anchisa,   Veneris dignate superbo,              [ ]?
476           cura deum,   bis Pergameis   erepte ruinis,                  [ ]?
477             ecce tibi Ausoniae   tellus: hanc arripe velis.            [ ]
478           et tamen hanc pelago   praeterlabare necesse est:            [ ]
479             Ausoniae   pars illa procul   quam pandit Apollo.          [ ]
480          vade,' ait 'o   felix nati   pietate. quid ultra              [ ]
481              provehor et fando   surgentis demoror Austros?'           [ ]
482           nec minus Andromache   digressu maesta supremo               [ ]?
483                fert picturatas   auri subtemine vestis                 [ ]
484            et Phrygiam Ascanio   chlamydem (nec cedit honore)          [ ]
485           textilibusque onerat   donis, ac talia fatur                 [ ]
486      'accipe et haec,   manuum tibi quae   monimenta mearum            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
487     sint, puer, et   longum Andromachae   testentur amorem,            [ ]
488            coniugis Hectoreae.   cape dona extrema tuorum,             [ ]
489                o mihi sola mei   super Astyanactis imago.              [ ]
490           sic oculos,   sic ille manus,   sic ora ferebat;             [ ]
491                et nunc aequali   tecum pubesceret aevo.'               [ ]
492             hos ego digrediens   lacrimis adfabar obortis:             [ ]
493               'vivite felices,   quibus est fortuna peracta            [2]
494         iam sua: nos   alia ex aliis   in fata vocamur.                [ ]
495             vobis parta quies:   nullum maris aequor arandum,          [ ]
496            arva neque Ausoniae   semper cedentia retro                 [ ]
497            quaerenda. effigiem   Xanthi Troiamque videtis              [ ]?
498            quam vestrae   fecere manus,   melioribus, opto,            [2]
499           auspiciis,   et quae fuerit   minus obvia Grais.             [ ]
500              si quando Thybrim   vicinaque Thybridis arva              [2]
501                intraro   gentique meae    data moenia cernam,          [ ]?
502               cognatas   urbes olim   populosque propinquos,           [ ]?
503                Epiro Hesperiam   (quibus idem Dardanus auctor          [ ]
504             atque idem casus),   unam faciemus utramque                [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
505        Troiam animis:   maneat nostros   ea cura nepotes.'             [ ]
506              Provehimur pelago   vicina Ceraunia iuxta,                [2]?
507              unde iter Italiam   cursusque brevissimus undis.          [ ]
508            sol ruit interea et   montes umbrantur opaci.               [ ]
509              sternimur optatae   gremio telluris ad undam              [ ]
510                  sortiti remos   passimque in litore sicco             [ ]
511               corpora curamus:   fessos sopor inrigat artus.           [2]
512            necdum orbem medium   nox Horis acta subibat:               [ ]
513           haud segnis   strato surgit   Palinurus et omnis             [ ]?
514                explorat ventos   atque auribus aëra captat;            [ ]
515            sidera cuncta notat   tacito labentia caelo,                [1]
516             Arcturum   pluviasque Hyadas    geminosque Triones         [ ]
517                armatumque auro   circumspicit Oriona.                  [u]
518          postquam cuncta videt   caelo constare sereno,                [ ]
519           dat clarum e   puppi signum:   nos castra movemus            [ ]
520           temptamusque viam et   velorum pandimus alas.                [ ]
521              Iamque rubescebat   stellis Aurora fugatis                [ ]
522            cum procul obscuros   collis humilemque videmus             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
523               Italiam. Italiam   primus conclamat Achates,             [ ]
524                Italiam   laeto socii   clamore salutant.               [ ]?
525             tum pater Anchises   magnum cratera corona                 [ ]
526                induit implevit  -que mero, divosque vocavit            [1]
527  stans celsa in puppi:                                                   ..
528            'di maris et terrae   tempestatumque potentes,              [ ]
529             ferte viam   vento facilem et   spirate secundi.'          [ ]
530             crebrescunt   optatae aurae   portusque patescit           [ ]
531           iam propior, templum  -que apparet in arce Minervae.         [ ]
532         vela legunt   socii et proras   ad litora torquent.            [ ]
533                portus ab euroo   fluctu curvatus in arcum,             [ ]
534               obiectae   salsa spumant   aspergine cautes,             [ ]
535             ipse latet: gemino   dimittunt bracchia muro               [ ]?
536                turriti scopuli   refugitque ab litore templum.         [1]?
537       quattuor hic,   primum omen, equos   in gramine vidi             [u]!
538             tondentis   campum late,   candore nivali.                 [ ]
539              et pater Anchises   'bellum, o terra hospita, portas:     [ ]
540           bello armantur equi,   bellum haec armenta minantur.         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
541            sed tamen idem olim   curru succedere sueti                 [2]
542           quadripedes   et frena iugo   concordia ferre:               [ ]
543            spes et pacis' ait.   tum numina sancta precamur            [ ]
544            Palladis armisonae,   quae prima accepit ovantis,           [ ]
545            et capita ante aras   Phrygio velamur amictu,               [ ]
546          praeceptisque Heleni,   dederat quae maxima, rite             [ ]
547                 Iunoni Argivae   iussos adolemus honores.              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 34
Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,548-718 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: