File n. 34 – 12:58 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 35
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 34 Publius Vergilius Maro: Æneiden 3,548-718 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)                     0:00
548            Haud mora, continuo   perfectis ordine votis                [ ]
549                  cornua velatarum obvertimus antemnarum,               [1]!
550            Graiugenumque domos   suspectaque linquimus arva.           [ ]
551            hinc sinus Herculei   (si vera est fama) Tarenti            [ ]?
552             cernitur, attollit   se diva Lacinia contra,               [2]
553              Caulonisque arces   et navifragum Scylaceum.              [ ]
554            tum procul e fluctu   Trinacria cernitur Aetna,             [ ]?
555            et gemitum ingentem   pelagi pulsataque saxa                [ ]
556                  audimus longe   fractasque ad litora voces,           [ ]
557           exsultantque vada at  -que aestu miscentur harenae.          [ ]
558              et pater Anchises   'nimirum hic illa Charybdis:          [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
559          hos Helenus scopulos,   haec saxa horrenda canebat.           [ ]
560              eripite, o socii,   pariterque insurgite remis.'          [ ]
561          haud minus ac   iussi faciunt,   primusque rudentem           [ ]
562             contorsit   laevas proram   Palinurus ad undas;            [ ]
563           laevam cuncta cohors   remis ventisque petivit.              [ ]
564             tollimur in caelum   curvato gurgite, et idem              [ ]?
565            subducta ad   manis imos   desedimus unda.                  [ ]
566            ter scopuli   clamorem inter   cava saxa dedere,            [ ]?
567           ter spumam elisam et   rorantia vidimus astra.               [ ]?
568               interea   fessos ventus   cum sole reliquit,             [ ]
569                 ignarique viae   Cyclopum adlabimur oris.              [ ]
570              Portus ab accessu   ventorum immotus et ingens            [ ]
571           ipse: sed horrificis   iuxta tonat Aetna ruinis,             [ ]
572              interdumque atram   prorumpit ad aethera nubem            [ ]
573               turbine fumantem   piceo et candente favilla,            [ ]
574             attollitque globos   flammarum et sidera lambit,           [ ]
575              interdum scopulos   avulsaque viscera montis              [ ]?
576               erigit eructans,   liquefactaque saxa sub auras          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
577            cum gemitu glomerat   fundoque exaestuat imo.               [ ]
578              fama est Enceladi   semustum fulmine corpus               [ ]?
579               urgeri mole hac,   ingentemque insuper Aetnam            [ ]
580               impositam ruptis   flammam exspirare caminis,            [ ]
581           et fessum   quotiens mutet   latus, intremere omnem          [ ]
582          murmure Trinacriam et   caelum subtexere fumo.                [ ]
583           noctem illam   tecti silvis   immania monstra                [ ]
584         perferimus,   nec quae sonitum   det causa videmus.            [ ]
585        nam neque erant   astrorum ignes   nec lucidus aethra           [ ]
586            siderea   polus, obscuro   sed nubila caelo,                [ ]
587              et lunam in nimbo   nox intempesta tenebat.               [ ]
588            Postera iamque dies   primo surgebat Eoo                    [ ]
589             umentem  -que Aurora polo   dimoverat umbram,              [ ]?
590          cum subito e   silvis macie   confecta suprema                [ ]
591              ignoti   nova forma viri   miserandaque cultu             [ ]?
592             procedit   supplexque manus    ad litora tendit.           [ ]
593          respicimus.   dira inluvies   immissaque barba,               [ ]
594            consertum   tegimen spinis:   at cetera Graius,             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)                     4:00
595             et quondam patriis   ad Troiam missus in armis.            [ ]
596            isque ubi Dardanios   habitus et Troia vidit                [ ]
597       arma procul,   paulum aspectu   conterritus haesit               [ ]
598           continuitque gradum;   mox sese ad litora praeceps           [ ]
599           cum fletu   precibusque tulit:    'per sidera testor,        [1]
600        per superos   atque hoc caeli   spirabile lumen,                [ ]?
601            tollite me, Teucri;   quascumque abducite terras:           [ ]
602        hoc sat erit.   scio me Danais   e classibus unum               [ ]
603               et bello Iliacos   fateor petiisse penatis.              [ ]
604         pro quo, si   sceleris tanta est   iniuria nostri,             [1]
605         spargite me in fluctus   vastoque immergite ponto;             [ ]
606           si pereo,    hominum manibus   periisse iuvabit.'            [ ]
607          dixerat et   genua amplexus   genibusque volutans             [ ]!
608            haerebat.   qui sit fari,   quo sanguine cretus,            [ ]
609          hortamur,   quae deinde agitet   fortuna fateri.              [ ]
610        ipse pater   dextram Anchises   haud multa moratus              [ ]
611        dat iuveni atque animum   praesenti pignore firmat.             [ ]
612             ille haec deposita   tandem formidine fatur:               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
613         'sum patria ex Ithaca,   comes infelicis Vlixi,                [ ]
614           nomine Achaemenides,   Troiam genitore Adamasto              [ ]
615             paupere (mansisset  -que utinam fortuna!) profectus.       [ ]
616            hic me, dum trepidi   crudelia limina linquunt,             [ ]?
617              immemores   socii vasto   Cyclopis in antro               [ ]
618               deseruere. domus   sanie dapibusque cruentis,            [ ]
619           intus opaca, ingens.   ipse arduus, altaque pulsat           [ ]
620               sidera (di talem   terris avertite pestem!)              [2]?
621               nec visu facilis   nec dictu adfabilis ulli;             [1]
622              visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.           [ ]!
623           vidi egomet   duo de numero   cum corpora nostro             [ ]
624            prensa manu   magna medio   resupinus in antro              [ ]
625            frangeret ad saxum,   sanieque aspersa natarent             [ ]
626              limina; vidi atro   cum membra fluentia tabo              [2]?
627             manderet et tepidi   tremerent sub dentibus artus -        [ ]
628            haud impune quidem,   nec talia passus Vlixes               [ ]
629              oblitusve sui est   Ithacus discrimine tanto.             [ ]
630             nam simul expletus   dapibus vinoque sepultus              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
631              cervicem inflexam   posuit, iacuitque per antrum          [ ]
632            immensus   saniem eructans   et frusta cruento              [ ]
633            per somnum   commixta mero,   nos magna precati             [ ]
634                 numina sortiti  -que vices una undique circum          [1]?
635              fundimur, et telo   lumen terebramus acuto                [1]?
636              ingens quod torva   solum sub fronte latebat,             [ ]
637            Argolici clipei aut   Phoebeae lampadis instar,             [ ]
638                et tandem laeti   sociorum ulciscimur umbras.           [ ]
639          sed fugite, o miseri,   fugite atque ab litore funem          [ ]
640  rumpite.                                                                ..
641           nam qualis   quantusque cavo    Polyphemus in antro          [ ]
642            lanigeras   claudit pecudes   atque ubera pressat,          [ ]
643       centum alii   curva haec habitant   ad litora vulgo              [ ]
644                  infandi Cyclopes et altis montibus errant.            [ ]!
645               tertia iam Lunae   se cornua lumine complent             [ ]
646          cum vitam in   silvis inter   deserta ferarum                 [ ]
647         lustra domosque traho,   vastosque ab rupe Cyclopas            [ ]
648            prospicio   sonitumque pedum    vocemque tremesco.          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)                     8:00
649              victum infelicem,   bacas lapidosaque corna,              [ ]
650         dant rami, et   vulsis pascunt   radicibus herbae.             [ ]
651              omnia conlustrans   hanc primum ad litora classem         [ ]
652              conspexi   venientem. huic me,   quaecumque fuisset,      [ ]
653              addixi: satis est   gentem effugisse nefandam.            [ ]
654         vos animam hanc potius   quocumque absumite leto.'             [ ]
655              Vix ea fatus erat   summo cum monte videmus               [ ]
656          ipsum inter   pecudes vasta   se mole moventem                [ ]?
657               pastorem Polyphemum et litora nota petentem,             [ ]!
658      monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.          [ ]!
659           trunca manum   pinus regit et   vestigia firmat;             [ ]
660            lanigerae   comitantur oves;   ea sola voluptas             [ ]
661  solamenque mali.                                                        ..
662       postquam altos   tetigit fluctus   et ad aequora venit,          [ ]
663                luminis effossi   fluidum lavit inde cruorem            [ ]
664            dentibus infrendens   gemitu, graditurque per aequor        [ ]
665           iam medium,   necdum fluctus   latera ardua tinxit.          [ ]
666          nos procul inde fugam   trepidi celerare recepto              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
667            supplice sic merito   tacitique incidere funem,             [ ]
668              vertimus et proni   certantibus aequora remis.            [ ]?
669        sensit, et ad   sonitum vocis   vestigia torsit.                [ ]
670          verum ubi nulla datur   dextra adfectare potestas             [ ]
671               nec potis Ionios   fluctus aequare sequendo,             [ ]
672              clamorem immensum   tollit, quo pontus et omnes           [ ]
673             contremuere undae,   penitusque exterrita tellus           [ ]
674                 Italiae curvis  -que immugiit Aetna cavernis.          [ ]
675              at genus e silvis   Cyclopum et montibus altis            [ ]
676              excitum   ruit ad portus   et litora complent.            [ ]
677              cernimus astantis   nequiquam lumine torvo                [ ]
678             Aetnaeos   fratres caelo   capita alta ferentis,           [ ]
679           concilium horrendum:   quales cum vertice celso              [ ]
680                 aëriae quercus   aut coniferae cyparissi               [ ]
681       constiterunt,   silva alta Iovis   lucusve Dianae.               [ ]
682          praecipitis   metus acer agit   quocumque rudentis            [ ]
683             excutere et ventis   intendere vela secundis.              [ ]
684            contra iussa monent   Heleni, Scyllam atque Charybdim       [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)
685           (inter utramque viam   leti discrimine parvo)                [ ]
686             ni teneant cursus;   certum est dare lintea retro.         [ ]
687              ecce autem Boreas   angusta ab sede Pelori                [ ]
688             missus adest: vivo   praetervehor ostia saxo               [ ]?
689            Pantagiae   Megarosque sinus    Thapsumque iacentem.        [ ]
690               talia monstrabat   relegens errata retrorsus             [ ]
691           litora Achaemenides,   comes infelicis Vlixi.                [ ]
692              Sicanio   praetenta sinu   iacet insula contra            [ ]
693             Plemyrium undosum,   nomen dixere priores                  [ ]
694              Ortygiam. Alpheum   fama est huc Elidis amnem             [ ]
695                occultas   egisse vias   subter mare, qui nunc          [ ]
696             ore, Arethusa, tuo   Siculis confunditur undis.            [ ]
697               iussi numina magna loci veneramur, et inde               [1]!
698             exsupero   praepingue solum   stagnantis Helori.           [ ]
699              hinc altas cautes   proiectaque saxa Pachyni              [ ]
700              radimus, et fatis   numquam concessa moveri               [ ]
701               apparet   Camerina procul   campique Geloi,              [ ]
702                immanisque Gela   fluvii cognomine dicta.               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 3. sang (Oxford C.T.)                    12:00
703            arduus inde Acragas   ostentat maxima longe                 [ ]
704             moenia, magnanimum   quondam generator equorum;            [ ]
705           teque datis   linquo ventis,   palmosa Selinus,              [ ]
706              et vada dura lego   saxis Lilybeia caecis.                [ ]
707            hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora                  [2]!
708            accipit. hic pelagi   tot tempestatibus actus               [ ]
709          heu, genitorem, omnis   curae casusque levamen,               [ ]
710               amitto Anchisen.   hic me, pater optime, fessum          [ ]?
711            deseris, heu tantis   nequiquam erepte periclis!            [ ]?
712             nec vates Helenus,   cum multa horrenda moneret,           [1]
713             hos mihi praedixit   luctus, non dira Celaeno.             [ ]
714            hic labor extremus,   longarum haec meta viarum.            [ ]
715              hinc me digressum   vestris deus appulit oris.'           [ ]?
716               Sic pater Aeneas   intentis omnibus unus                 [ ]
717                fata renarrabat   divum cursusque docebat.              [ ]
718               conticuit tandem   factoque hic fine quievit.            [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 35
Publius Vergilius Maro: Æneiden 4,1-172 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: