Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 17 - ÆN2-VERG Prossimo file n. 36
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 0:00
1 At regina gravi iam dudum saucia cura [1]
2 vulnus alit venis et caeco carpitur igni. [ ]
3 multa viri virtus animo multusque recursat [ ]
4 gentis honos: haerent infixi pectore vultus [ ]
5 verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. [ ]
6 postera Phoebea lustrabat lampade terras [ ]
7 umentem -que Aurora polo dimoverat umbram, [ ]?
8 cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: [1]!
9 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! [ ]
10 quis novus hic nostris successit sedibus hospes, [ ]
11 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! [1]
12 credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. [ ]
13 degeneres animos timor arguit. heu quibus ille [ ]
14 iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! [ ]
15 si mihi non animo fixum immotumque sederet [ ]
16 ne cui me vinclo vellem sociare iugali, [ ]
17 postquam primus amor deceptam morte fefellit; [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 0:+
18 si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, [ ]
19 huic uni forsan potui succumbere culpae. [ ]?
20 Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei [ ]
21 coniugis et sparsos fraterna caede penatis [ ]
22 solus hic inflexit sensus animumque labantem [ ]
23 impulit. agnosco veteris vestigia flammae. [ ]
24 sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat [ ]
25 vel pater omnipotens abigat me fulmine ad umbras, [ ]
26 pallentis umbras Erebo noctemque profundam, [ ]
27 ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. [ ]
28 ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores [1]
29 abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.' [ ]
30 sic effata sinum lacrimis implevit obortis. [ ]
31 Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori, [2]
32 solane perpetua maerens carpere iuventa [ ]
33 nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? [ ]
34 id cinerem aut manis credis curare sepultos? [ ]
35 esto: aegram nulli quondam flexere mariti, [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 4:00
36 non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas [ ]
37 ductoresque alii, quos Africa terra triumphis [1]?
38 dives alit: placitone etiam pugnabis amori? [ ]
39 nec venit in mentem quorum consederis arvis? [ ]
40 hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, [ ]
41 et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; [ ]?
42 hinc deserta siti regio lateque furentes [ ]?
43 Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam [ ]
44 germanique minas? ..
45 dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda [ ]
46 hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. [ ]
47 quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna [ ]
48 coniugio tali! Teucrum comitantibus armis [ ]?
49 Punica se quantis attollet gloria rebus! [ ]
50 tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis [ ]
51 indulge hospitio causasque innecte morandi, [ ]
52 dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion, [ ]?
53 quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 4:+
54 His dictis impenso animum flammavit amore [ ]
55 spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. [ ]
56 principio delubra adeunt pacemque per aras [ ]?
57 exquirunt; mactant lectas de more bidentis [ ]
58 legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, [ ]
59 Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. [ ]
60 ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido [ ]
61 candentis vaccae media inter cornua fundit, [ ]
62 aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, [ ]
63 instauratque diem donis, pecudumque reclusis [ ]
64 pectoribus inhians spirantia consulit exta. [ ]
65 heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem, [ ]
66 quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas [1]
67 interea et tacitum vivit sub pectore vulnus. [ ]
68 uritur infelix Dido totaque vagatur [ ]?
69 urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, [ ]
70 quam procul incautam nemora inter Cresia fixit [ ]
71 pastor agens telis liquitque volatile ferrum [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 4:++
72 nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat [ ]
73 Dictaeos; haeret lateri letalis harundo. [1]
74 nunc media Aenean secum per moenia ducit [ ]
75 Sidonias -que ostentat opes urbemque paratam, [ ]
76 incipit effari mediaque in voce resistit; [ ]?
77 nunc eadem labente die convivia quaerit, [ ]
78 Iliacosque iterum demens audire labores [ ]
79 exposcit pendetque iterum narrantis ab ore. [ ]
80 post ubi digressi, lumenque obscura vicissim [1]
81 luna premit suadent -que cadentia sidera somnos, [ ]
82 sola domo maeret vacua stratisque relictis [ ]
83 incubat. illum absens absentem auditque videtque, [ ]
84 aut gremio Ascanium genitoris imagine capta [ ]
85 detinet, infandum si fallere possit amorem. [ ]
86 non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus [ ]
87 exercet portusve aut propugnacula bello [ ]!
88 tuta parant: pendent opera interrupta minaeque [ ]
89 murorum ingentes aequataque machina caelo. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 8:00
90 Quam simul ac tali persensit peste teneri [ ]
91 cara Iovis coniunx nec famam obstare furori, [ ]
92 talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: [ ]
93 'egregiam vero laudem et spolia ampla refertis [ ]?
94 tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen), [ ]
95 una dolo divum si femina victa duorum est. [2]
96 nec me adeo fallit veritam te moenia nostra [ ]
97 suspectas habuisse domos Karthaginis altae. [ ]
98 sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? [ ]
99 quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos [ ]
100 exercemus? habes tota quod mente petisti: [ ]
101 ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. [1]
102 communem hunc ergo populum paribusque regamus [ ]
103 auspiciis; liceat Phrygio servire marito [ ]
104 dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' [ ]
105 Olli (sensit enim simulata mente locutam, [2]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 8:+
106 quo regnum Italiae Libycas averteret oras) [1]
107 sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens [ ]
108 abnuat aut tecum malit contendere bello? [ ]
109 si modo quod memoras factum fortuna sequatur. [ ]
110 sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam [2]
111 esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, [ ]
112 miscerive probet populos aut foedera iungi. [1]
113 tu coniunx, tibi fas animum temptare precando. [ ]
114 perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno: [ ]
115 'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat [ ]
116 confieri possit, paucis (adverte) docebo. [ ]
117 venatum Aeneas unaque miserrima Dido [1]?
118 in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus [ ]
119 extulerit Titan radiisque retexerit orbem. [ ]
120 his ego nigrantem commixta grandine nimbum, [ ]
121 dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, [ ]
122 desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo. [ ]
123 diffugient comites et nocte tegentur opaca: [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 8:++
124 speluncam Dido dux et Troianus eandem [ ]
125 devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas, [ ]
126 conubio iungam stabili propriamque dicabo. [ ]
127 hic hymenaeus erit.' non adversata petenti [ ]
128 adnuit atque dolis risit Cytherea repertis. [ ]
129 Oceanum interea surgens Aurora reliquit. [ ]
130 it portis iubare exorto delecta iuventus, [ ]?
131 retia rara, plagae, lato venabula ferro, [ ]?
132 Massylique ruunt equites et odora canum vis. [ ]
133 reginam thalamo cunctantem ad limina primi [ ]
134 Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro [ ]
135 stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. [ ]
136 tandem progreditur magna stipante caterva [ ]?
137 Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo; [ ]
138 cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, [ ]?
139 aurea purpuream subnectit fibula vestem. [ ]
140 nec non et Phrygii comites et laetus Iulus [ ]
141 incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 12:00
142 infert se socium Aeneas atque agmina iungit. [ ]!
143 qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta [ ]
144 deserit ac Delum maternam invisit Apollo [ ]
145 instauratque choros, mixtique altaria circum [ ]
146 Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi: [ ]
147 ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem [ ]
148 fronde premit crinem fingens atque implicat auro, [ ]
149 tela sonant umeris: haud illo segnior ibat [ ]
150 Aeneas, tantum egregio decus enitet ore. [ ]
151 postquam altos ventum in montis atque invia lustra, [ ]
152 ecce ferae saxi deiectae vertice caprae [ ]?
153 decurrere iugis; alia de parte patentis [ ]?
154 transmittunt cursu campos atque agmina cervi [ ]
155 pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. [ ]
156 at puer Ascanius mediis in vallibus acri [ ]
157 gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos, [ ]
158 spumantemque dari pecora inter inertia votis [ ]
159 optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. [ ]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.) 12:+
160 Interea magno misceri murmure caelum [ ]?
161 incipit, insequitur commixta grandine nimbus, [ ]
162 et Tyrii comites passim et Troiana iuventus [ ]
163 Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros [ ]
164 tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. [ ]
165 speluncam Dido dux et Troianus eandem [ ]
166 deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno [ ]
167 dant signum; fulsere ignes et conscius aether [ ]
168 conubiis, summo -que ulularunt vertice nymphae. [ ]
169 ille dies primus leti primusque malorum [ ]?
170 causa fuit; neque enim specie famave movetur [ ]
171 nec iam furtivum Dido meditatur amorem: [1]
172 coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 36
Publius Vergilius Maro: Æneiden 4,173-392 [Aeneis]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
4. sang.
9 ‘Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! [ ]
114 perge, sequar.’ tum sic excepit regia Iuno: [ ]
172 coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. [ ]
4. sang.
13 degeneres animos timor arguit. heu quibus ille [ ]
4. sang.
99 quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos *[ ]
146 Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi: *[ ]
Analyse 3
4. sang.
142 infert se socium Aeneas atque agmina iungit. [ ]!
4. sang.
132 Massylique ruunt equites et odora canum vis. [ ]
Analyse 4
4. sang.
87 exercet portusve aut propugnacula bello /[ ]!
4. sang.
8 cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: [1]!
4. sang.
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede