File n. 36 – 16:46 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 37
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 36 Publius Vergilius Maro: Æneiden 4,173-392 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
173              Extemplo   Libyae magnas   it Fama per urbes,             [ ]
174          Fama, malum   qua non aliud   velocius ullum:                 [ ]
175               mobilitate viget   virisque adquirit eundo,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
176              parva metu primo,   mox sese attollit in auras            [2]
177          ingrediturque solo et   caput inter nubila condit.            [ ]
178             illam Terra parens   ira inritata deorum                   [ ]
179        extremam, ut perhibent,   Coeo Enceladoque sororem              [ ]
180            progenuit   pedibus celerem et   pernicibus alis,           [ ]
181    monstrum horrendum, ingens,   cui quot sunt corpore plumae,         [ ]
182            tot vigiles   oculi subter   (mirabile dictu),              [ ]
183       tot linguae,   totidem ora sonant,   tot subrigit auris.         [ ]
184            nocte volat   caeli medio   terraeque per umbram            [ ]
185            stridens, nec dulci   declinat lumina somno;                [ ]
186              luce sedet custos   aut summi culmine tecti               [ ]
187            turribus aut altis,   et magnas territat urbes,             [ ]
188              tam ficti   pravique tenax    quam nuntia veri.           [1]
189            haec tum multiplici   populos sermone replebat              [ ]
190            gaudens, et pariter   facta atque infecta canebat:          [ ]
191                 venisse Aenean   Troiano sanguine cretum,              [ ]
192            cui se pulchra viro   dignetur iungere Dido;                [ ]
193           nunc hiemem inter se   luxu, quam longa, fovere              [ ]!

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
194             regnorum immemores   turpique cupidine captos.             [ ]
195          haec passim   dea foeda virum   diffundit in ora.             [ ]
196              protinus ad regem   cursus detorquet Iarban               [ ]
197             incenditque animum   dictis atque aggerat iras.            [ ]
198              Hic Hammone satus   rapta Garamantide nympha              [ ]
199           templa Iovi   centum latis   immania regnis,                 [ ]
200             centum aras posuit   vigilemque sacraverat ignem,          [ ]
201            excubias   divum aeternas,   pecudumque cruore              [ ]
202         pingue solum et variis   florentia limina sertis.              [ ]
203           isque amens animi et   rumore accensus amaro                 [ ]
204              dicitur ante aras   media inter numina divum              [ ]
205          multa Iovem   manibus supplex   orasse supinis:               [ ]
206          'Iuppiter omnipotens,   cui nunc Maurusia pictis              [ ]
207             gens epulata toris   Lenaeum libat honorem,                [ ]
208           aspicis haec? an te,   genitor, cum fulmina torques          [ ]
209            nequiquam horremus,   caecique in nubibus ignes             [ ]
210             terrificant animos   et inania murmura miscent?            [ ]
211           femina, quae nostris   errans in finibus urbem               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
212               exiguam   pretio posuit,   cui litus arandum             [ ]
213            cuique loci   leges dedimus,   conubia nostra               [2]
214       reppulit ac   dominum Aenean   in regna recepit.                 [ ]!
215             et nunc ille Paris   cum semiviro comitatu,                [ ]
216               Maeonia   mentum mitra   crinemque madentem              [ ]?
217              subnexus,   rapto potitur:   nos munera templis           [ ]
218            quippe tuis ferimus   famamque fovemus inanem.'             [ ]
219                Talibus orantem   dictis arasque tenentem               [ ]?
220             audiit Omnipotens,   oculosque ad moenia torsit            [ ]
221               regia et oblitos   famae melioris amantis.               [ ]
222           tum sic Mercurium adloquitur  ac talia mandat:               [ ]!
223          'vade age, nate, voca   Zephyros et labere pennis             [ ]
224            Dardaniumque ducem,   Tyria Karthagine qui nunc             [ ]
225              exspectat   fatisque datas    non respicit urbes,         [ ]
226         adloquere et   celeris defer   mea dicta per auras.            [ ]
227              non illum   nobis genetrix   pulcherrima talem            [ ]
228              promisit   Graiumque ideo    bis vindicat armis;          [ ]
229     sed fore qui   gravidam imperiis   belloque frementem              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
230               Italiam regeret,   genus alto a sanguine Teucri          [ ]
231             proderet, ac totum   sub leges mitteret orbem.             [ ]
232              si nulla accendit   tantarum gloria rerum                 [ ]
233             nec super ipse sua   molitur laude laborem,                [ ]?
234                Ascanione pater   Romanas invidet arces?                [ ]?
235       quid struit? aut qua spe    inimica in gente moratur             [ ]?
236         nec prolem Ausoniam et   Lavinia respicit arva?                [ ]
237       naviget! haec summa est,   hic nostri nuntius esto.'             [ ]
238           Dixerat. ille patris   magni parere parabat                  [ ]?
239           imperio: et   primum pedibus   talaria nectit                [ ]
240            aurea, quae   sublimem alis   sive aequora supra            [ ]!
241            seu terram   rapido pariter   cum flamine portant.          [ ]
242        tum virgam   capit: hac animas   ille evocat Orco               [ ]
243               pallentis, alias   sub Tartara tristia mittit,           [ ]
244              dat somnos adimit  -que, et lumina morte resignat.        [ ]
245               illa fretus agit   ventos et turbida tranat              [1]
246          nubila. iamque volans   apicem et latera ardua cernit         [ ]
247                Atlantis   duri caelum   qui vertice fulcit,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
248         Atlantis,   cinctum adsidue   cui nubibus atris                [ ]
249           piniferum   caput et vento   pulsatur et imbri,              [ ]
250              nix umeros   infusa tegit,   tum flumina mento            [ ]
251       praecipitant   senis, et glacie   riget horrida barba.           [ ]
252           hic primum   paribus nitens   Cyllenius alis                 [ ]
253           constitit: hinc toto   praeceps se corpore ad undas          [ ]
254             misit avi similis,   quae circum litora, circum            [ ]
255            piscosos   scopulos humilis   volat aequora iuxta.          [ ]
256           haud aliter   terras inter   caelumque volabat               [ ]
257             litus harenosum ad   Libyae, ventosque secabat             [2]
258              materno   veniens ab avo   Cyllenia proles.               [ ]
259               ut primum alatis   tetigit magalia plantis,              [ ]?
260                Aenean   fundantem arces   ac tecta novantem            [ ]
261          conspicit. atque illi   stellatus iaspide fulva               [ ]
262               ensis erat Tyrio  -que ardebat murice laena              [ ]
263             demissa ex umeris,   dives quae munera Dido                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
264              fecerat, et tenui   telas discreverat auro.               [ ]
265              continuo invadit:   'tu nunc Karthaginis altae            [ ]
266               fundamenta locas   pulchramque uxorius urbem             [ ]
267           exstruis? heu, regni   rerumque oblite tuarum!               [ ]
268            ipse deum   tibi me claro   demittit Olympo                 [2]?
269          regnator,   caelum ac terras   qui numine torquet:            [ ]
270          ipse haec ferre iubet   celeris mandata per auras:            [ ]
271     quid struis? aut   qua spe Libycis   teris otia terris?            [1]
272              si te nulla movet   tantarum gloria rerum                 [ ]
273             nec super ipse tua   moliris laude laborem,                [ ]?
274              Ascanium   surgentem et spes   heredis Iuli               [ ]?
275        respice, cui   regnum Italiae   Romanaque tellus                [ ]!
276                 debetur.' tali   Cyllenius ore locutus                 [ ]?
277               mortalis   visus medio   sermone reliquit                [ ]
278       et procul in   tenuem ex oculis   evanuit auram.                 [1]
279                 At vero Aeneas   aspectu obmutuit amens,               [ ]
280           arrectae  -que horrore comae et   vox faucibus haesit.       [ ]
281               ardet abire fuga   dulcisque relinquere terras,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
282                attonitus tanto   monitu imperioque deorum.             [ ]
283        heu quid agat? quo nunc   reginam ambire furentem               [ ]
284                 audeat adfatu?   quae prima exordia sumat?             [ ]
285        atque animum   nunc huc celerem   nunc dividit illuc            [ ]
286             in partisque rapit   varias perque omnia versat.           [ ]
287                haec alternanti   potior sententia visa est:            [ ]
288             Mnesthea Sergestum  -que vocat fortemque Serestum,         [ ]
289          classem aptent taciti   sociosque ad litora cogant,           [ ]
290          arma parent   et quae rebus   sit causa novandis              [ ]
291         dissimulent;   sese interea,   quando optima Dido              [ ]
292              nesciat et tantos   rumpi non speret amores,              [ ]
293             temptaturum aditus   et quae mollissima fandi              [1]
294            tempora, quis rebus   dexter modus. ocius omnes             [ ]
295                imperio   laeti parent   et iussa facessunt.            [ ]?
296                At regina dolos   (quis fallere possit amantem?)        [1]
297              praesensit, motus  -que excepit prima futuros             [ ]
298             omnia tuta timens.   eadem impia Fama furenti              [ ]
299                 detulit armari   classem cursumque parari.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
300             saevit inops animi   totamque incensa per urbem            [1]
301              bacchatur, qualis   commotis excita sacris                [ ]
302             Thyias, ubi audito   stimulant trieterica Baccho           [ ]?
303                orgia nocturnus  -que vocat clamore Cithaeron.          [ ]
304              tandem his Aenean   compellat vocibus ultro:              [ ]
305             'dissimulare etiam   sperasti, perfide, tantum             [ ]
306          posse nefas   tacitusque mea    decedere terra?               [ ]
307             nec te noster amor   nec te data dextera quondam           [ ]
308             nec moritura tenet   crudeli funere Dido?                  [ ]?
309             quin etiam hiberno   moliris sidere classem                [ ]?
310             et mediis properas   Aquilonibus ire per altum,            [ ]
311             crudelis? quid, si   non arva aliena domosque              [ ]
312               ignotas peteres,   et Troia antiqua maneret,             [ ]
313              Troia per undosum   peteretur classibus aequor?           [ ]
314      mene fugis?   per ego has lacrimas   dextramque tuam te           [ ]
315       (quando aliud   mihi iam miserae   nihil ipsa reliqui),          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
316                per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,             [ ]!
317           si bene quid   de te merui,   fuit aut tibi quicquam         [ ]?
318           dulce meum,   miserere domus   labentis et istam,            [ ]
319             oro, si quis adhuc   precibus locus, exue mentem.          [1]
320           te propter   Libycae gentes   Nomadumque tyranni             [ ]
321                 odere, infensi   Tyrii; te propter eundem              [ ]
322           exstinctus pudor et,   qua sola sidera adibam,               [2]
323             fama prior. cui me   moribundam deseris, - hospes          [ ]
324              hoc solum   nomen quoniam   de coniuge restat             [ ]
325       quid moror? an   mea Pygmalion   dum moenia frater               [ ]
326            destruat aut captam   ducat Gaetulus Iarbas?                [ ]
327             saltem si qua mihi   de te suscepta fuisset                [ ]?
328            ante fugam suboles,   si quis mihi parvulus aula            [ ]
329                luderet Aeneas,   qui te tamen ore referret,            [1]
330             non equidem omnino   capta ac deserta viderer.'            [ ]
331            Dixerat. ille Iovis   monitus immota tenebat                [ ]
332              lumina et obnixus   curam sub corde premebat.             [ ]
333           tandem pauca refert:   'ego te, quae plurima fando           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
334               enumerare vales,   numquam, regina, negabo               [ ]
335             promeritam, nec me   meminisse pigebit Elissae             [ ]
336            dum memor ipse mei,   dum spiritus hos regit artus.         [ ]
337           pro re pauca loquar.   neque ego hanc abscondere furto       [ ]
338              speravi   (ne finge) fugam,   nec coniugis umquam         [2]
339             praetendi   taedas aut haec   in foedera veni.             [ ]
340                me si fata meis   paterentur ducere vitam               [ ]
341            auspiciis   et sponte mea   componere curas,                [ ]
342                 urbem Troianam   primum dulcisque meorum               [ ]
343             reliquias colerem,   Priami tecta alta manerent,           [ ]
344               et recidiva manu   posuissem Pergama victis.             [ ]
345               sed nunc Italiam   magnam Gryneus Apollo,                [ ]
346                 Italiam Lyciae   iussere capessere sortes;             [ ]
347     hic amor, haec patria est.   si te Karthaginis arces               [ ]
348             Phoenissam Libycae  -que aspectus detinet urbis,           [ ]
349            quae tandem Ausonia   Teucros considere terra               [ ]
350            invidia est? et nos   fas extera quaerere regna.            [ ]
351            me patris Anchisae,   quotiens umentibus umbris             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
352             nox operit terras,   quotiens astra ignea surgunt,         [ ]
353              admonet in somnis   et turbida terret imago;              [ ]
354               me puer Ascanius   capitisque iniuria cari,              [ ]
355           quem regno Hesperiae   fraudo et fatalibus arvis.            [ ]
356           nunc etiam interpres   divum Iove missus ab ipso             [ ]
357        (testor utrumque caput)   celeris mandata per auras             [ ]
358             detulit: ipse deum   manifesto in lumine vidi              [ ]
359                intrantem muros   vocemque his auribus hausi.           [ ]
360              desine meque tuis   incendere teque querelis;             [ ]
361  Italiam non sponte sequor.'                                             ..
362                 Talia dicentem   iamdudum aversa tuetur                [ ]?
363            huc illuc   volvens oculos   totumque pererrat              [ ]
364            luminibus   tacitis et sic   accensa profatur:              [ ]
365          'nec tibi diva parens   generis nec Dardanus auctor,          [ ]
366             perfide, sed duris   genuit te cautibus horrens            [ ]
367              Caucasus Hyrcanae  -que admorunt ubera tigres.            [ ]
368         nam quid dissimulo aut   quae me ad maiora reservo?            [ ]
369             num fletu ingemuit   nostro? num lumina flexit?            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
370          num lacrimas   victus dedit aut   miseratus amantem est?      [ ]
371        quae quibus ante feram?   iam iam nec maxima Iuno               [ ]
372             nec Saturnius haec   oculis pater aspicit aequis.          [ ]
373            nusquam tuta fides.   eiectum litore, egentem               [ ]?
374              excepi et   regni demens   in parte locavi.               [ ]
375               amissam classem,   socios a morte reduxi                 [ ]
376            (heu furiis   incensa feror!):   nunc augur Apollo,         [ ]
377            nunc Lyciae sortes,   nunc et Iove missus ab ipso           [ ]
378                interpres divum   fert horrida iussa per auras.         [ ]
379            scilicet is superis   labor est, ea cura quietos            [ ]
380         sollicitat.   neque te teneo   neque dicta refello:            [ ]
381             i, sequere Italiam   ventis, pete regna per undas.         [ ]
382          spero equidem mediis,   si quid pia numina possunt,           [ ]
383             supplicia hausurum   scopulis et nomine Dido               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
384               saepe vocaturum.   sequar atris ignibus absens           [4]
385           et, cum frigida mors   anima seduxerit artus,                [2]!
386            omnibus umbra locis   adero. dabis, improbe, poenas.        [ ]
387         audiam et haec   manis veniet   mihi fama sub imos.'           [ ]
388              his medium dictis   sermonem abrumpit et auras            [ ]
389         aegra fugit   seque ex oculis   avertit et aufert,             [1]
390            linquens multa metu   cunctantem et multa parantem          [ ]
391             dicere. suscipiunt   famulae conlapsaque membra            [ ]
392            marmoreo   referunt thalamo   stratisque reponunt.          [1]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 37
Publius Vergilius Maro: Æneiden 4,393-705 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: