File n. 37 – 26:04 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 38
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 37 Publius Vergilius Maro: Æneiden 4,393-705 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
393                At pius Aeneas,   quamquam lenire dolentem              [ ]
394             solando   cupit et dictis   avertere curas,                [1]
395           multa gemens   magnoque animum    labefactus amore           [ ]
396         iussa tamen   divum exsequitur    classemque revisit.          [ ]
397           tum vero   Teucri incumbunt   et litore celsas               [ ]
398                deducunt   toto navis.   natat uncta carina,            [ ]?
399           frondentisque ferunt   remos et robora silvis                [ ]
400  infabricata fugae studio.                                               ..
401               migrantis cernas   totaque ex urbe ruentis.              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
402              ac velut ingentem   formicae farris acervum               [ ]
403          cum populant   hiemis memores   tectoque reponunt,            [ ]
404             it nigrum   campis agmen   praedamque per herbas           [ ]
405          convectant   calle angusto:   pars grandia trudunt            [ ]
406               obnixae   frumenta umeris,   pars agmina cogunt          [ ]
407            castigantque moras,   opere omnis semita fervet.            [ ]
408           quis tibi tum, Dido,   cernenti talia sensus,                [ ]
409          quosve dabas gemitus,   cum litora fervere late               [ ]
410          prospiceres   arce ex summa,   totumque videres               [ ]?
411            misceri ante oculos   tantis clamoribus aequor!             [ ]
412         improbe Amor, quid non   mortalia pectora cogis!               [ ]
413        ire iterum in lacrimas,   iterum temptare precando              [ ]
414             cogitur et supplex   animos summittere amori,              [ ]
415             ne quid inexpertum   frustra moritura relinquat.           [ ]
416              'Anna, vides toto   properari litore circum:              [2]?
417                undique convenere; vocat iam carbasus auras,            [u]!
418              puppibus et laeti   nautae imposuere coronas.             [ ]
419            hunc ego si   potui tantum   sperare dolorem,               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
420            et perferre, soror,   potero. miserae hoc tamen unum        [ ]
421         exsequere, Anna, mihi;   solam nam perfidus ille               [ ]?
422             te colere, arcanos   etiam tibi credere sensus;            [ ]?
423             sola viri   mollis aditus   et tempora noras:              [ ]
424         i, soror, atque hostem   supplex adfare superbum:              [ ]
425             non ego cum Danais   Troianam exscindere gentem            [ ]
426                  Aulide iuravi   classemve ad Pergama misi,            [2]
427            nec patris Anchisae   cineres manisve revelli:              [ ]
428            cur mea dicta negat   duras demittere in auris?             [ ]
429         quo ruit? extremum hoc   miserae det munus amanti:             [ ]
430            exspectet   facilemque fugam    ventosque ferentis.         [ ]
431           non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,              [ ]!
432         nec pulchro ut   Latio careat   regnumque relinquat:           [ ]
433             tempus inane peto,   requiem spatiumque furori,            [ ]
434            dum mea me   victam doceat   fortuna dolere.                [ ]
435            extremam hanc   oro veniam   (miserere sororis),            [ ]
436          quam mihi cum dederit   cumulatam morte remittam.'            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
437                Talibus orabat,   talisque miserrima fletus             [2]
438       fertque refertque soror.   sed nullis ille movetur               [ ]
439            fletibus, aut voces   ullas tractabilis audit;              [ ]
440        fata obstant   placidasque viri    deus obstruit auris.         [ ]
441                ac velut annoso   validam cum robore quercum            [ ]?
442                Alpini   Boreae nunc hinc   nunc flatibus illinc        [ ]
443                eruere inter se   certant; it stridor, et altae         [ ]!
444             consternunt terram   concusso stipite frondes;             [ ]
445           ipsa haeret scopulis   et quantum vertice ad auras           [ ]
446              aetherias, tantum   radice in Tartara tendit:             [ ]
447            haud secus adsiduis   hinc atque hinc vocibus heros         [ ]
448             tunditur, et magno   persentit pectore curas;              [ ]
449             mens immota manet,   lacrimae volvuntur inanes.            [ ]
450               Tum vero infelix   fatis exterrita Dido                  [ ]
451          mortem orat;   taedet caeli   convexa tueri.                  [ ]
452             quo magis inceptum   peragat lucemque relinquat,           [ ]
453              vidit, turicremis   cum dona imponeret aris               [ ]
454             (horrendum dictu),   latices nigrescere sacros             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
455            fusaque in obscenum   se vertere vina cruorem.              [ ]
456               hoc visum nulli,   non ipsi effata sorori.               [ ]
457            praeterea   fuit in tectis   de marmore templum             [ ]
458              coniugis antiqui,   miro quod honore colebat,             [1]?
459              velleribus niveis   et festa fronde revinctum:            [ ]
460                  hinc exaudiri   voces et verba vocantis               [ ]
461           visa viri,   nox cum terras   obscura teneret,               [ ]
462             solaque culminibus   ferali carmine bubo                   [ ]?
463          saepe queri et longas   in fletum ducere voces;               [ ]
464             multaque praeterea   vatum praedicta priorum               [ ]?
465        terribili   monitum horrificant.   agit ipse furentem           [ ]
466           in somnis   ferus Aeneas,   semperque relinqui               [ ]
467              sola sibi, semper   longam incomitata videtur             [ ]
468             ire viam et Tyrios   deserta quaerere terra,               [ ]
469             Eumenidum   veluti demens   videt agmina Pentheus          [1]
470          et solem   geminum et duplices   se ostendere Thebas,         [ ]
471               aut Agamemnonius   scaenis agitatus Orestes,             [ ]
472              armatam   facibus matrem et   serpentibus atris           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
473             cum fugit ultrices  -que sedent in limine Dirae.           [ ]
474              Ergo ubi concepit   furias evicta dolore                  [ ]
475              decrevitque mori,   tempus secum ipsa modumque            [ ]
476             exigit, et maestam   dictis adgressa sororem               [ ]
477              consilium   vultu tegit ac   spem fronte serenat:         [ ]
478               'inveni,   germana, viam   (gratare sorori)              [ ]
479           quae mihi reddat eum   vel eo me solvat amantem.             [ ]
480                 Oceani   finem iuxta   solemque cadentem               [ ]?
481              ultimus Aethiopum   locus est, ubi maximus Atlas          [ ]
482           axem umero   torquet stellis   ardentibus aptum:             [ ]
483             hinc mihi Massylae   gentis monstrata sacerdos,            [ ]
484            Hesperidum   templi custos,   epulasque draconi             [ ]
485           quae dabat et sacros   servabat in arbore ramos,             [ ]
486             spargens umida mella soporiferumque papaver.               [ ]!
487             haec se carminibus   promittit solvere mentes              [ ]
488        quas velit, ast   aliis duras   immittere curas,                [ ]
489          sistere aquam fluviis   et vertere sidera retro,              [ ]
490             nocturnosque movet   manis: mugire videbis                 [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
491          sub pedibus terram et   descendere montibus ornos.            [ ]
492             testor, cara, deos   et te, germana, tuumque               [ ]
493           dulce caput, magicas   invitam accingier artis.              [ ]
494               tu secreta pyram   tecto interiore sub auras             [1]
495            erige, et arma viri   thalamo quae fixa reliquit            [ ]
496                 impius exuvias  -que omnis lectumque iugalem,          [ ]
497           quo perii,   superimponas:   abolere nefandi                 [ ]?
498          cuncta viri   monimenta iuvat   monstratque sacerdos.'        [ ]
499             haec effata silet,   pallor simul occupat ora.             [ ]
500           non tamen Anna novis   praetexere funera sacris              [ ]
501               germanam credit,   nec tantos mente furores              [ ]
502          concipit aut   graviora timet   quam morte Sychaei.           [ ]!
503  ergo iussa parat.                                                       ..
504                 At regina pyra   penetrali in sede sub auras           [1]?
505                 erecta ingenti   taedis atque ilice secta,             [ ]
506              intenditque locum   sertis et fronde coronat              [ ]
507            funerea;   super exuvias   ensemque relictum                [ ]
508               effigiemque toro   locat haud ignara futuri.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
509         stant arae   circum et crinis   effusa sacerdos                [ ]
510           ter centum   tonat ore deos,   Erebumque Chaosque            [ ]
511         tergeminamque Hecaten,   tria virginis ora Dianae.             [ ]
512           sparserat et latices   simulatos fontis Averni,              [ ]
513          falcibus et messae ad   lunam quaeruntur aënis                [ ]
514              pubentes   herbae nigri   cum lacte veneni;               [ ]
515          quaeritur et   nascentis equi   de fronte revulsus            [ ]!
516  et matri praereptus amor.                                               ..
517            ipsa mola   manibusque piis    altaria iuxta                [ ]
518               unum exuta pedem   vinclis, in veste recincta,           [ ]
519              testatur   moritura deos   et conscia fati                [ ]
520            sidera; tum si quod   non aequo foedere amantis             [ ]
521              curae numen habet   iustumque memorque, precatur.         [ ]
522           Nox erat et placidum   carpebant fessa soporem               [ ]
523            corpora per terras,   silvaeque et saeva quierant           [ ]
524             aequora, cum medio   volvuntur sidera lapsu,               [ ]
525          cum tacet omnis ager,   pecudes pictaeque volucres,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
526           quaeque lacus   late liquidos   quaeque aspera dumis         [1]
527           rura tenent,   somno positae   sub nocte silenti.            [ ]
528                 lenibant curas   et corda oblita laborum.              [ ]
529                 at non infelix   animi Phoenissa neque umquam          [ ]
530             solvitur in somnos   oculisve aut pectore noctem           [ ]
531            accipit: ingeminant   curae rursusque resurgens             [ ]
532              saevit amor magno  -que irarum fluctuat aestu.            [ ]?
533              sic adeo insistit   secumque ita corde volutat:           [ ]
534        'en, quid ago?   rursusne procos   inrisa priores               [ ]
535            experiar,   Nomadumque petam    conubia supplex,            [ ]
536           quos ego sim totiens   iam dedignata maritos?                [ ]
537               Iliacas   igitur classis   atque ultima Teucrum          [ ]
538      iussa sequar?   quiane auxilio   iuvat ante levatos               [ ]
539         et bene apud   memores veteris   stat gratia facti?            [ ]
540       quis me autem,   fac velle, sinet   ratibusque superbis          [ ]
541              invisam accipiet?   nescis heu, perdita, necdum           [ ]
542                   Laomedonteae   sentis periuria gentis?               [ ]
543            quid tum? sola fuga   nautas comitabor ovantis?             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
544               an Tyriis   omnique manu    stipata meorum               [1]?
545          inferar et,   quos Sidonia   vix urbe revelli,                [ ]!
546        rursus agam   pelago et ventis   dare vela iubebo?              [ ]
547      quin morere ut merita es,   ferroque averte dolorem.              [ ]?
548             tu lacrimis   evicta meis,   tu prima furentem             [ ]?
549            his, germana, malis   oneras atque obicis hosti.            [ ]
550        non licuit   thalami expertem   sine crimine vitam              [ ]
551             degere more ferae,   talis nec tangere curas;              [ ]
552              non servata fides   cineri promissa Sychaeo.'             [1]
553                Tantos illa suo   rumpebat pectore questus:             [ ]
554              Aeneas   celsa in puppi   iam certus eundi                [ ]
555              carpebat   somnos rebus   iam rite paratis.               [ ]
556              huic se forma dei   vultu redeuntis eodem                 [ ]
557              obtulit in somnis   rursusque ita visa monere est,        [ ]
558                 omnia Mercurio   similis, vocemque colorem             [ ]
559          -que et crinis flavos   et membra decora iuventae:            [2]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
560           'nate dea, potes hoc   sub casu ducere somnos,               [2]
561             nec quae te circum   stent deinde pericula cernis,         [ ]
562           demens, nec Zephyros   audis spirare secundos?               [ ]
563             illa dolos   dirumque nefas    in pectore versat           [ ]
564             certa mori, varios  -que irarum concitat aestus.           [ ]
565       non fugis hinc praeceps,   dum praecipitare potestas?            [ ]
566               iam mare turbari   trabibus saevasque videbis            [ ]?
567               conlucere faces,   iam fervere litora flammis,           [1]
568            si te his attigerit   terris Aurora morantem.               [ ]
569         heia age, rumpe moras.   varium et mutabile semper             [ ]
570             femina.' sic fatus   nocti se immiscuit atrae.             [ ]
571                Tum vero Aeneas   subitis exterritus umbris             [ ]
572               corripit e somno   corpus sociosque fatigat              [ ]
573         praecipitis:   'vigilate, viri, et   considite transtris;      [ ]
574             solvite vela citi.   deus aethere missus ab alto           [ ]
575                festinare fugam   tortosque incidere funis              [1]
576        ecce iterum instimulat.   sequimur te, sancte deorum,           [ ]
577           quisquis es, imperio  -que iterum paremus ovantes.           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
578               adsis o placidus  -que iuves et sidera caelo             [1]
579           dextra feras.' dixit   vaginaque eripit ensem                [ ]?
580            fulmineum   strictoque ferit    retinacula ferro.           [ ]
581          idem omnis   simul ardor habet,   rapiuntque ruuntque;        [ ]
582                 litora deseruere, latet sub classibus aequor,          [ ]!
583              adnixi   torquent spumas   et caerula verrunt.            [ ]
584              Et iam prima novo   spargebat lumine terras               [ ]
585              Tithoni   croceum linquens   Aurora cubile.               [ ]
586              regina e speculis   ut primam albescere lucem             [1]
587              vidit et aequatis   classem procedere velis,              [ ]
588          litoraque et   vacuos sensit   sine remige portus,            [ ]
589          terque quaterque manu   pectus percussa decorum               [ ]
590         flaventis  -que abscissa comas   'pro Iuppiter! ibit           [ ]
591             hic,' ait 'nostris   inluserit advena regnis?              [ ]
592             non arma expedient   totaque ex urbe sequentur,            [ ]
593             deripientque rates   alii navalibus? ite,                  [ ]?
594            ferte citi flammas,   date tela, impellite remos!           [ ]
595      quid loquor? aut ubi sum?   quae mentem insania mutat?            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
596                  infelix Dido,   nunc te facta impia tangunt?          [ ]
597         tum decuit,   cum sceptra dabas.   en dextra fidesque,         [ ]
598           quem secum   patrios aiunt   portare penatis,                [ ]
599           quem subiisse umeris   confectum aetate parentem!            [ ]
600             non potui abreptum   divellere corpus et undis             [ ]
601          spargere? non socios,   non ipsum absumere ferro              [ ]
602               Ascanium patriis  -que epulandum ponere mensis?          [ ]
603          verum anceps   pugnae fuerat   fortuna. - fuisset:            [ ]
604            quem metui   moritura? faces   in castra tulissem           [ ]
605             implessemque foros   flammis natumque patremque            [ ]
606          cum genere exstinxem,   memet super ipsa dedissem.            [ ]
607              Sol, qui terrarum   flammis opera omnia lustras,          [ ]
608          tuque harum interpres   curarum et conscia Iuno,              [ ]
609            nocturnisque Hecate   triviis ululata per urbes             [ ]
610              et Dirae ultrices   et di morientis Elissae,              [ ]
611       accipite haec,   meritumque malis    advertite numen             [ ]
612              et nostras   audite preces.   si tangere portus           [ ]
613            infandum   caput ac terris   adnare necesse est,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
614              et sic fata Iovis   poscunt, hic terminus haeret:         [ ]
615               at bello audacis   populi vexatus et armis,              [ ]
616              finibus extorris,   complexu avulsus Iuli                 [ ]
617              auxilium imploret   videatque indigna suorum              [ ]
618            funera; nec, cum se   sub leges pacis iniquae               [ ]
619          tradiderit, regno aut   optata luce fruatur,                  [ ]?
620            sed cadat ante diem   mediaque inhumatus harena.            [ ]
621   haec precor, hanc   vocem extremam   cum sanguine fundo.             [ ]
622              tum vos, o Tyrii,   stirpem et genus omne futurum         [ ]?
623                exercete odiis,   cinerique haec mittite nostro         [ ]
624            munera. nullus amor   populis nec foedera sunto.            [ ]
625               exoriare aliquis   nostris ex ossibus ultor              [ ]
626             qui face Dardanios   ferroque sequare colonos,             [ ]
627           nunc, olim,   quocumque dabunt    se tempore vires.          [ ]
628               litora litoribus   contraria, fluctibus undas            [ ]
629          imprecor, arma armis:   pugnent ipsique nepotes-              [ ]
630   -que.' Haec ait, et   partis animum   versabat in omnis,             [ ]
631               invisam quaerens   quam primum abrumpere lucem.          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
632            tum breviter Barcen   nutricem adfata Sychaei,              [ ]
633        namque suam   patria antiqua    cinis ater habebat:             [ ]?
634              'Annam, cara mihi   nutrix, huc siste sororem:            [ ]?
635            dic corpus properet   fluviali spargere lympha,             [ ]
636            et pecudes secum et   monstrata piacula ducat.              [ ]
637         sic veniat,   tuque ipsa pia   tege tempora vitta.             [ ]
638             sacra Iovi Stygio,   quae rite incepta paravi,             [ ]
639           perficere est animus   finemque imponere curis               [ ]
640              Dardaniique rogum   capitis permittere flammae.'          [ ]
641           sic ait. illa gradum   studio celebrabat anili.              [ ]
642          at trepida et coeptis   immanibus effera Dido                 [ ]
643           sanguineam   volvens aciem,   maculisque trementis           [ ]
644                interfusa genas   et pallida morte futura,              [ ]
645                interiora domus   inrumpit limina et altos              [ ]
646           conscendit   furibunda gradus   ensemque recludit            [ ]
647             Dardanium, non hos   quaesitum munus in usus.              [ ]
648          hic, postquam Iliacas   vestis notumque cubile                [ ]
649            conspexit,   paulum lacrimis   et mente morata              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
650               incubuitque toro   dixitque novissima verba:             [ ]
651               'dulces exuviae,   dum fata deusque sinebat,             [ ]
652         accipite hanc   animam meque his   exsolvite curis.            [ ]
653         vixi et quem   dederat cursum   fortuna peregi,                [ ]
654              et nunc magna mei   sub terras ibit imago.                [ ]
655               urbem praeclaram   statui, mea moenia vidi,              [ ]
656              ulta virum poenas   inimico a fratre recepi,              [2]?
657              felix, heu nimium   felix, si litora tantum               [ ]
658              numquam Dardaniae   tetigissent nostra carinae.'          [ ]
659          dixit, et os   impressa toro   'moriemur inultae,             [ ]
660             sed moriamur' ait.   'sic, sic iuvat ire sub umbras.       [ ]
661            hauriat hunc oculis   ignem crudelis ab alto                [ ]
662           Dardanus, et nostrae   secum ferat omina mortis.'            [ ]
663           dixerat, atque illam   media inter talia ferro               [ ]
664            conlapsam aspiciunt   comites, ensemque cruore              [ ]
665            spumantem   sparsasque manus.    it clamor ad alta          [ ]
666               atria: concussam   bacchatur Fama per urbem.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
667                lamentis gemitu  -que et femineo  ululatu               [ ]
668       tecta fremunt,   resonat magnis   plangoribus aether,            [ ]
669        non aliter   quam si immissis   ruat hostibus omnis             [ ]
670            Karthago aut   antiqua Tyros,    flammaeque furentes        [ ]
671         culmina perque hominum   volvantur perque deorum.              [ ]
672                audiit exanimis   trepidoque exterrita cursu            [ ]
673             unguibus ora soror   foedans et pectora pugnis             [ ]
674            per medios ruit, ac   morientem nomine clamat:              [ ]
675            'hoc illud,   germana, fuit?   me fraude petebas?           [ ]
676       hoc rogus iste mihi, hoc   ignes araeque parabant?               [1]?
677            quid primum   deserta querar?   comitemne sororem           [ ]
678             sprevisti moriens?   eadem me ad fata vocasses:            [ ]
679               idem ambas ferro   dolor atque eadem hora tulisset.      [ ]
680             his etiam   struxi manibus   patriosque vocavi             [ ]
681         voce deos,   sic te ut posita,   crudelis, abessem?            [1]
682              exstinxti   te meque, soror,   populumque patresque       [1]
683               Sidonios   urbemque tuam.    date, vulnera lymphis       [ ]
684            abluam et, extremus   si quis super halitus errat,          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
685           ore legam.'   sic fata gradus   evaserat altos,              [ ]?
686             semianimemque sinu   germanam amplexa fovebat              [ ]
687         cum gemitu atque atros   siccabat veste cruores.               [ ]
688             illa gravis oculos   conata attollere rursus               [ ]
689               deficit; infixum   stridit sub pectore vulnus.           [ ]
690             ter sese attollens   cubitoque adnixa levavit,             [ ]
691          ter revoluta toro est   oculisque errantibus alto             [ ]
692                quaesivit caelo   lucem ingemuitque reperta.            [ ]
693            Tum Iuno omnipotens   longum miserata dolorem               [ ]
694           difficilisque obitus   Irim demisit Olympo                   [1]
695          quae luctantem animam   nexosque resolveret artus.            [ ]
696            nam quia nec   fato merita   nec morte peribat,             [1]
697           sed misera ante diem   subitoque accensa furore,             [ ]
698             nondum illi flavum   Proserpina vertice crinem             [ ]
699            abstulerat   Stygioque caput    damnaverat Orco.            [ ]
700              ergo Iris croceis   per caelum roscida pennis             [ ]
701           mille trahens varios   adverso sole colores                  [ ]
702               devolat et supra   caput astitit. 'hunc ego Diti         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 4. sang (Oxford C.T.)
703              sacrum iussa fero   teque isto corpore solvo.'            [ ]?
704            sic ait et   dextra crinem   secat: omnis et una            [ ]
705              dilapsus calor at  -que in ventos vita recessit.          [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 38
Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,1-285 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: