File n. 38 – 22:11 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 39
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 38 Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,1-285 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)                     0:00
  1            Interea   medium Aeneas   iam classe tenebat                [ ]
  2          certus iter   fluctusque atros    Aquilone secabat            [1]
  3             moenia respiciens,   quae iam infelicis Elissae            [ ]
  4             conlucent flammis.   quae tantum accenderit ignem          [ ]
  5            causa latet;   duri magno   sed amore dolores               [1]
  6               polluto,   notumque furens    quid femina possit,        [1]
  7            triste per augurium   Teucrorum pectora ducunt.             [ ]
  8             ut pelagus   tenuere rates   nec iam amplius ulla          [ ]
  9               occurrit tellus,   maria undique et undique caelum,      [ ]
 10                 olli caeruleus   supra caput astitit imber             [ ]
 11        noctem hiememque ferens   et inhorruit unda tenebris.           [ ]
 12                ipse gubernator   puppi Palinurus ab alta:              [ ]
 13             'heu quianam tanti   cinxerunt aethera nimbi?              [ ]
 14          quidve, pater   Neptune, paras?'   sic deinde locutus         [ ]
 15           colligere arma iubet   validisque incumbere remis,           [ ]
 16              obliquatque sinus   in ventum ac talia fatur:             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
 17              'magnanime Aenea,   non, si mihi Iuppiter auctor          [ ]?
 18       spondeat, hoc   sperem Italiam   contingere caelo.               [ ]!
 19              mutati   transversa fremunt   et vespere ab atro          [2]
 20           consurgunt venti, at  -que in nubem cogitur aër.             [ ]
 21                 nec nos obniti   contra nec tendere tantum             [ ]
 22          sufficimus.   superat quoniam   Fortuna, sequamur,            [ ]
 23           quoque vocat   vertamus iter.   nec litora longe             [ ]
 24             fida reor   fraterna Erycis   portusque Sicanos,           [ ]
 25             si modo rite memor   servata remetior astra.'              [ ]
 26               tum pius Aeneas:   'equidem sic poscere ventos           [ ]?
 27          iamdudum et   frustra cerno   te tendere contra.              [ ]
 28             flecte viam velis.   an sit mihi gratior ulla,             [1]
 29           quove magis   fessas optem   demittere navis,                [ ]
 30            quam quae Dardanium   tellus mihi servat Acesten            [ ]
 31             et patris Anchisae   gremio complectitur ossa?'            [ ]
 32         haec ubi dicta, petunt   portus et vela secundi                [ ]
 33             intendunt Zephyri;   fertur cita gurgite classis,          [ ]
 34                et tandem laeti   notae advertuntur harenae.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)                     4:00
 35             At procul ex celso   miratus vertice montis                [ ]?
 36              adventum   sociasque rates    occurrit Acestes,           [ ]
 37            horridus in iaculis   et pelle Libystidis ursae,            [ ]
 38                  Troia Criniso   conceptum flumine mater               [2]
 39           quem genuit. veterum   non immemor ille parentum             [ ]
 40               gratatur reduces   et gaza laetus agresti                [ ]
 41             excipit, ac fessos   opibus solatur amicis.                [ ]
 42              Postera cum primo   stellas Oriente fugarat               [ ]?
 43             clara dies, socios   in coetum litore ab omni              [ ]
 44                 advocat Aeneas   tumulique ex aggere fatur:            [ ]
 45             'Dardanidae magni,   genus alto a sanguine divum,          [ ]
 46                 annuus exactis   completur mensibus orbis,             [ ]
 47               ex quo reliquias   divinique ossa parentis               [ ]?
 48               condidimus terra   maestasque sacravimus aras.           [ ]
 49        iamque dies,   nisi fallor, adest,   quem semper acerbum,       [ ]
 50               semper honoratum   (sic di voluistis) habebo.            [2]
 51              hunc ego Gaetulis   agerem si Syrtibus exsul,             [ ]?
 52                Argolicove mari   deprensus et urbe Mycenae,            [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
 53               annua vota tamen   sollemnisque ordine pompas            [ ]
 54          exsequerer   strueremque suis    altaria donis.               [ ]
 55          nunc ultro ad cineres   ipsius et ossa parentis               [ ]
 56        haud equidem   sine mente, reor,   sine numine divum            [ ]
 57              adsumus et portus   delati intramus amicos.               [ ]
 58         ergo agite et   laetum cuncti   celebremus honorem:            [ ]
 59               poscamus ventos,   atque haec me sacra quotannis         [ ]
 60            urbe velit   posita templis   sibi ferre dicatis.           [ ]
 61              bina boum   vobis Troia   generatus Acestes               [1]
 62         dat numero   capita in navis;   adhibete penatis               [1]
 63            et patrios   epulis et quos   colit hospes Acestes.         [ ]
 64             praeterea,   si nona diem   mortalibus almum               [ ]?
 65               Aurora extulerit   radiisque retexerit orbem,            [ ]
 66          prima citae   Teucris ponam   certamina classis;              [ ]
 67           quique pedum   cursu valet, et   qui viribus audax           [ ]
 68             aut iaculo incedit   melior levibusque sagittis,           [ ]
 69              seu crudo   fidit pugnam   committere caestu,             [ ]
 70          cuncti adsint meritae  -que exspectent praemia palmae.        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
 71               ore favete omnes   et cingite tempora ramis.'            [ ]
 72                Sic fatus velat   materna tempora myrto.                [ ]
 73       hoc Helymus   facit, hoc aevi   maturus Acestes,                 [1]?
 74             hoc puer Ascanius,   sequitur quos cetera pubes.           [ ]
 75                ille e concilio   multis cum milibus ibat               [ ]
 76             ad tumulum   magna medius   comitante caterva.             [ ]
 77              hic duo rite mero   libans carchesia Baccho               [ ]?
 78         fundit humi,   duo lacte novo,   duo sanguine sacro,           [ ]
 79             purpureosque iacit   flores ac talia fatur:                [ ]
 80         'salve, sancte parens,   iterum salvete, recepti               [ ]
 81              nequiquam cineres   animaeque umbraeque paternae.         [ ]
 82             non licuit   finis Italos   fataliaque arva                [1]
 83            nec tecum Ausonium,   quicumque est, quaerere Thybrim.'     [ ]
 84           dixerat haec, adytis   cum lubricus anguis ab imis           [ ]
 85           septem ingens gyros,   septena volumina traxit               [ ]
 86             amplexus   placide tumulum   lapsusque per aras,           [ ]
 87            caeruleae   cui terga notae   maculosus et auro             [ ]
 88             squamam incendebat   fulgor, ceu nubibus arcus             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)                     8:00
 89             mille iacit varios   adverso sole colores.                 [ ]
 90            obstipuit   visu Aeneas.   ille agmine longo                [ ]
 91           tandem inter pateras   et levia pocula serpens               [ ]
 92               libavitque dapes   rursusque innoxius imo                [ ]
 93            successit tumulo et   depasta altaria liquit.               [ ]
 94             hoc magis inceptos   genitori instaurat honores,           [ ]
 95              incertus   geniumne loci   famulumne parentis             [ ]
 96           esse putet;   caedit binas   de more bidentis                [ ]
 97           totque sues, totidem   nigrantis terga iuvencos,             [ ]
 98               vinaque fundebat   pateris animamque vocabat             [ ]
 99                 Anchisae magni   manisque Acheronte remissos.          [ ]
100              nec non et socii,   quae cuique est copia, laeti          [ ]
101         dona ferunt,   onerant aras   mactantque iuvencos;             [ ]
102             ordine aëna locant   alii fusique per herbam               [ ]
103            subiciunt   veribus prunas   et viscera torrent.            [ ]
104                Exspectata dies   aderat nonamque serena                [ ]
105             Auroram   Phaethontis equi   iam luce vehebant,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
106              famaque finitimos   et clari nomen Acestae                [ ]?
107                excierat: laeto   complerant litora coetu               [ ]
108               visuri Aeneadas,   pars et certare parati.               [ ]
109            munera principio ante oculos circoque locantur              [ ]!
110              in medio,   sacri tripodes   viridesque coronae           [ ]
111              et palmae pretium   victoribus, armaque et ostro          [ ]
112               perfusae vestes,   argenti aurique talentum;             [ ]
113              et tuba commissos   medio canit aggere ludos.             [ ]
114           Prima pares   ineunt gravibus   certamina remis              [ ]
115               quattuor ex omni   delectae classe carinae.              [ ]?
116              velocem Mnestheus   agit acri remige Pristim,             [2]
117          mox Italus Mnestheus,   genus a quo nomine Memmi,             [2]
118               ingentemque Gyas   ingenti mole Chimaeram,               [ ]
119         urbis opus,   triplici pubes   quam Dardana versu              [1]
120               impellunt, terno   consurgunt ordine remi;               [ ]
121            Sergestusque, domus   tenet a quo Sergia nomen,             [2]
122             Centauro invehitur   magna, Scyllaque Cloanthus            [ ]
123           caerulea,   genus inde tibi,   Romane Cluenti.               [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
124         Est procul in   pelago saxum   spumantia contra                [ ]
125           litora, quod tumidis   summersum tunditur olim               [ ]
126              fluctibus hiberni   condunt ubi sidera Cori;              [ ]
127          tranquillo   silet immota  -que attollitur unda               [ ]
128              campus et apricis   statio gratissima mergis.             [ ]
129             hic viridem Aeneas   frondenti ex ilice metam              [ ]
130            constituit   signum nautis   pater, unde reverti            [ ]
131              scirent et longos   ubi circumflectere cursus.            [ ]
132          tum loca sorte legunt   ipsique in puppibus auro              [ ]
133            ductores   longe effulgent   ostroque decori;               [ ]
134                 cetera populea   velatur fronde iuventus               [ ]?
135              nudatosque umeros   oleo perfusa nitescit.                [ ]
136           considunt transtris,   intentaque bracchia remis;            [ ]
137             intenti exspectant   signum, exsultantiaque haurit         [ ]
138            corda pavor pulsans   laudumque arrecta cupido.             [ ]
139           inde ubi clara dedit   sonitum tuba, finibus omnes,          [ ]
140            haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor            [ ]!
141             nauticus, adductis   spumant freta versa lacertis.         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)                    12:00
142            infindunt   pariter sulcos,   totumque dehiscit             [ ]
143                convulsum remis   rostrisque tridentibus aequor.        [ ]
144            non tam praecipites   biiugo certamine campum               [ ]
145               corripuere ruunt  -que effusi carcere currus,            [ ]?
146               non sic immissis   aurigae undantia lora                 [ ]
147               concussere iugis   pronique in verbera pendent.          [ ]
148           tum plausu   fremituque virum    studiisque faventum         [ ]
149           consonat omne nemus,   vocemque inclusa volutant             [ ]
150                litora, pulsati   colles clamore resultant.             [ ]
151             Effugit ante alios   primisque elabitur undis              [ ]
152        turbam inter   fremitumque Gyas;    quem deinde Cloanthus       [ ]
153          consequitur,   melior remis,   sed pondere pinus              [ ]
154        tarda tenet.   post hos aequo   discrimine Pristis              [ ]
155             Centaurusque locum   tendunt superare priorem;             [ ]
156         et nunc Pristis habet,   nunc victam praeterit ingens          [ ]
157            Centaurus,   nunc una ambae   iunctisque feruntur           [ ]
158             frontibus et longa   sulcant vada salsa carina.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
159           iamque propinquabant   scopulo metamque tenebant             [1]
160           cum princeps   medioque Gyas    in gurgite victor            [ ]
161                 rectorem navis   compellat voce Menoeten:              [ ]
162         'quo tantum   mihi dexter abis?   huc derige gressum;          [ ]
163           litus ama et   laeva stringat   sine palmula cautes;         [ ]
164           altum alii teneant.'   dixit; sed caeca Menoetes             [ ]
165           saxa timens   proram pelagi   detorquet ad undas.            [1]
166           'quo diversus abis?'   iterum 'pete saxa, Menoete!'          [ ]
167               cum clamore Gyas   revocabat, et ecce Cloanthum          [ ]
168             respicit instantem   tergo et propiora tenentem.           [ ]
169             ille inter   navemque Gyae    scopulosque sonantis         [ ]
170         radit iter   laevum interior   subitoque priorem               [ ]
171             praeterit et metis   tenet aequora tuta relictis.          [ ]
172               tum vero exarsit   iuveni dolor ossibus ingens           [ ]
173           nec lacrimis   caruere genae,   segnemque Menoeten           [ ]
174              oblitus   decorisque sui    sociumque salutis             [ ]
175            in mare praecipitem   puppi deturbat ab alta;               [ ]?
176                ipse gubernaclo   rector subit, ipse magister           [ ]?

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
177              hortaturque viros   clavumque ad litora torquet.          [ ]
178             at gravis ut fundo   vix tandem redditus imo est           [ ]
179            iam senior   madidaque fluens    in veste Menoetes          [ ]
180            summa petit scopuli   siccaque in rupe resedit.             [ ]
181              illum et labentem   Teucri et risere natantem             [ ]
182               et salsos rident   revomentem pectore fluctus.           [ ]
183             Hic laeta extremis   spes est accensa duobus,              [ ]
184            Sergesto   Mnestheique, Gyan    superare morantem.          [ ]
185           Sergestus   capit ante locum   scopuloque propinquat,        [ ]
186            nec tota   tamen ille prior   praeeunte carina;             [ ]?
187          parte prior,   partim rostro   premit aemula Pristis.         [ ]
188                at media socios   incedens nave per ipsos               [ ]
189            hortatur Mnestheus:   'nunc, nunc insurgite remis,          [ ]
190                Hectorei socii,   Troiae quos sorte suprema             [ ]?
191                delegi comites;   nunc illas promite viris,             [1]
192         nunc animos, quibus in   Gaetulis Syrtibus usi                 [ ]
193                  Ionioque mari   Maleaeque sequacibus undis.           [ ]
194             non iam prima peto   Mnestheus neque vincere certo         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)                    16:00
195  (quamquam o! - sed   superent quibus hoc,   Neptune, dedisti),        [ ]
196                extremos pudeat   rediisse: hoc vincite, cives,         [ ]
197           et prohibete nefas.'   olli certamine summo                  [ ]
198             procumbunt: vastis   tremit ictibus aerea puppis           [ ]
199          subtrahiturque solum,   tum creber anhelitus artus            [ ]
200           aridaque ora quatit,   sudor fluit undique rivis.            [ ]
201             attulit ipse viris   optatum casus honorem.                [ ]
202            namque furens animi   dum proram ad saxa suburget           [ ]
203              interior   spatioque subit    Sergestus iniquo,           [ ]
204                  infelix saxis   in procurrentibus haesit.             [ ]
205               concussae cautes   et acuto in murice remi               [ ]
206                  obnixi crepuere inlisaque prora pependit.             [ ]!
207         consurgunt   nautae et magno   clamore morantur                [ ]
208             ferratasque trudes   et acuta cuspide contos               [2]?
209            expediunt   fractosque legunt    in gurgite remos.          [ ]
210            at laetus Mnestheus   successuque acrior ipso               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
211                 agmine remorum   celeri ventisque vocatis              [2]
212         prona petit   maria et pelago   decurrit aperto.               [1]
213                qualis spelunca   subito commota columba,               [ ]
214            cui domus et dulces   latebroso in pumice nidi,             [ ]
215          fertur in arva volans   plausumque exterrita pennis           [ ]
216            dat tecto ingentem,   mox aëre lapsa quieto                 [ ]
217          radit iter   liquidum celeris   neque commovet alas:          [ ]
218        sic Mnestheus,   sic ipsa fuga   secat ultima Pristis           [ ]
219             aequora, sic illam   fert impetus ipse volantem.           [ ]
220           et primum in scopulo   luctantem deserit alto                [ ]
221           Sergestum   brevibusque vadis    frustraque vocantem         [ ]
222             auxilia et fractis   discentem currere remis.              [ ]
223                inde Gyan ipsam  -que ingenti mole Chimaeram            [ ]
224          consequitur;   cedit, quoniam   spoliata magistro est.        [ ]
225              Solus iamque ipso   superest in fine Cloanthus:           [ ]
226           quem petit et summis   adnixus viribus urget.                [ ]
227             tum vero ingeminat   clamor cunctique sequentem            [ ]
228             instigant studiis,   resonatque fragoribus aether.         [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
229           hi proprium decus et   partum indignantur honorem            [ ]
230            ni teneant,   vitamque volunt    pro laude pacisci;         [ ]
231            hos successus alit:   possunt, quia posse videntur.         [ ]
232               et fors aequatis   cepissent praemia rostris,            [ ]
233              ni palmas   ponto tendens   utrasque Cloanthus            [ ]
234             fudissetque preces   divosque in vota vocasset:            [ ]
235       'di, quibus imperium est   pelagi, quorum aequora curro,         [1]
236           vobis laetus ego hoc   candentem in litore taurum            [ ]
237           constituam ante aras   voti reus, extaque salsos             [ ]
238            proiciam in fluctus   et vina liquentia fundam.'            [ ]
239             dixit, eumque imis   sub fluctibus audiit omnis            [ ]
240              Nereidum   Phorcique chorus    Panopeaque virgo,          [ ]
241             et pater ipse manu   magna Portunus euntem                 [ ]
242             impulit: illa noto   citius volucrique sagitta             [ ]
243           ad terram   fugit et portu   se condidit alto.               [1]
244              Tum satus Anchisa   cunctis ex more vocatis               [ ]
245                 victorem magna   praeconis voce Cloanthum              [ ]
246                declarat viridi  -que advelat tempora lauro,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)                    20:00
247           muneraque in   navis ternos   optare iuvencos                [ ]
248             vinaque et argenti   magnum dat ferre talentum.            [ ]
249               ipsis praecipuos   ductoribus addit honores:             [ ]
250         victori   chlamydem auratam,   quam plurima circum             [ ]?
251               purpura Maeandro   duplici Meliboea cucurrit,            [ ]
252               intextusque puer   frondosa regius Ida                   [ ]?
253               velocis   iaculo cervos   cursuque fatigat               [ ]
254                acer, anhelanti   similis, quem praepes ab Ida          [ ]
255             sublimem   pedibus rapuit   Iovis armiger uncis:           [ ]
256                longaevi palmas   nequiquam ad sidera tendunt           [ ]
257             custodes,   saevitque canum    latratus in auras.          [ ]
258            at qui deinde locum   tenuit virtute secundum,              [ ]
259             levibus huic hamis   consertam auroque trilicem            [ ]
260             loricam,   quam Demoleo   detraxerat ipse                  [ ]?
261            victor apud rapidum   Simoenta sub Ilio  alto,              [ ]
262             donat habere, viro   decus et tutamen in armis.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
263             vix illam   famuli Phegeus   Sagarisque ferebant           [ ]
264            multiplicem   conixi umeris;   indutus at olim              [ ]
265                 Demoleos cursu   palantis Troas agebat.                [ ]?
266              tertia dona facit   geminos ex aere lebetas               [ ]
267              cymbiaque argento   perfecta atque aspera signis.         [ ]
268             iamque adeo   donati omnes   opibusque superbi             [ ]?
269                 puniceis ibant   evincti tempora taenis,               [ ]
270            cum saevo e scopulo   multa vix arte revulsus               [ ]
271                  amissis remis   atque ordine debilis uno              [1]
272            inrisam   sine honore ratem   Sergestus agebat.             [ ]
273              qualis saepe viae   deprensus in aggere serpens,          [ ]
274            aerea quem obliquum   rota transiit aut gravis ictu         [ ]
275             seminecem   liquit saxo   lacerumque viator;               [ ]
276             nequiquam   longos fugiens   dat corpore tortus            [ ]
277           parte ferox   ardensque oculis    et sibila colla            [ ]
278              arduus attollens;   pars vulnere clauda retentat          [ ]
279               nexantem   nodis seque in   sua membra plicantem:        [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
280                   tali remigio   navis se tarda movebat;               [ ]?
281          vela facit   tamen et velis   subit ostia plenis.             [ ]
282               Sergestum Aeneas   promisso munere donat                 [ ]
283            servatam ob   navem laetus   sociosque reductos.            [ ]
284               olli serva datur   operum haud ignara Minervae,          [ ]
285          Cressa genus, Pholoe,   geminique sub ubere nati.             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 39
Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,286-484 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: