File n. 39 – 15:08 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 40
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 39 Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,286-484 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
286                Hoc pius Aeneas   misso certamine tendit                [ ]
287           gramineum in campum,   quem collibus undique curvis          [ ]
288              cingebant silvae,   mediaque in valle theatri             [ ]
289          circus erat;   quo se multis   cum milibus heros              [ ]
290                consessu medium   tulit exstructoque resedit.           [ ]
291          hic, qui forte velint   rapido contendere cursu,              [ ]
292              invitat   pretiis animos,   et praemia ponit.             [ ]
293             undique conveniunt   Teucri mixtique Sicani,               [ ]
294  Nisus et Euryalus primi,                                                ..
295            Euryalus   forma insignis   viridique iuventa,              [ ]
296                Nisus amore pio   pueri; quos deinde secutus            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
297                 regius egregia   Priami de stirpe Diores;              [ ]?
298         hunc Salius   simul et Patron,   quorum alter Acarnan,         [ ]
299               alter ab Arcadio   Tegeaeae sanguine gentis:             [ ]
300              tum duo Trinacrii   iuvenes, Helymus Panopesque,          [ ]
301                adsueti silvis,   comites senioris Acestae;             [ ]?
302               multi praeterea,   quos fama obscura recondit.           [ ]
303             Aeneas   quibus in mediis   sic deinde locutus:            [ ]
304          'accipite haec animis   laetasque advertite mentes.           [ ]
305             nemo ex hoc numero   mihi non donatus abibit.              [ ]
306               Gnosia bina dabo   levato lucida ferro                   [ ]?
307               spicula caelatam  -que argento ferre bipennem;           [ ]
308           omnibus hic   erit unus honos.   tres praemia primi          [ ]!
309              accipient   flavaque caput    nectentur oliva.            [1]
310          primus equum phaleris   insignem victor habeto;               [ ]
311                alter Amazoniam   pharetram plenamque sagittis          [ ]
312                Threiciis, lato   quam circum amplectitur auro          [ ]
313              balteus et tereti   subnectit fibula gemma;               [ ]
314           tertius Argolica hac   galea contentus abito.'               [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
315          Haec ubi dicta, locum   capiunt signoque repente              [ ]
316         corripiunt   spatia audito   limenque relinquunt,              [ ]?
317                 effusi   nimbo similes:   simul ultima signant.        [ ]?
318              primus abit longe  -que ante omnia corpora Nisus          [ ]
319               emicat et ventis   et fulminis ocior alis;               [ ]
320           proximus huic, longo   sed proximus intervallo,              [ ]
321             insequitur Salius;   spatio post deinde relicto            [ ]
322  tertius Euryalus;                                                       ..
323            Euryalumque Helymus   sequitur; quo deinde sub ipso         [ ]
324            ecce volat   calcemque terit    iam calce Diores            [ ]
325               incumbens umero,   spatia et si plura supersint          [ ]
326               transeat elapsus   prior ambiguumque relinquat.          [ ]
327        iamque fere   spatio extremo   fessique sub ipsam               [ ]
328             finem adventabant,   levi cum sanguine Nisus               [ ]
329               labitur infelix,   caesis ut forte iuvencis              [ ]
330          fusus humum   viridisque super    madefecerat herbas.         [ ]
331          hic iuvenis   iam victor ovans   vestigia presso              [ ]
332           haud tenuit   titubata solo,   sed pronus in ipso            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
333               concidit immundo  -que fimo sacroque cruore.             [ ]
334             non tamen Euryali,   non ille oblitus amorum:              [ ]?
335              nam sese opposuit   Salio per lubrica surgens,            [ ]
336            ille autem   spissa iacuit   revolutus harena:              [ ]
337                emicat Euryalus   et munere victor amici                [ ]
338          prima tenet,   plausuque volat    fremituque secundo.         [ ]
339          post Helymus subit et   nunc tertia palma Diores.             [ ]
340               hic totum caveae   consessum ingentis et ora             [ ]
341          prima patrum   magnis Salius   clamoribus implet,             [ ]
342                ereptumque dolo   reddi sibi poscit honorem.            [ ]
343             tutatur   favor Euryalum   lacrimaeque decorae,            [ ]
344             gratior et pulchro   veniens in corpore virtus.            [ ]
345               adiuvat et magna   proclamat voce Diores,                [ ]?
346              qui subiit palmae   frustraque ad praemia venit           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
347               ultima, si primi   Salio reddentur honores.              [2]?
348               tum pater Aeneas   'vestra' inquit 'munera vobis         [ ]
349       certa manent,   pueri et palmam   movet ordine nemo;             [ ]
350                me liceat casus   miserari insontis amici.'             [ ]
351               sic fatus tergum   Gaetuli immane leonis                 [ ]
352               dat Salio villis   onerosum atque unguibus aureis.       [ ]
353            hic Nisus   'si tanta' inquit   'sunt praemia victis,       [ ]
354                 et te lapsorum   miseret, quae munera Niso             [ ]
355          digna dabis,   primam merui   qui laude coronam               [ ]
356            ni me, quae Salium,   fortuna inimica tulisset?'            [ ]
357            et simul his dictis   faciem ostentabat et udo              [ ]
358            turpia membra fimo.   risit pater optimus olli              [ ]?
359             et clipeum efferri   iussit, Didymaonis artis,             [ ]
360                Neptuni   sacro Danais   de poste refixum.              [ ]?
361           hoc iuvenem egregium   praestanti munere donat.              [ ]
362             Post, ubi confecti   cursus et dona peregit:               [ ]
363           'nunc, si cui virtus   animusque in pectore praesens,        [ ]
364              adsit et evinctis   attollat bracchia palmis.'            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
365          sic ait, et   geminum pugnae   proponit honorem,              [ ]
366                 victori   velatum auro   vittisque iuvencum,           [ ]
367           ensem atque insignem   galeam solacia victo.                 [ ]
368             nec mora; continuo   vastis cum viribus effert             [ ]
369              ora Dares   magnoque virum    se murmure tollit,          [ ]
370              solus qui Paridem   solitus contendere contra,            [ ]
371             idemque ad tumulum   quo maximus occubat Hector            [ ]
372                 victorem Buten   immani corpore, qui se                [ ]
373             Bebrycia   veniens Amyci   de gente ferebat,               [1]
374              perculit et fulva   moribundum extendit harena.           [ ]
375              talis prima Dares   caput altum in proelia tollit,        [ ]
376             ostenditque umeros   latos alternaque iactat               [ ]
377            bracchia protendens   et verberat ictibus auras.            [ ]
378          quaeritur huic alius;   nec quisquam ex agmine tanto          [ ]
379              audet adire virum   manibusque inducere caestus.          [ ]
380         ergo alacris   cunctosque putans    excedere palma             [ ]
381             Aeneae   stetit ante pedes,   nec plura moratus            [ ]
382             tum laeva   taurum cornu   tenet atque ita fatur:          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
383             'nate dea,   si nemo audet   se credere pugnae,            [ ]?
384             quae finis standi?   quo me decet usque teneri?            [1]
385             ducere dona iube.'   cuncti simul ore fremebant            [ ]
386             Dardanidae   reddique viro    promissa iubebant.           [1]?
387            Hic gravis Entellum   dictis castigat Acestes,              [ ]
388          proximus ut   viridante toro   consederat herbae:             [ ]!
389               'Entelle, heroum   quondam fortissime frustra,           [ ]
390            tantane tam patiens   nullo certamine tolli                 [ ]
391         dona sines?   ubi nunc nobis   deus ille (magister             [ ]
392             nequiquam   memoratus) Eryx?   ubi fama per omnem          [ ]
393      Trinacriam et   spolia illa tuis   pendentia tectis?'             [ ]
394      ille sub haec:   'non laudis amor   nec gloria cessit             [ ]
395         pulsa metu:   sed enim gelidus   tardante senecta              [ ]
396         sanguis hebet, frigent  -que effetae in corpore vires.         [ ]
397         si mihi quae   quondam fuerat   quaque improbus iste           [ ]
398               exsultat fidens,   si nunc foret illa iuventas,          [ ]
399       haud equidem   pretio inductus   pulchroque iuvenco              [ ]
400             venissem,   nec dona moror.'   sic deinde locutus          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
401              in medium geminos   immani pondere caestus                [ ]?
402           proiecit,   quibus acer Eryx   in proelia suetus             [ ]
403               ferre manum duro  -que intendere bracchia tergo.         [ ]?
404              obstipuere animi:   tantorum ingentia septem              [ ]
405         terga boum   plumbo insuto   ferroque rigebant.                [ ]
406         ante omnis   stupet ipse Dares   longeque recusat,             [ ]
407         magnanimus  -que Anchisiades   et pondus et ipsa               [ ]
408               huc illuc vinclorum immensa volumina versat.             [ ]!
409               tum senior talis   referebat pectore voces:              [ ]
410         'quid, si quis caestus   ipsius et Herculis arma               [ ]
411               vidisset tristem  -que hoc ipso in litore pugnam?        [ ]
412             haec germanus Eryx   quondam tuus arma gerebat             [ ]
413         (sanguine cernis adhuc   sparsosque infecta cerebro),          [ ]
414             his magnum Alciden   contra stetit, his ego suetus,        [ ]
415             dum melior   viris sanguis   dabat, aemula necdum          [ ]
416             temporibus geminis   canebat sparsa senectus.              [ ]
417            sed si nostra Dares   haec Troius arma recusat              [ ]
418           idque pio   sedet Aeneae,   probat auctor Acestes,           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
419               aequemus pugnas.   Erycis tibi terga remitto             [ ]
420           (solve metus), et tu   Troianos exue caestus.'               [ ]?
421       haec fatus   duplicem ex umeris   reiecit amictum                [ ]
422             et magnos   membrorum artus,   magna ossa lacertos-        [ ]
423        -que exuit atque ingens   media consistit harena.               [ ]
424              tum satus Anchisa   caestus pater extulit aequos          [ ]?
425              et paribus palmas   amborum innexuit armis.               [ ]
426           constitit in digitos   extemplo arrectus uterque             [ ]
427         bracchiaque ad superas   interritus extulit auras.             [ ]
428                 abduxere retro   longe capita ardua ab ictu            [ ]
429             immiscentque manus   manibus pugnamque lacessunt,          [ ]
430            ille pedum   melior motu   fretusque iuventa,               [ ]?
431            hic membris   et mole valens;   sed tarda trementi          [ ]
432           genua labant, vastos   quatit aeger anhelitus artus.         [ ]
433             multa viri   nequiquam inter    se vulnera iactant,        [ ]?
434         multa cavo   lateri ingeminant   et pectore vastos             [ ]
435          dant sonitus,   erratque auris    et tempora circum           [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
436           crebra manus,   duro crepitant   sub vulnere malae.          [1]
437           stat gravis Entellus   nisuque immotus eodem                 [ ]
438           corpore tela modo at  -que oculis vigilantibus exit.         [ ]
439        ille, velut   celsam oppugnat   qui molibus urbem               [ ]
440              aut montana sedet   circum castella sub armis,            [ ]
441         nunc hos, nunc   illos aditus,   omnemque pererrat             [ ]
442           arte locum et variis   adsultibus inritus urget.             [ ]
443          ostendit   dextram insurgens   Entellus et alte               [ ]
444            extulit: ille ictum   venientem a vertice velox             [ ]
445               praevidit celeri  -que elapsus corpore cessit;           [ ]?
446                 Entellus viris   in ventum effudit et ultro            [ ]
447           ipse gravis graviter  -que ad terram pondere vasto           [ ]
448           concidit, ut quondam   cava concidit aut Erymantho           [ ]
449               aut Ida in magna   radicibus eruta pinus.                [1]
450           consurgunt   studiis Teucri et   Trinacria pubes;            [ ]
451                it clamor caelo   primusque accurrit Acestes            [ ]
452           aequaevumque ab humo   miserans attollit amicum.             [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
453                at non tardatus   casu neque territus heros             [1]
454               acrior ad pugnam   redit ac vim suscitat ira;            [ ]
455             tum pudor incendit   viris et conscia virtus,              [ ]
456           praecipitemque Daren   ardens agit aequore toto              [ ]
457         nunc dextra ingeminans   ictus, nunc ille sinistra.            [ ]
458          nec mora nec requies:   quam multa grandine nimbi             [ ]
459          culminibus crepitant,   sic densis ictibus heros              [ ]
460            creber utraque manu   pulsat versatque Dareta.              [ ]
461               Tum pater Aeneas   procedere longius iras                [1]
462              et saevire animis   Entellum haud passus acerbis,         [ ]
463             sed finem imposuit   pugnae fessumque Dareta               [ ]
464              eripuit   mulcens dictis   ac talia fatur:                [ ]
465           'infelix,   quae tanta animum   dementia cepit?              [ ]
466                non viris alias   conversaque numina sentis?            [ ]
467               cede deo.' dixit  -que et proelia voce diremit.          [ ]
468            ast illum   fidi aequales    genua aegra trahentem          [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
469           iactantem  -que utroque caput    crassumque cruorem          [ ]
470                 ore eiectantem   mixtosque in sanguine dentes          [ ]
471               ducunt ad navis;   galeamque ensemque vocati             [ ]
472         accipiunt,   palmam Entello   taurumque relinquunt.            [ ]
473          hic victor   superans animis   tauroque superbus              [ ]
474      'nate dea,   vosque haec' inquit   'cognoscite, Teucri,           [ ]
475           et mihi quae fuerint   iuvenali in corpore vires             [ ]
476                et qua servetis   revocatum a morte Dareta.'            [1]
477              dixit, et adversi   contra stetit ora iuvenci             [ ]
478              qui donum astabat   pugnae, durosque reducta              [ ]
479                libravit dextra   media inter cornua caestus            [ ]
480              arduus, effractos  -que inlisit in ossa cerebro:          [ ]
481             sternitur exanimis  -que tremens procumbit humi bos.       [ ]
482               ille super talis   effundit pectore voces:               [ ]
483      'hanc tibi, Eryx,   meliorem animam   pro morte Daretis           [ ]
484         persolvo; hic   victor caestus   artemque repono.'             [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 40
Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,485-603 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: