File n. 40 – 9:27 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 41
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 40 Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,485-603 [Aeneis]
Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
485                Protinus Aeneas   celeri certare sagitta                [ ]
486              invitat   qui forte velint   et praemia dicit,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
487                ingentique manu   malum de nave Seresti                 [1]
488             erigit et volucrem   traiecto in fune columbam,            [ ]
489            quo tendant ferrum,   malo suspendit ab alto.               [ ]
490                 convenere viri   deiectamque aerea sortem              [1]?
491            accepit   galea; et primus   clamore secundo                [ ]
492          Hyrtacidae ante omnis   exit locus Hippocoontis;              [ ]
493               quem modo navali   Mnestheus certamine victor            [2]
494          consequitur,   viridi Mnestheus   evinctus oliva.             [ ]
495              tertius Eurytion,   tuus, o clarissime, frater,           [ ]
496           Pandare, qui quondam   iussus confundere foedus              [ ]
497                in medios telum   torsisti primus Achivos.              [ ]
498               extremus   galeaque ima    subsedit Acestes,             [ ]
499             ausus et ipse manu   iuvenem temptare laborem.             [ ]
500             tum validis flexos   incurvant viribus arcus               [ ]
501         pro se quisque viri et   depromunt tela pharetris,             [ ]
502            primaque per caelum   nervo stridente sagitta               [ ]?
503           Hyrtacidae   iuvenis volucris   diverberat auras,            [ ]
504               et venit adversi  -que infigitur arbore mali.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
505                intremuit malus   timuitque exterrita pennis            [ ]
506               ales, et ingenti   sonuerunt omnia plausu.               [ ]
507            post acer Mnestheus   adducto constitit arcu                [ ]
508         alta petens,   pariterque oculos    telumque tetendit.         [ ]
509            ast ipsam   miserandus avem   contingere ferro              [ ]
510              non valuit; nodos   et vincula linea rupit                [1]
511              quis innexa pedem   malo pendebat ab alto;                [ ]
512          illa Notos   atque alta volans   in nubila fugit.             [ ]
513           tum rapidus,   iamdudum arcu   contenta parato               [ ]
514      tela tenens,   fratrem Eurytion   in vota vocavit,                [ ]
515             iam vacuo   laetam caelo   speculatus et alis              [ ]
516             plaudentem   nigra figit   sub nube columbam.              [ ]
517               decidit exanimis   vitamque reliquit in astris           [ ]
518              aetheriis   fixamque refert    delapsa sagittam.          [ ]
519                 Amissa   solus palma   superabat Acestes,              [ ]
520               qui tamen aërias   telum contorsit in auras              [ ]
521              ostentans   artemque pater    arcumque sonantem.          [ ]
522        hic oculis   subitum obicitur   magnoque futurum                [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
523              augurio monstrum;   docuit post exitus ingens             [ ]
524              seraque terrifici   cecinerunt omina vates.               [ ]
525         namque volans liquidis   in nubibus arsit harundo              [ ]
526               signavitque viam   flammis tenuisque recessit            [ ]
527           consumpta in ventos:   caelo ceu saepe refixa                [ ]
528            transcurrunt crinem  -que volantia sidera ducunt.           [ ]
529              attonitis   haesere animis   superosque precati           [ ]
530             Trinacrii   Teucrique viri,    nec maximus omen            [ ]
531                 abnuit Aeneas,   sed laetum amplexus Acesten           [ ]
532            muneribus   cumulat magnis   ac talia fatur:                [ ]
533          'sume pater;   nam te voluit   rex magnus Olympi              [ ]
534              talibus auspiciis   exsortem ducere honores.              [ ]
535                ipsius Anchisae   longaevi hoc munus habebis,           [ ]
536              cratera impressum   signis, quem Thracius olim            [ ]
537                Anchisae genitori in magno munere Cisseus               [ ]!
538              ferre sui dederat   monimentum et pignus amoris.'         [ ]
539               sic fatus cingit   viridanti tempora lauro               [ ]
540           et primum ante omnis   victorem appellat Acesten.            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
541             nec bonus Eurytion   praelato invidit honori,              [ ]
542             quamvis solus avem   caelo deiecit ab alto.                [ ]?
543            proximus ingreditur   donis qui vincula rupit,              [ ]
544               extremus volucri   qui fixit harundine malum.            [ ]?
545                At pater Aeneas   nondum certamine misso                [ ]
546               custodem ad sese   comitemque impubis Iuli               [1]
547           Epytiden   vocat, et fidam   sic fatur ad aurem:             [ ]
548          'vade age et Ascanio,   si iam puerile paratum                [ ]?
549              agmen habet secum   cursusque instruxit equorum,          [ ]
550               ducat avo turmas   et sese ostendat in armis             [ ]
551           dic' ait. ipse omnem   longo discedere circo                 [ ]
552           infusum   populum et campos   iubet esse patentis.           [ ]
553                 incedunt pueri   pariterque ante ora parentum          [ ]
554              frenatis   lucent in equis,   quos omnis euntis           [ ]
555              Trinacriae   mirata fremit   Troiaeque iuventus.          [2]
556               omnibus in morem   tonsa coma pressa corona;             [ ]
557             cornea bina ferunt   praefixa hastilia ferro,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
558             pars levis   umero pharetras;   it pectore summo           [1]?
559               flexilis obtorti   per collum circulus auri.             [ ]
560          tres equitum   numero turmae   ternique vagantur              [ ]
561                ductores; pueri   bis seni quemque secuti               [ ]
562                 agmine partito   fulgent paribusque magistris.         [ ]?
563             una acies iuvenum,   ducit quam parvus ovantem             [ ]
564           nomen avi   referens Priamus,   tua clara, Polite,           [ ]
565             progenies,   auctura Italos;   quem Thracius albis         [ ]
566         portat equus   bicolor maculis,   vestigia primi               [ ]
567             alba pedis frontem  -que ostentans arduus albam.           [ ]
568         alter Atys,   genus unde Atii   duxere Latini,                 [ ]
569            parvus Atys   pueroque puer    dilectus Iulo.               [ ]
570                 extremus forma  -que ante omnis pulcher Iulus          [ ]
571            Sidonio est   invectus equo,   quem candida Dido            [ ]
572               esse sui dederat   monimentum et pignus amoris.          [ ]
573              cetera Trinacriis   pubes senioris Acestae                [ ]
574  fertur equis.                                                           ..
575             excipiunt   plausu pavidos   gaudentque tuentes            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
576            Dardanidae, veterum  -que agnoscunt ora parentum.           [ ]
577           postquam omnem laeti   consessum oculosque suorum            [ ]
578           lustravere in equis,   signum clamore paratis                [1]
579                 Epytides longe   dedit insonuitque flagello.           [ ]
580                  olli discurrere pares atque agmina terni              [ ]!
581               diductis   solvere choris,   rursusque vocati            [ ]
582                convertere vias   infestaque tela tulere.               [ ]
583            inde alios   ineunt cursus   aliosque recursus              [ ]
584               adversi spatiis,   alternosque orbibus orbis             [ ]
585             impediunt   pugnaeque cient    simulacra sub armis;        [ ]
586             et nunc terga fuga   nudant, nunc spicula vertunt          [ ]?
587               infensi,   facta pariter   nunc pace feruntur.           [ ]
588             ut quondam   Creta fertur   Labyrinthus in alta            [ ]?
589            parietibus   textum caecis   iter ancipitemque              [ ]
590            mille viis   habuisse dolum,   qua signa sequendi           [ ]
591             frangeret indeprensus et inremeabilis error:               [ ]!
592            haud alio   Teucrum nati   vestigia cursu                   [ ]
593             impediunt   texuntque fugas    et proelia ludo,            [ ]

Publius Vergilius Maro: Æneiden, 5. sang (Oxford C.T.)
594            delphinum   similes qui per   maria umida nando             [ ]
595           Carpathium   Libycumque secant    luduntque per undas.       [ ]
596            hunc morem   cursus atque haec   certamina primus           [ ]
597             Ascanius,   Longam muris   cum cingeret Albam,             [ ]
598            rettulit et priscos   docuit celebrare Latinos,             [ ]
599            quo puer ipse modo,   secum quo Troia pubes;                [ ]?
600                 Albani   docuere suos;   hinc maxima porro             [ ]?
601              accepit   Roma et patrium   servavit honorem;             [ ]
602           Troiaque nunc pueri,   Troianum dicitur agmen.               [ ]?
603            hac celebrata tenus   sancto certamina patri.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 41
Publius Vergilius Maro: Æneiden 5,604-871 [Aeneis]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: