File n. 290 – 8:37 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 291
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 290 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,1-100 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)           .
  1                Iam Tartessiaco   quos soluerat aequore Titan           [ ]
  2              in noctem   diffusus, equos   iungebat Eois               [ ]
  3             litoribus,   primique nouo   Phaethonte retecti            [1]
  4                Seres lanigeris   repetebant uellera lucis,             [ ]
  5           et foeda ante oculos   strages, propiusque patebat           [ ]
  6                 insani   Mauortis opus:   simul arma uirique           [2]
  7              ac mixtus sonipes   dextraeque in uulnere caesi           [ ]
  8              haerentes hostis,   passim clipeique iubaeque             [ ]
  9           atque artus   trunci capitum   fractusque iacebat            [ ]
 10               ossibus in duris   enses. nec cernere deerat             [ ]
 11              frustra seminecum   quaerentia lumina caelum.             [1]
 12            tum spumans   sanie lacus et   fluitantia summo             [ ]
 13               aeternum tumulis   orbata cadauera ponto.                [ ]
 14             nec tamen aduersis   ruerat tota Itala uirtus.             [ ]
 15               Bruttius ingenti   miserandae caedis aceruo,             [ ]
 16           non aequum ostentans   confosso corpore Martem,              [ ]
 17           extulerat   uix triste caput   truncosque trahebat           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
 18             per stragem neruis   interlabentibus artus,                [ ]
 19         tenuis opum,   non patre nitens   linguaue, sed asper          [ ]
 20           ense, nec e   Volsca quisquam   uir gente redemit            [ ]
 21           plus aeui   nece magnanima.   puer addere sese               [ ]
 22                pubescente gena   castris optarat et acri               [ ]
 23              Flaminio   spectatus erat,   cum Celtica uictor           [ ]
 24               obrueret   bello diuis   melioribus arma.                [ ]?
 25           inde honor ac sacrae   custodia Marte sub omni               [ ]
 26            alitis; hinc causam   nutriuit gloria leti.                 [ ]
 27           namque necis certus,   captae prohibere nequiret             [ ]
 28            cum Poenos aquilae,   postquam subsidere fata               [ ]
 29               uiderat et magna   pugnam inclinare ruina,               [ ]
 30           occulere interdum et   terrae mandare parabat.               [ ]
 31           sed subitis   uictus telis   labentia membra                 [ ]
 32            prostrauit super ac   mentita morte tegebat.                [2]
 33        uerum ubi lux   nocte e Stygia   miseroque sopore               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
 34                reddita, uicini   de strage cadaueris hasta             [4]?
 35                erigitur   soloque uigens   conamine late               [1]
 36          stagnantem   caede et facilem   discedere terram              [ ]
 37            ense fodit, clausam  -que aquilae infelicis adorans         [ ]
 38               effigiem, palmis   languentibus aequat harenas.          [ ]
 39               supremus   fessi tenuis   tum cessit in auras            [ ]
 40              halitus et magnam   misit sub Tartara mentem.             [ ]
 41             iuxta cernere erat   meritae sibi poscere carmen           [ ]
 42              uirtutis   sacram rabiem.   Laeuinus, ab alto             [ ]
 43              Priuerno,   uitis Latiae   praesignis honore,             [ ]
 44              exanimum   Nasamona Tyren   super ipse iacebat            [ ]
 45            exanimis:   non hasta uiro,   non ensis: in artis           [ ]?
 46           abstulerat   Fors arma. tamen   certamine nudo               [ ]
 47                inuenit   Marti telum   dolor. ore cruento              [ ]
 48              pugnatum,   ferrique uicem   dens praebuit irae.          [ ]
 49              iam lacerae nares   foedataque lumina morsu,              [ ]
 50             iam truncum raptis   caput auribus, ipsaque diris          [ ]
 51           frons depasta modis,   et sanguine abundat hiatus;           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
 52              nec satias, donec   mandentia linqueret ora               [ ]
 53             spiritus et plenos   rictus mors atra teneret.             [ ]
 54              talia dum praebet   tristis miracula uirtus,              [ ]
 55                diuerso interea   fugientes saucia turba                [ ]
 56                 iactantur casu   siluisque per auia caecis             [ ]?
 57                ablati   furtim multo   cum uulnere solos               [ ]
 58             per noctem   metantur agros.   sonus omnis et aura         [ ]
 59              exterrent   pennaque leui   commota uolucris.             [ ]
 60          non sopor aut   menti requies.   agit asper acerba            [ ]
 61           nunc Mago attonitos,   nunc arduus Hannibal hasta.           [ ]
 62             Serranus,   clarum nomen,   tua, Regule, proles,           [ ]
 63            qui longum   semper fama   gliscente per aeuum              [ ]
 64               infidis   seruasse fidem   memorabere Poenis,            [ ]
 65            flore nitens primo,   patriis heu Punica bella              [ ]
 66             auspiciis   ingressus erat,   miseramque parentem          [ ]
 67               et dulcis tristi   repetebat sorte penates               [ ]
 68             saucius. haud illi   comitum super ullus, et atris         [ ]
 69           uulneribus   qui ferret opem:   per deuia, fractae           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
 70                innitens hastae   furtoque ereptus opacae               [ ]
 71           noctis, iter tacitum   Perusina ferebat in arua.             [ ]
 72              hic fessus parui,   quaecumque ibi fata darentur,         [ ]
 73                limina pulsabat   tecti, cum membra cubili              [ ]
 74             euoluens   non tarda Marus   (uetus ille parentis          [ ]
 75            miles et haud surda   tractarat proelia fama)               [ ]
 76              procedit   renouata focis   et paupere Vesta              [ ]
 77            lumina praetendens.   utque ora agnouit et aegrum           [ ]
 78               uulneribus diris   ac, lamentabile uisu,                 [ ]
 79               lapsantis fultum   truncata cuspide gressus,             [ ]
 80                 funesti   rumore mali   iam saucius aures:             [2]
 81       'quod scelus, o   nimius uitae   nimiumque ferendis              [ ]
 82            aduersis   genitus, cerno?   te, maxime, uidi,              [ ]?
 83            ductorum,   cum captiuo   Carthaginis arcem                 [ ]
 84                terreres uultu,   crimen culpamque Tonantis,            [ ]
 85          occidere atque hausi,   quem non Sidonia tecta                [ ]
 86              expulerint   euersa meo   de corde, dolorem.              [ ]?
 87         estis ubi en   iterum, superi?   dat pectora ferro             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
 88            Regulus, ac stirpem   tantae periura recidit                [ ]
 89             surgentem   Carthago domus.'   inde aegra reponit          [ ]
 90         membra toro,   nec ferre rudis   medicamina (quippe            [ ]
 91               callebat bellis)   nunc purgat uulnera lympha,           [ ]
 92             nunc mulcet sucis.   ligat inde ac uellera molli           [ ]
 93             circumdat tactu et   torpentis mitigat artus.              [ ]
 94                 exin cura seni   tristem depellere fesso               [ ]
 95           ore sitim et   parca uires   accersere mensa.                [ ]?
 96        quae postquam   properata, sopor   sua munera tandem            [ ]
 97              applicat et mitem   fundit per membra quietem.            [ ]
 98            necdum exorta dies,   Marus instat uulneris aestus:         [ ]
 99              expertis   medicare modis   gratumque teporem             [ ]
100                exutus   senium trepida   pietate ministrat.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 291
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,101-293 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: