File n. 291 – 15:55 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 292
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 291 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,101-293 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)            0:00
101         huic iuuenis   maestos tollens   ad sidera uultus              [ ]
102          cum gemitu   lacrimisque simul:   'si culmina nondum          [ ]
103                 Tarpeia exosus   damnasti sceptra Quirini,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
104                extremas Italum   res Ausoniamque ruentem               [1]
105         aspice,' ait 'genitor,   tandemque aduerte procellis           [ ]
106                 aequos Iliacis   oculos. amisimus Alpes,               [1]?
107            nec deinde aduersis   modus est: Ticinus et ater            [ ]
108            stragibus Eridanus,   tuque insignite tropaeis              [ ]
109           Sidoniis   Trebia et tellus   lacrimabilis Arni.             [ ]
110   sed quid ego haec?   grauior quanto   uis ecce malorum!              [ ]?
111                uidi crescentis   Trasimenni caedibus undas,            [ ]
112             prostrataque uirum   mole inter tela cadentem              [1]
113                uidi Flaminium.   testor, mea numina, manes             [ ]
114               dignam me poenae   tum nobilitate paternae               [ ]
115        strage hostis   quaesisse necem,   ni tristia letum,            [ ]
116              ut quondam patri,   nobis quoque fata negassent.'         [ ]
117              cetera aceruantem   questu lenire laborans                [ ]?
118                effatur senior:   'patrio, fortissime, ritu             [ ]
119         quicquid adest duri et   rerum inclinata feramus.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
120                talis lege deum   cliuoso tramite uitae                 [ ]?
121          per uarios   praeceps casus   rota uoluitur aeui.             [ ]
122       sat tibi, sat   magna et totum   uulgata per orbem               [ ]
123         stant documenta domus:   sacer ille et numine nullo            [ ]
124            inferior,   tuus ille parens   decora alta parauit          [ ]
125              restando aduersis   nec uirtutem exuit ullam              [ ]
126               ante reluctantis   liquit quam spiritus artus.           [ ]
127               uix puerile mihi   tempus confecerat aetas,              [ ]
128                cum primo malas   signabat Regulus aeuo.                [ ]
129            accessi   comes, atque omnis   sociauimus annos,            [ ]
130               donec dis Italae   uisum est extinguere lumen            [ ]
131             gentis, in egregio   cuius sibi pectore sedem              [ ]
132             ceperat alma Fides   mentemque amplexa tenebat.            [ ]
133               ille ensem nobis   magnorum hunc instar honorum          [ ]
134               uirtutisque ergo   dedit et, sordentia fumo              [ ]
135        quae cernis   nunc, frena (sed est   argenteus ollis            [ ]
136           fulgor). nec cuiquam   Marus est post talia dona             [ ]
137           non praelatus eques.   uerum superauit honores               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)            4:00
138              omnis hasta meos.   cui me libare Lyaei                   [ ]?
139           quod cernis latices,   dignum cognoscere causam.             [ ]
140               turbidus arentis   lento pede sulcat harenas             [ ]
141              Bagrada, non ullo   Libycis in finibus amne               [ ]
142                 uictus limosas   extendere latius undas                [ ]?
143              et stagnante uado   patulos inuoluere campos.             [ ]
144            hic studio laticum,   quorum est haud prodiga tellus,       [ ]
145              per ripas   laeti saeuis   consedimus aruis.              [ ]
146            lucus iners   iuxta Stygium   pallentibus umbris            [ ]
147             seruabat   sine sole nemus,   crassusque per auras         [ ]
148               halitus erumpens   taetrum expirabat odorem.             [ ]
149               intus dira domus   curuoque immanis in antro             [ ]
150          sub terra   specus et tristes   sine luce tenebrae.           [ ]
151            horror mente redit.   monstrum exitiabile et ira            [ ]
152              telluris genitum,   cui par uix uiderit aetas             [ ]
153          ulla uirum,   serpens centum   porrectus in ulnas             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
154             letalem   ripam et lucos   habitabat Auernos.              [1]
155              ingluuiem immensi   uentris grauidamque uenenis           [ ]
156                 aluum deprensi   satiabant fonte leones                [ ]
157            aut acta ad fluuium   torrenti lampade solis                [ ]
158           armenta et   tractae foeda   grauitate per auras             [ ]
159               ac tabe adflatus   uolucres. semesa iacebant             [ ]
160              ossa solo informi   dape quae repletus et asper           [ ]
161            uastatis   gregibus nigro   ructarat in antro.              [ ]
162             isque ubi feruenti   concepta incendia pastu               [ ]
163               gurgite mulcebat   rapido et spumantibus undis,          [ ]
164              nondum etiam toto   demersus corpore in amnem             [ ]?
165             iam caput aduersae   ponebat margine ripae.                [ ]
166             imprudens   tantae pestis   gradiebar, Aquino              [ ]
167                Apenninicola at  -que Vmbro comitatus Auente:           [ ]
168             scire nemus faciem  -que loci explorare libebat.           [ ]
169           iamque propinquantum   tacitus penetrauit in artus           [ ]
170              horror et occulto   riguerunt frigora membra.             [ ]
171            intramus   tamen et Nymphas   numenque precamur             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
172                gurgitis ignoti   trepidosque et multa pauentis         [ ]?
173                 arcano gressus   audemus credere luco.                 [ ]
174               ecce e uestibulo   primisque e faucibus antri            [ ]?
175             Tartareus turbo at  -que insano saeuior Euro               [ ]?
176              spiritus erumpit,   uastoque e gurgite fusa               [ ]?
177              tempestas oritur,   mixtam stridore procellam             [ ]
178             Cerbereo torquens.   pauefacti clade uicissim              [ ]
179            aspicimus.   resonare solum,   tellusque moueri,            [ ]
180       atque antrum   ruere, et uisi   procedere manes.                 [ ]?
181                 quantis armati   caelum petiere Gigantes               [ ]?
182          anguibus, aut quantus   Lernae lassauit in undis              [ ]
183                Amphitryoniaden   serpens, qualisque comantis           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)            8:00
184                  auro seruauit   ramos Iunonius anguis:                [ ]
185                tantus disiecta   tellure sub astra coruscum            [ ]
186              extulit adsurgens   caput atque in nubila primam          [ ]
187          dispersit   saniem et caelum   foedauit hiatu.                [ ]
188            diffugimus   tenuemque metu   conamur anheli                [1]
189               tollere clamorem   frustra: nam sibila totum             [2]
190          implebant   nemus. at subita   formidine caecus               [ ]
191              et facti   damnandus Auens   (sed fata trahebant)         [ ]
192               antiquae quercus   ingenti robore sese                   [ ]
193              occulit, infandum   si posset fallere monstrum.           [ ]
194              uix egomet credo:   spiris cingentibus arte               [ ]?
195              arboris abstraxit   molem penitusque reuulsam             [ ]
196               euertit fundo et   radicibus eruit imis.                 [1]
197         tum trepidum ac socios   extrema uoce cientem                  [ ]?
198          corripit atque haustu   sorbens et faucibus atris             [ ]
199              (uidi respiciens)   obscaena condidit aluo.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
200               infelix   fluuio sese et   torrentibus undis             [ ]
201            crediderat   celerique fuga   iam nabat Aquinus.            [ ]
202             hunc medio inuasit   fluctu ripaeque relatos               [ ]?
203            (heu genus infandum   leti!) depascitur artus.              [ ]?
204                sic dirum nobis   et lamentabile monstrum               [ ]
205               effugisse datur.   quantum mens aegra sinebat,           [ ]
206           adpropero gressum et   ductori singula pando.                [ ]?
207               ingemuit   casus iuuenum   miseratus acerbos.            [ ]
208           utque erat in pugnas   et Martem et proelia et hostem        [ ]
209           igneus et   magna audendi   flagrabat amore,                 [ ]!
210             ocius arma rapi et   spectatum Marte sub omni              [ ]
211             ire iubet   campis equitem.   ruit ipse citatum            [ ]
212           quadrupedem   planta fodiens,   scutataque raptim            [ ]
213            consequitur   iusso manus et   muralia portat               [ ]
214             ballistas   tormenta grauis   suetamque mouere             [ ]
215                excelsas turris   immensae cuspidis hastam.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
216             iamque ubi feralem   strepitu circumtonat aulam            [2]
217               cornea gramineum   persultans ungula campum,             [ ]
218               percitus hinnitu   serpens euoluitur antro               [ ]
219              et Stygios aestus   fumanti exsibilat ore:                [ ]
220              terribilis gemino   de lumine fulgurat ignis.             [1]?
221           at nemus arrectae et   procera cacumina saltus               [2]
222             exuperant cristae:   trifido uibrata per auras             [ ]
223           lingua micat motu at  -que adsultans aethera lambit.         [ ]
224              ut uero   strepuere tubae,   conterritus alte             [2]?
225              immensum attollit   corpus tergoque residens              [ ]
226                cetera sinuatis   glomerat sub pectore gyris.           [ ]
227           dira dehinc   in bella ruit   rapideque resoluens            [ ]
228                contortos orbes   derecto corpore totam                 [ ]
229                 extendit molem   subitoque propincus in ora            [ ]
230                 lato distantum   spatio uenit. omnis anhelat           [ ]
231             attonitus   serpentis ecus   frenoque teneri               [ ]
232              impatiens crebros   expirat naribus ignes,                [ ]
233              arduus ille super   tumidis ceruicibus altum              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)           12:00
234           nutat utroque caput.   trepidos inde incitus ira             [ ]
235            nunc sublime rapit,   nunc uasto pondere gaudet             [ ]
236              elisisse premens.   tunc fractis ossibus atram            [ ]
237            absorbet saniem et,   tabo manante per ora,                 [ ]?
238             mutat hians hostem   semesaque membra relinquit.           [2]
239             cedebant   iam signa retro,   uictorque cateruas           [ ]
240                longius auectas   adflatus peste premebat,              [ ]
241            cum ductor, propere   reuocatam in proelia turmam           [ ]
242             uocibus impellens:   'serpentine Itala pubes               [ ]
243          terga damus   Libycisque parem   non esse fatemur             [ ]
244             anguibus Ausoniam?   si debellauit inertis                 [ ]
245               halitus, ac uiso   mens aegra effluxit hiatu,            [ ]
246             ibo alacer   solusque manus   componere monstro            [ ]
247            sufficiam.' clamans   haec atque interritus hastam          [ ]
248            fulmineo   uolucrem torquet   per inane lacerto.            [ ]
249              uenit in aduersam   non uano turbine frontem              [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
250        cuspis et haud   paulum uires   adiuta ruentis                  [ ]
251            contra ardore ferae   capiti tremebunda resedit.            [ ]
252         clamor ad astra datur,   uocesque repente profusae             [ ]
253               aetherias   adiere domos.   furit ilicet ira             [ ]
254           terrigena, impatiens   dare terga nouusque dolori            [ ]
255              et chalybem longo   tum primum passus in aeuo.            [ ]
256             nec frustra rapidi   stimulante dolore fuisset             [ ]
257                impetus, ablato   ni Regulus arte regendi               [1]?
258               instantem elusisset equo rursusque secutum               [ ]!
259              cornipedi   gyros flexi   curuamine tergi                 [2]
260                 detortis laeua   celer effugisset habenis.             [ ]
261               at non spectator   Marus inter talia segni               [ ]
262               torpebat dextra.   mea tanto in corpore monstri          [ ]
263            hasta secunda fuit.   iam iamque extrema trisulca           [ ]
264              lambebat   lingua fessi   certamine terga                 [ ]
265             quadrupedis: torsi   telum atque urgentia uelox            [ ]?
266                 in memet saeui   serpentis proelia uerto.              [ ]
267            hinc imitata cohors   certatim spicula dextris              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
268              congerit alternas  -que ferum diducit in iras,            [ ]
269                   donec murali   ballista coercuit ictu.               [ ]?
270            tum fractus   demum uires;   nec iam amplius aegra          [ ]
271           consuetum ad   nisus spina   praestante rigorem              [ ]
272           et solitu in   nubes tolli   caput, acrius instant.          [ ]
273            iamque aluo penitus   demersa phalarica sedit               [ ]
274          et geminum   uolucres lumen   rapuere sagittae.               [ ]
275              iam patulis uasto   sub uulnere faucibus ater             [ ]
276              tabificam expirat   saniem specus. ultima iamque          [ ]
277            ingestis   cauda et iaculis   et pondere conti              [ ]
278           haeret humi,   lassoque tamen   minitatur hiatu,             [ ]
279                donec tormentis   stridens magnoque fragore             [ ]
280           discussit   trabs acta caput,   longoque resoluens           [ ]
281                aggere se ripae   tandem exhalauit in auras             [2]
282               liuentem nebulam   fugientis ab ore ueneni.              [ ]
283                erupit   tristi fluuio   mugitus et imis                [ ]
284            murmura fusa uadis,   subitoque et lucus et antrum          [ ]
285              et resonae siluis   ulularunt flebile ripae.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
286             heu quantis luimus   mox tristia proelia damnis,           [ ]
287         quantaque supplicia et   qualis exhausimus iras!               [ ]
288                nec tacuere pii   uates famulumque sororum              [ ]?
289               Naiadum, tepidas   quas Bagrada nutrit in unda,          [ ]
290              nos uiolasse manu   seris monuere periclis.               [ ]?
291          haec tunc hasta decus   nobis pretiumque secundi              [ ]
292             uulneris a uestro,   Serrane, tributa parente,             [ ]
293            princeps quae sacro   bibit a serpente cruorem.'            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 292
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,294-551 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: