File n. 292 – 19:50 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 293
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 292 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,294-551 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
294              iamdudum   uultus lacrimis   atque ora rigabat            [ ]
295               Serranus   medioque uiri   sermone profatur:             [ ]
296             'huic si uita duci   nostrum durasset in aeuum,            [1]
297           non Trebia infaustas   superasset sanguine ripas,            [ ]
298          nec, Trasimenne, tuus   premeret tot nomina gurges.'          [ ]
299          tum senior   'magnas' inquit   'de sanguine poenas            [ ]
300              percepit Tyrio et   praesumpta piacula mortis.            [ ]
301              nam defecta uiris   et opes attrita supinas               [ ]
302                Africa tendebat   palmas, cum sidere diro               [ ]
303                misit Agenoreis   ductorem animosa Therapne.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
304             nulla uiro species   decorisque et frontis egenum          [ ]
305             corpus; in exiguis   uigor, admirabile, membris            [ ]
306                uiuidus et nisu   magnos qui uinceret artus.            [ ]
307         iam Martem   regere atque astus   adiungere ferro              [ ]
308               et duris facilem   per inhospita ducere uitam            [ ]
309         haud isti,   quem nunc penes est   sollertia belli,            [ ]
310             cederet Hannibali.   uellem hunc, o tristia nobis          [ ]
311             Taygeta, hunc unum   non durassetis opacis                 [ ]
312                 Eurotae ripis.   uidissem moenia flammis               [ ]
313        Phoenissae   ruere, aut certe   non horrida fata                [ ]?
314            fleuissem ducis et,   nulla quos morte nec igni             [ ]
315                 exutos seruans   portabo in Tartara, luctus.           [ ]
316             consertae   campis acies,   multusque per arua             [ ]
317               feruebat Mauors,   nec mens erat ulla sine ira.          [ ]
318               hic inter medios   memorandis Regulus ausis              [ ]
319                  laxabat ferro   campum inque pericla ruebat           [ ]
320            nec repetenda dabat   letali uulnera dextra.                [ ]?
321             sic, ubi nigrantem   torquens stridentibus Austris         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
322            portat turbo globum   piceaque e nube ruinam                [ ]
323             pendentem   terris pariter   pontoque minatur,             [ ]
324           omnis et agricola et   nemoroso uertice pastor               [2]
325             et pelago trepidat   subductis nauita uelis.               [ ]
326            at fraudem nectens,   socios ubi concaua saxa               [ ]
327           claudebant,   uertit subito   certamina Graius               [ ]
328             et dat terga celer   ficta formidine ductor,               [ ]
329         haud secus ac stabulis   procurans otia pastor                 [ ]
330              in foueam   parco tectam   uelamine frondis               [ ]
331              ducit nocte lupos   positae balatibus agnae.              [ ]
332              abripuit   traxitque uirum   fax mentis honestae          [ ]
333              gloria et incerti   fallax fiducia Martis.                [ ]
334           non socios   comitumue manus,   non arma sequentum           [ ]
335              respicere: insano   pugnae tendebat amore                 [ ]
336             iam solus,   nubes subito   cum densa Laconum              [ ]
337               saxosis latebris   intento ad proelia circum             [ ]
338         funditur, et   pone insurgit   uis saeua uirorum.              [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
339                o diram   Latio lucem,   fastisque notandum             [ ]
340             dedecus o,   Gradiue, tuum!   tibi dextera et urbi         [u]!
341               nata tuae tristi   damnatur sorte catenae.               [ ]
342           haud umquam absistam   gemitu. te, Regule, uidit             [1]
343               Sidonius carcer,   tuque huic sat magna triumpho         [ ]
344             uisa es, Carthago,   superis. quae poena sequetur          [ ]?
345               digna satis tali   pollutos Marte Laconas?               [ ]
346               at noua Elissaei   iurato foedera patres                 [ ]?
347             consultant   mandare duci   pacisque sequestrem            [ ]?
348              mittere poscentis   uinctam inter proelia pubem           [ ]
349              captiuamque manum   ductore rependere nostro.             [ ]
350         nec mora, iam   stabat primis   in litoris undis               [ ]
351                nauali   propulsa ratis,   iam nautica pubes            [2]
352         aut siluis   stringunt remos,   aut abiete secta               [ ]
353      transtra nouant.   his intortos   aptare rudentis,                [ ]
354             his studium erecto   componere carbasa malo.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
355              unca locant prora   curuati pondera ferri.                [ ]?
356            ante omnis   doctus pelagi   rectorque carinae              [ ]
357          puppim aptat   clauumque Cothon.   micat aereus alta          [ ]
358            fulgor aqua trifidi   splendentis in aequore rostri.        [ ]
359            tela simul   uariamque ferunt   contra aspera ponti         [ ]
360          rerum ad tempus opem.   mediae stat margine puppis            [ ]
361              qui uoce alternos   nautarum temperet ictus               [ ]
362              et remis   dictet sonitum   pariterque relatis            [ ]
363             ad numerum plaudat   resonantia caerula tonsis.            [ ]
364             postquam confectum   nautis opus horaque cursus            [ ]
365             atque armata ratis   uentique dedere profundum,            [ ]
366              omnis turba ruit,   matres puerique senesque.             [ ]
367              per medios coetus   trahit atque inimica per ora          [ ]
368             spectandum   Fortuna ducem,   fert lumina contra           [ ]
369               pacatus frontem,   qualis cum litora primum              [ ]
370                attigit adpulsa   rector Sidonia classe.                [ ]
371          accessi   comes, haud ipso   renuente, ratique                [ ]
372            impositus   maestis socium   me casibus addo.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
373          inluuiem atque inopes   mensas durumque cubile                [ ]
374               et certare malis   urgentibus hoste putabat              [ ]
375                 deuicto maius,   nec tam fugisse cauendo               [ ]
376              aduersa egregium,   quam perdomuisse ferendo.             [ ]
377           spes tamen una mihi,   quamquam bene cognita et olim         [ ]
378              atrox illa fides,   urbem murosque domumque               [ ]
379             tangere si miseris   licuisset, corda moueri               [ ]
380         posse uiri et   uestro certe   mitescere fletu.                [ ]?
381            claudebam   sub corde metus   lacrimasque putabam           [ ]
382           esse uiro et nostrae   similem inter tristia mentem.         [ ]
383             cum tandem patriae   Tiberino adlabimur amni,              [ ]
384              seruabam   uultus ducis ac   prodentia sensum             [ ]
385               lumina et obtutu   perstabam intentus eodem.             [ ]
386            si qua fides, unum,   puer, inter mille labores,            [2]
387           unum etiam in patria   saeuaque in Agenoris urbe             [ ]
388              atque unum   uidi poenae   quoque tempore uultum.         [ ]?
389                  obuia captiuo   cunctis simul urbibus ibat            [ ]?
390           Ausonia, et   campum turba   uincente propinqui              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
391              implentur colles;   strepit altis Albula ripis            [ ]
392                  ipsi Poenorum   proceres immitia corda                [ ]
393           ad patrios   certant cultus   reuocare, togaeque             [ ]
394               addebatur honos.   stetit, inlacrimante senatu           [1]
395                et matrum turba   iuuenumque dolore profuso             [ ]
396              inter tot gemitus   immobilis. aggere consul              [ ]
397          tendebat   dextram et patria   uestigia primus                [ ]
398            ponentem   terra occursu   celebrabat amico.                [ ]
399              collegit gressum,   monitusque recedere consul            [ ]
400             nec summum   uiolare decus.   cingente superba             [ ]
401                 Poenorum turba   captiuoque agmine saeptus             [ ]
402               ibat et inuidiam   caelo diuisque ferebat.               [ ]?
403           ecce trahens geminum   natorum Marcia pignus,                [ ]
404                infelix   nimia magni   uirtute mariti,                 [ ]
405         squalentem   crinem et tristis   lacerabat amictus.            [ ]
406            agnoscisne diem? an   teneris non haesit in annis?          [ ]
407      atque ea, postquam habitu   iuxta et uelamine Poeno               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
408              deformem aspexit,   fusis ululatibus aegra                [1]
409            labitur, et gelidos   mortis color occupat artus.           [ ]
410          si qua deis   pietas, tales,   Carthago, uidere               [ ]
411             dent tibi Sidonias   matres. me uoce quieta                [ ]
412             adfatus   iubet et uestros   et coniugis una               [ ]
413                arcere amplexus   pater, inpenetrabilis ille            [ ]
414            luctibus et numquam   summissus colla dolori.'              [ ]
415             hic alto   iuuenis gemitu   lacrimisque coortis            [ ]
416         'Magne parens,' inquit   'quo maius numine nobis               [ ]
417            Tarpeia   nec in arce sedet,   si iura querelis             [ ]?
418            sunt concessa piis,   cur hoc matrique mihique              [ ]?
419             solamen,   uel cur decus hoc,   o dure, negasti,           [2]
420               tangere sacratos   uultus atque oscula ab ore            [ ]
421                 libauisse tuo?   dextram mihi prendere dextra          [ ]
422           non licitum?   leuiora forent   haec uulnera quantum,        [ ]
423              si ferre ad manis   infixos mente daretur                 [ ]
424            amplexus,   uenerande, tuos,   sed uana recordor            [ ]
425           ni, Mare, (nam primo   tunc haerebamus in aeuo)              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
426                 humana   maior species   erat. horrida cano            [ ]?
427             uertice descendens   ingentia colla tegebat                [ ]
428            caesaries,   frontique coma   squalente sedebat             [1]?
429          terribilis   decor atque animi   uenerabile pondus.           [ ]
430             nil posthac oculis   simile incidit.' excipit inde         [ ]
431      iam Marus atque, inhibens   conuellere uulnera questu,            [ ]
432         'quid, cum praeteritis   inuisa penatibus' inquit              [ ]
433             'hospitia et sedes   Poenorum intrauit acerbas?            [ ]
434                  adfixi clipei   currusque et spicula nota             [ ]
435             aedibus in paruis,   magni monumenta trumphi,              [ ]
436              pulsabant oculos,   coniunxque in limine primo            [ ]
437          clamabat:   'quo fers gressus?   non Punicus hic est,         [ ]
438           Regule, quem fugias,   carcer. uestigia nostri               [ ]
439          casta tori   domus et patrium   sine crimine seruat           [ ]
440               inuiolata larem.   semel hic iterumque (quid, oro,       [ ]
441           pollutum est nobis?)   prolem, gratante senatu               [ ]
442          et patria,   sum enixa tibi.   tua, respice, sedes            [ ]?
443          haec est, unde ingens   umeris fulgentibus ostro              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
444               uidisti   Latios consul   procedere fasces,              [ ]
445            unde ire in Martem,   quo capta referre solebas             [ ]
446                et uictor mecum   suspendere postibus arma.             [ ]
447              non ego complexus   et sanctae foedera taedae             [ ]
448              coniugiumue peto:   patrios damnare penatis               [ ]
449             absiste ac   natis fas duc   concedere noctem.'            [ ]
450             hos inter   fletus iunctus   uestigia Poenis               [ ]
451               limine se clusit   Tyrio questusque reliquit.            [2]
452              uixdum clara dies   summa lustrabat in Oeta               [ ]
453             Herculei   monumenta rogi,   cum consul adire              [ ]
454                accirique iubet   Libyas. tum limina templi             [1]
455             uidimus intrantem.   quae consultata senatus,              [ ]
456              quasue uiri uoces   extremum curia maerens                [2]
457            audierit,   placido nobis   ipse edidit ore.                [1]
458            intulit ut gressus,   certatim uoce manuque                 [ ]
459            ad solitam sedem et   uestigia nota uocabant.               [ ]
460                abnuit antiquum  -que loci aspernatus honorem.          [ ]
461                  at circumfusi   non setius undique dextram            [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
462           prensare ac, patriae   ductorem nomine tanto                 [ ]
463             redderet, orabant:   captiua posse redemptum               [2]?
464            pensari   turba, ac Tyrias   tum iustius arces              [ ]?
465                arsuras dextra,   fuerit quae uincta catenis.           [ ]
466          tum palmas   simul attollens   ac lumina caelo                [ ]
467             'Iustitiae   rectique dator,   qui cuncta gubernas,        [ ]
468           nec leuior   mihi diua Fides   Sarranaque Iuno,              [ ]
469            quos reditus testes   iurata mente uocaui,                  [ ]?
470          sit mihi fas   me digna loqui   Latiosque tueri               [ ]
471           uoce focos:   ibo ad Tyrios   non segnior,' inquit           [2]
472           'stante fide reditus   et saluo foedere poenae.              [ ]
473           sic nobis   rerum exitio   desistite honorem                 [ ]?
474            tendere. tot bellis   totque annis fregimus aeuum.          [ ]
475             nunc etiam uinclis   et longo carcere torpent              [ ]
476             captiuo in   senio uires.   fuit ille nec umquam,          [ ]
477               dum fuit, a duro   cessauit munere Martis                [ ]
478               Regulus. exangui   spectatis corpore nomen.              [ ]
479               at non Carthago,   fraudum domus, inscia quantum         [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
480                e nobis restet,   iuuenes parat, aspera ferro           [ ]
481              pectora, captiuos   nostra pensare senecta.               [ ]
482              ite dolos contra,   gensque astu fallere laeta            [ ]
483               discat, me capto   quantum tibi, Roma, supersit.         [ ]
484              nec uero placeat,   nisi quae de more parentum            [ ]
485            pax erit. exposcunt   Libyes nobisque dedere                [ ]
486           haec referenda, pari   libeat si pendere bellum              [ ]
487            foedere et ex aequo   geminas conscribere leges.            [ ]
488           sed mihi sit Stygios   ante intrauisse penatis,              [ ]
489              talia quam uideam   ferientis pacta Latinos.'             [ ]
490            haec fatus   Tyriae sese   iam reddidit irae,               [ ]
491          nec monitus   spernente grauis   fidosque senatu              [ ]
492               Poenorum   dimissa cohors.   quae maesta repulsa         [ ]
493            ac minitans   capto patrias   properabat ad oras.           [ ]
494          prosequitur   uulgus, patres,   ac planctibus ingens          [ ]
495              personat et luctu   campus. reuocare libebat              [ ]
496            interdum et   iusto raptum   retinere dolore.               [ ]
497         at trepida et   subito ceu stans   in funere coniunx           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
498                 ut uidit puppi   properantem intrare, tremendum        [ ]
499           uociferans   celerem gressum   referebat ad undas:           [ ]
500           'tollite me, Libyes,   comitem poenaeque necisque,           [ ]
501              hoc unum coniunx,   uteri per pignora nostri              [ ]
502             unum oro:   liceat tecum   quoscumque ferentem             [ ]
503              terrarum   pelagique pati   caelique labores.             [ ]
504              non ego Amyclaeum   ductorem in proelia misi,             [ ]
505           nec nostris tua sunt   circumdata colla catenis.             [ ]
506          cur usque ad   Poenos miseram   fugis? accipe mecum           [ ]
507          hanc prolem.   forsan duras   Carthaginis iras                [ ]
508            flectemus lacrimis,   aut, si praecluserit aures            [ ]
509             urbs inimica suas,   eadem tunc hora manebit               [ ]
510           teque tuosque simul,   uel, si stat rumpere uitam,           [ ]
511              in patria   moriamur. adest   comes ultima fati.'         [ ]
512              has inter   uoces uinclis   resoluta moueri               [ ]
513             paulatim et   ripa coepit   decedere puppis.               [ ]
514              tum uero infelix,   mentem furiata dolore,                [ ]
515              exclamat   fessas tendens   ad litora palmas:             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
516           'en, qui se   iactat Libyae   populisque nefandis            [ ]?
517            atque hosti   seruare fidem.   data foedera nobis           [ ]
518              ac promissa fides   thalamis ubi, perfide, nunc est?'     [ ]
519               ultima uox duras   haec tunc penetrauit ad auris,        [1]
520                cetera percussi   uetuerunt noscere remi.               [ ]
521         tum fluuio   raptim ad pelagi   deuoluimur oras                [1]
522              ac legimus pontum   pinuque immane cauata                 [ ]
523             aequor et immensas   curua trabe findimus undas.           [ ]
524          ludibrium   necis horrescens,   uis aspera ponti              [ ]
525            obrueret   scopulisque ratem   furor improbus Euri          [ ]
526            frangeret, optabam:   letum id commune fuisset.             [ ]
527              sed nos ad poenam   moderato flamine lenes                [2]
528               uexerunt Zephyri   Tyrioque dedere furori.               [ ]
529                   infelix uidi   patriamque remissus in urbem          [ ]
530                narrator poenae   dura mercede reuerti.                 [ ]
531            nec tibi nunc ritus   imitantem irasque ferarum             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
532                   Pygmalioneam   temptarem expromere gentem,           [2]
533            si maius   quicquam toto   uidisset in orbe                 [ ]
534      gens hominum,   quam quod uestri   ueneranda parentis             [ ]
535                edidit exemplum   uirtus. pudet addere questus          [ ]
536        suppliciis,   quae spectaui   placido ore ferentem.             [ ]?
537          tu quoque, care puer,   dignum te sanguine tanto              [ ]
538            fingere ne cessa at  -que orientis comprime fletus.         [ ]
539             praefixo   paribus ligno   mucronibus omnes                [ ]
540               armantur laterum   crates, densumque per artem           [ ]
541                 texitur erecti   stantisque ex ordine ferri            [ ]
542              infelix stimulus,   somnisque hac fraude negatis          [ ]
543             quocumque inflexum   producto tempore torpor               [ ]
544              inclinauit iners,   fodiunt ad uiscera corpus.            [1]
545          absiste, o   iuuenis, lacrimis.   patientia cunctos           [ ]
546           haec superat currus.   longo reuirescet in aeuo              [ ]
547              gloria; dum caeli   sedem terrasque tenebit               [ ]
548         casta Fides,   dum uirtutis   uenerabile nomen,                [ ]
549           uiuet; eritque dies,   tua quo, dux inclite, fata            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
550               audire horrebunt   a te calcata minores.'                [ ]
551           haec Marus et maesta   refouebat uulnera cura.               [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 293
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,552-716 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: