File n. 293 – 13:33 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 294
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 293 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 6,552-716 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
552               interea, rapidas   perfusa cruoribus alas,               [ ]
553                sicut sanguinea   Trasimenni tinxerat unda,             [ ]
554            uera ac ficta simul   spargebat Fama per Vrbem.             [ ]
555               Allia et infandi   Senones captaeque recursat            [ ]
556              attonitis   arcis facies.   excussit habenas              [ ]
557           luctificus Pauor, et   tempestas aucta timendo.              [ ]
558           hic raptim   ruit in muros:   uox horrida fertur             [ ]
559      'hostis adest',   iaciuntque sudes   et inania tela.              [ ]
560              ast aliae laceris   canentes crinibus alta                [ ]
561          uerrunt tecta deum et   seris post fata suorum                [ ]
562          sollicitant precibus.   requiem tenebraeque diesque           [ ]
563                amisere: iacent   portis ululante dolore                [1]
564              dispersum uulgus,   remeantumque ordine longo             [ ]
565           seruat turba gradus.   pendent ex ore loquentum,             [ ]
566           nec laetis   sat certa fides,   iterumque morantur           [ ]
567          orando et,   uultu interdum   sine uoce precati,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
568          quod rogitant,   audire pauent.   hinc fletus, ubi aures      [ ]
569             percussae   grauiore malo,   metus inde, negatum           [ ]
570            si scire, et dubius   responsi nuntius haesit.              [ ]
571           iamque ubi conspectu   redeuntum uisa propinquo              [ ]
572             corpora, sollicite   laeti funduntur et ipsis              [ ]
573              oscula uulneribus   figunt superosque fatigant.           [ ]
574            hic inter trepidos,   curae uenerandus, agebat              [ ]
575           Serranum   Marus, atque olim   post fata mariti              [ ]
576              non egressa domum   uitato Marcia coetu                   [ ]?
577                 et lucem causa   natorum passa ruebat                  [ ]
578         in luctum   similem antiquo.   turbata repente                 [ ]
579             agnoscensque Marus   'Fidei comes inclite magnae,          [ ]
580          hunc certe   mihi reddis.' ait   'leue uulnus? an alte        [ ]
581          usque ad nostra ferus   penetrauit uiscera mucro?             [ ]
582     quicquid id est,   dum non uinctum   Carthago catenis              [ ]
583                abripiat poenae  -que instauret monstra paternae,       [ ]
584          gratum est, o superi.   quotiens heu, nate, petebam,          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
585                ne patrias iras   animosque in proelia ferres           [1]
586               neu te belligeri   stimularet in arma parentis           [ ]
587           triste decus. nimium   uiuacis dura senectae                 [ ]
588             supplicia expendi.   quaeso, iam parcite, si qua           [ ]
589               numina pugnastis   nobis.' at cladis acerbae             [ ]
590              discussa   ceu nube, patres   conquirere fessis           [ ]
591            iam rebus   meditantur opem, at  -que ad munera belli       [ ]
592             certatur.   pulsusque timor   grauiore periclo.            [ ]
593                 maxima curarum   rectorem ponere castris               [2]
594          cui Latium et   moles rerum   quassata recumbat,              [ ]
595              spectante occasum   patria. Iouis illa ruenti             [ ]
596          Ausoniae atque Italis   tempus protendere regnis              [ ]
597           cura fuit;   nam Tyrrhenos   Poenumque secundis              [ ]
598                 Albana surgens   respexerat arce tumentem,             [ ]?
599             qui ferre in muros   uictricia signa parabat.              [ ]
600     tum quassans   caput 'haud umquam   tibi Iuppiter,' inquit         [ ]
601          'o iuuenis,   dederit portas   transcendere Romae             [ ]
602           atque inferre pedem.   Tyrrhenas sternere ualles             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
603             caedibus, et ripas   fluuiorum exire Latino                [ ]
604           sanguine fas fuerit:   Tarpeium accedere collem              [ ]
605                   muris aspirare ueto.' quater inde coruscum           [u]!
606             contorsit   dextra fulmen,   quo tota reluxit              [ ]
607              Maeonidum tellus,   atramque per aethera uoluens          [ ]?
608                 abrupto fregit   caelo super agmina nubem.             [ ]
609             nec Poenum auertisse satis: dat numine magno               [ ]!
610              Aeneadis   mentem gremio   deponere tuto                  [ ]
611                Romuleam laudem   Fabioque salutis habenas              [ ]
612               credere ductori.   cui postquam tradita belli            [ ]
613       iura uidet,   'non hunc' inquit   'superauerit unquam            [ ]
614             inuidia aut blando   popularis gloria fuco,                [ ]
615              non astus fallax,   non praeda aliusue cupido.            [ ]
616            bellandi   uetus ac laudum   cladumque quieta               [ ]
617          mente capax.   par ingenium   castrisque togaeque.'           [ ]
618              sic genitor diuum   recipitque ad sidera gressum.         [ ]
619              hic circumspectis   nulli deprensus in armis              [ ]
620               laudatusque Ioui   Fabius mirabile quantum               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
621               gaudebat reducem   patriae adnumerare reuersus,          [ ]
622              duxerat egrediens   quam secum in proelia, pubem.         [ ]
623           nec membris quisquam   natoue pepercit amato                 [2]
624               acrius aut uidit   socium per bella cruorem              [ ]
625          tristior. atque idem,   perfusus sanguine uictor              [ ]
626                hostili, plenis   repetebat moenia castris.             [ ]?
627            stirpe genus clarum   caeloque adfinis origo.               [ ]
628           nam remeans   longis olim   Tirynthius oris                  [ ]?
629         et triplicis   monstri famam et   spectacula captas            [ ]?
630          mira boues   hac, qua fulgent   nunc moenia Romae,            [ ]
631          egit ouans.   tunc Arcadius,   sic fama, locabat              [ ]
632                 inter desertos   fundata Palatia dumos                 [ ]
633             paupere sub populo   ductor, cum regia uirgo               [ ]
634            hospite uicta sacro   Fabium de crimine laeto               [ ]
635              procreat et magni   commiscet seminis ortus               [ ]
636             Arcas in Herculeos   mater uentura nepotes.                [ ]
637        ter centum   domus haec Fabios   armauit in hostem              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
638              limine progressos   uno; pulcherrima quorum               [1]
639               cunctando Fabius   superauit facta ducemque              [ ]
640           Hannibalem aequando,   tantus tunc, Poene, fuisti.           [ ]
641                dum se perculsi   renouant in bella Latini,             [ ]
642          turbatus   Ioue et exuta   spe moenia Romae                   [2]
643             pulsandi,   collis Vmbros   atque arua petebat             [ ]
644              Hannibal, excelso   summo qua uertice montis              [ ]?
645               deuexum   lateri pendet   Tuder, atque ubi latis         [ ]
646           proiecta in   campis nebulas   exhalat inertis               [ ]
647              et sedet ingentem   pascens Menania taurum,               [ ]
648           dona Ioui.   tum Palladios   se fundit in agros              [ ]
649                  Picenum diues   praedae atque errantibus armis,       [ ]
650           quo spolia inuitant,   transfert populantia signa,           [ ]
651               donec pestiferos   mitis Campania cursus                 [ ]
652                tardauit bellum  -que sinu indefensa recepit.           [ ]
653               hic dum stagnosi   spectat templumque domosque           [ ]
654                Literni ductor,   uaria splendentia cernit              [ ]
655                pictura   belli patribus   monumenta prioris            [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
656            exhausti:   nam porticibus   signata manebant,              [ ]
657           quis inerat   longus rerum et   spectabilis ordo.            [ ]
658             primus bella truci   suadebat Regulus ore,                 [ ]?
659            bella neganda uiro,   si noscere fata daretur.              [ ]?
660             at princeps Poenis   indicta more parentum                 [ ]
661                 Appius astabat   pugna lauroque reuinctus              [ ]
662                 iustum Sarrana   ducebat caede triumphum.              [ ]
663              aequoreum   iuxta decus et   nauale tropaeum,             [ ]
664            rostra gerens niuea   surgebat mole columna.                [ ]
665                  exuuias Marti   donumque Duilius, alto                [ ]?
666               ante omnis mersa   Poenorum classe, dicabat.             [ ]
667          cui, nocturnus honos,   funalia clara sacerque                [ ]
668             post epulas   tibicen adest,   castosque penatis           [2]
669                insignis laetis   repetebat murmure cantus.             [ ]
670             cernit et extremos   defuncti ciuis honores:               [ ]
671                Scipio ductoris   celebrabat funera Poeni,              [ ]
672                Sardoa   uictor terra.   uidet inde ruentem             [ ]?
673              litoribus Libycis   dispersa per agmina pubem;            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
674              instabat   crista fulgens   et terga premebat             [ ]
675             Regulus: Autololes   Nomadesque et Maurus et Hammon        [ ]
676             et Garamas positis   dedebant oppida telis.                [ ]
677                lentus harenoso   spumabat Bagrada campo                [2]?
678                 uiperea sanie,   turmisque minantibus ultro            [ ]
679             pugnabat   serpens et cum   duce bella gerebat.            [ ]
680               necnon proiectum   puppi frustraque uocantem             [ ]
681               numina Amyclaeum   mergebat perfida ponto                [ ]
682           rectorem   manus, et seras   tibi, Regule, poenas            [ ]
683               Xanthippus digni   pendebat in aequore leti.             [ ]
684           addiderant   geminas medio   consurgere fluctu               [ ]
685             Aegatis:   lacerae circum   fragmenta uideres              [ ]
686             classis et effusos   fluitare in gurgite Poenos.           [ ]
687               possessor pelagi   pronaque Lutatius aura                [1]
688                captiuas puppis   ad litora uictor agebat.              [ ]
689              haec inter iuncto   religatus in ordine Hamilcar,         [ ]
690              ductoris genitor,   cunctarum ab imagine rerum            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
691                 totius in sese   uulgi conuerterat ora.                [ ]
692            sed Pacis faciem et   pollutas foederis aras                [ ]
693           deceptumque Iouem ac   dictantis iura Latinos                [ ]
694       cernere erat.   strictas trepida   ceruice securis               [ ]
695             horrebat Libys, ac   summissis ordine palmis               [ ]
696                 orantes ueniam   iurabant inrita pacta.                [ ]
697             haec Eryce e summo   spectabat laeta Dione.                [ ]
698          quae postquam infesto   percensuit omnia uultu                [ ]
699               adridens Poenus,   lenta proclamat ab ira:               [ ]
700             'non leuiora dabis   nostris inscribere tectis             [ ]
701             acta meae dextrae;   captam, Carthago, Saguntum            [ ]
702             da spectare, simul   flamma ferroque ruentem;              [ ]
703              perfodiant patres   natorum membra. nec Alpes             [ ]
704              exiguus   domitas capiet   locus: ardua celsis            [ ]
705           persultet   iuga uictor equis   Garamasque Nomasque.         [ ]
706                   addes Ticini   spumantis sanguine ripas              [ ]
707          et nostrum Trebiam et   Trasimenni litora Tusci               [ ]
708            clausa cadaueribus.   ruat ingens corpore et armis          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 6. bog (Corpus P.L.)
709            Flaminius,   fugiat consul   manante cruore                 [ ]
710            Scipio et ad socios   nati ceruice uehatur.                 [ ]
711         haec mitte in populos,   at adhuc maiora dabuntur.             [ ]
712            flagrantem effinges   facibus, Carthago, Libyssis           [ ]
713              Romam et deiectum   Tarpeia rupe Tonantem.                [ ]
714              interea   uos, ut dignum est,   ista (ocius ite)          [ ]
715            o iuuenes,   quorum dextris   mihi tanta geruntur,          [ ]
716           in cineres   monumenta date at  -que inuoluite flammis.'     [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 294
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 7,1-211 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: