File n. 295 – 21:36 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 296
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 295 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 7,212-493 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
212           haec tum uasta dabat   terrisque infestus agebat             [ ]
213             Hannibal, et sicci   stimulabant sanguinis enses,          [ ]
214              ludificante ducem   Fabio. iamque improba castris         [ ]
215               Ausoniis uota et   pugnandi praua libido                 [ ]
216              gliscebant: proni   decurrere monte parabant.             [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
217             da famae,   da, Musa, uirum,   cui uincere bina            [2]
218          concessum   castra et geminos   domitare furores.             [ ]
219              'feruida si nobis   corda abruptumque putassent           [2]
220              ingenium   patres et si   clamoribus' inquit              [ ]?
221             'turbari   facilem mentem,   non ultima rerum              [1]
222                   et deplorati   mandassent Martis habenas.            [ ]
223               stat pensata diu   belli sententia: uincam               [ ]
224                seruare inuitos   urgentisque ultima fata.              [ ]
225             nulli per Fabium e   uobis cecidisse licebit.              [ ]?
226              si lucis piget et   supremis esse cupido est              [2]
227                nominis Ausonii   taedetque in tempore tali             [ ]
228              nullum clade noua   claraeque fragore ruinae              [ ]?
229               insignem   fecisse locum,   reuocandus ab atris          [ ]
230                Flaminius uobis   est sedibus. ille ruendi              [1]
231            iam dudum properans   signum auspiciumque dedisset.         [ ]
232             an nondum praeceps   uicinaque fata uidetis?               [2]
233              una, ut debellet,   satis est uictoria Poeno.             [ ]
234        state, uiri, et   sentite ducem.   cum optabile tempus          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
235              deposcet dextras,   tunc ista ferocia dicta               [ ]
236              aequentur factis.   non est, mihi credite, non est        [ ]
237               arduus in pugnas   ferri labor: una reclusis             [ ]
238               omnes iam portis   in campum effuderit hora.             [ ]
239           magnum illud   solisque datum,   quos mitis euntis           [ ]
240              Iuppiter aspexit,   magnum est ex hoste reuerti.          [ ]
241            fortunae   Libys incumbit   flatuque secundo                [ ]
242            fidit agens puppim.   dum desinat aura sinusque             [ ]
243              destituat timidos   subducto flamine uentus,              [ ]
244                in rem cunctari   fuerit. non ulla perenni              [ ]?
245                amplexu   Fortuna fouet.   iam copia quanto             [ ]
246                artior et nullo   Tyriis certamine quantum              [ ]
247            detritum est famae!   quin inter cetera nostra              [ ]
248            haud laude afuerit,   modo qui - sed parcere dictis         [ ]
249          sit melius.   iam uos acies   et proelia et hostem            [ ]
250            poscitis? o maneat,   superi, fiducia talis!                [1]
251                interea exclusa   maioris sorte pericli                 [ ]?
252            me solum,   quaeso, toti   me opponite bello.'              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
253           his dictis   fractus furor et   rabida arma quierunt:        [ ]
254               ut, cum turbatis   placidum caput extulit undis          [ ]
255               Neptunus   totumque uidet   totique uidetur              [ ]
256                regnator ponto,   saeui fera murmura uenti              [ ]
257             dimittunt   nullasque mouent   in frontibus alas,          [ ]
258              tum sensim infusa   tranquilla per aequora pace           [ ]?
259            languentes   tacito lucent   in litore fluctus.             [1]
260              sensit cura sagax   Poeni fraudisque ueneno               [ ]
261             adgreditur mentes.   pauca atque haec ruris auiti          [ ]
262              iugera nec multis   Fabius uertebat aratris:              [ ]
263              Massicus uuiferis   addebat nomina glaebis.               [ ]
264           hinc pestem placitum   moliri et spargere causas             [ ]
265            in castra ambiguas.   ferro flammisque pepercit             [ ]
266              suspectamque loco   pacem dedit arte maligna              [1]
267                ceu clandestino   traheretur foedere bellum.            [ ]?
268               intellectus erat   Fabio, Tyriosque uidebat              [ ]
269               dictator   saeuire dolos.   sed non uacat aegre          [ ]
270             inuidiam   gladios inter   lituosque timere                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
271              et dubia   morsus famae   depellere pugna,                [ ]
272             donec reptantem et   nequiquam saepe trahendo              [ ]
273               huc illuc castra   scrutantem proelia Poenum,            [ ]
274           qua nemorosa iuga et   scopulosi uertice colles              [2]
275            exurgunt,   clausit sparsa ad   diuortia turma.             [ ]
276             hinc Laestrygoniae   saxoso monte premebant                [ ]?
277                 a tergo rupes,   undosis squalida terris               [ ]
278            hinc Literna palus,   nec ferri aut militis usum            [ ]
279                poscebat regio,   saeptos sed fraude locorum            [ ]
280              arta fames poenas   miserae exactura Sagunti              [ ]
281               urgebat,   finisque aderat   Carthaginis armis.          [ ]
282           cuncta per et terras   et lati stagna profundi               [ ]?
283             condiderat somnus,   positoque labore dierum               [ ]
284              pacem nocte datam   mortalibus orbis agebat.              [ ]
285                at non Sidonium   curis flagrantia corda                [ ]
286             ductorem   uigilesque metus   haurire sinebant             [ ]
287               dona soporiferae   noctis. nam membra cubili             [ ]
288                erigit et fului   circumdat pelle leonis,               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
289            qua super instratos   proiectus gramine campi               [ ]
290          presserat ante toros.   tunc ad tentoria fratris              [ ]
291            fert gressus   uicina citos.   nec degener ille             [2]
292                belligeri ritus   taurino membra iacebat                [2]?
293              effultus tergo et   mulcebat tristia somno.               [ ]
294         haud procul hasta uiri   terrae defixa propinquae,             [ ]
295                et dira e summa   pendebat cuspide cassis;              [ ]
296               at clipeus circa   loricaque et ensis et arcus           [2]?
297               et telum   Baliare simul   tellure quiescunt.            [ ]
298             iuxta lecta manus,   iuuenes in Marte probati,             [ ]
299              et sonipes strato   carpebat gramina dorso.               [ ]
300           ut pepulere leuem intrantis uestigia somnum,                 [ ]!
301      'heus!' inquit   (pariterque manus   ad tela ferebat)             [ ]
302            'quae te cura uigil   fessum, germane, fatigat?'            [1]
303             ac iam constiterat   sociosque in caespite fusos           [ ]
304                incussa reuocat   castrorum ad munera planta,           [ ]
305             cum Libyae ductor:   'Fabius me noctibus aegris,           [ ]
306                in curas Fabius   nos excitat, illa senectus            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
307            heu fatis   quae sola meis   currentibus obstat!            [ ]
308               cernis ut armata   circumfundare corona,                 [ ]
309              et uallet clausos   collectus miles in orbem.             [ ]
310        uerum, age, nunc quando   res artae, percipe porro              [ ]?
311            quae meditata mihi.   latos correpta per agros              [ ]?
312                armenta adsueto   belli de more secuntur.               [ ]
313               cornibus arentis   edicam innectere ramos                [ ]?
314              sarmentique leuis   fronti religare maniplos,             [ ]
315              admotus   cum feruorem   disperserit ignis                [ ]
316             ut passim exultent   stimulante dolore iuuenci             [ ]
317             et uaga per collis   ceruice incendia iactent.             [ ]
318               tum terrore nouo   trepidus laxabit iniquas              [ ]
319                custos excubias   maioraque nocte timebit.              [1]
320              si cordi   consulta (moras   extrema recusant)            [ ]
321               accingemur' ait.   gemino tentoria gressu                [ ]
322          inde petunt.   ingens clipeo   ceruice reposta                [ ]
323            inter equos   interque uiros   interque iacebat             [ ]
324           capta manu spolia et   rorantia caede Maraxes                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
325             ac dirum, in somno   ceu bella capesseret, amens           [ ]
326             clamorem   tum forte dabat   dextraque tremente            [ ]
327             arma toro et notum   quaerebat feruidus ensem.             [ ]
328             huic Mago, inuersa   quatiens ut dispulit hasta            [ ]
329              bellantem somnum,   'tenebris, fortissime ductor,         [ ]
330               iras compesce at  -que in lucem proelia differ.          [ ]
331            ad fraudem occultam  -que fugam tutosque receptus           [ ]
332        nunc nocte utendum est.   arentis nectere frondes               [ ]
333              cornibus et latis   accensa immittere siluis              [ ]
334              armenta, oppositi   reserent quo claustra manipli,        [ ]
335              germanus parat at  -que obsessa euellere castra.          [ ]
336              emergamus, et hic   Fabio persuadeat astus                [ ]
337            non certare dolis.'   nihil hinc cunctante, sed acris       [ ]
338                incepti   laeto iuuene, ad   tentoria Acherrae          [ ]
339           festinant,   cui parca quies   minimumque soporis,           [ ]
340              nec notum   somno noctes   aequare: feroci                [ ]
341               peruigil inseruibat equo fessumque leuabat               [ ]!
342            tractando et frenis   ora exagitata fouebat.                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
343              at socii renouant   tela arentemque cruorem               [ ]
344                ferro detergent   et dant mucronibus iras.              [ ]
345              quid fortuna loci   poscat, quid tempus, et ipsi          [ ]
346       quaenam agitent, pandunt   et coeptis ire ministrum              [ ]
347         haud segnem hortantur.   discurrit tessera castris,            [ ]
348             intentique docent,   quae sint properanda, monentque       [ ]
349         quisque suos:   instat trepidis   stimulatque ruentis          [ ]
350             nauus abire timor,   dum caeca silentia dumque             [ ]
351                maiores umbrae.   rapida iam subdita peste              [ ]?
352           uirgulta atque altis   surgunt e cornibus ignes.             [ ]
353         hic uero ut,   gliscente malo et   quassantibus aegra          [ ]
354          armentis   capita, adiutae   pinguescere flammae              [ ]
355           coepere et   uincens fumos   erumpere uertex,                [ ]
356             per collis   dumosque (lues   agit atra) per altos         [ ]
357              saxosi   scopulos montis   lymphata feruntur              [1]
358        corpora anhela boum, at  -que obsessis naribus igni             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
359              luctantur frustra   rabidi mugire iuuenci.                [1]
360         per iuga, per   uallis errat   Vulcania pestis                 [ ]
361           nusquam stante malo,   uicinaque litora fulgent:             [2]?
362             quam multa adfixus   caelo sub nocte serena                [ ]
363             fluctibus e mediis   sulcator nauita ponti                 [ ]
364        astra uidet,   quam multa uidet,   feruoribus atris             [ ]
365             cum Calabros urunt   ad pinguia pabula saltus,             [2]
366                uertice Gargani   residens incendia pastor.             [ ]?
367                at facie subita   uolitantum montibus altis             [ ]
368         flammarum,   quis tunc cecidit   custodia sorti                [ ]
369             horrere atque ipso   nullo spargente uagari                [ ]
370           credere et indomitos   pasci sub collibus ignes.             [ ]
371            caelone exciderint,   et magna fulmina dextra               [ ]
372           torserit Omnipotens,   an caecis rupta cauernis              [ ]
373                fuderit egestas   accenso sulphure flammas              [ ]
374                infelix tellus,   media in formidine quaerunt.          [ ]
375        iamque abeunt,   faucesque uiae   citus occupat armis           [ ]
376           Poenus et in patulos   exultans emicat agros.                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
377          huc tamen usque uigil   processerat arte regendi              [ ]
378          dictator   Trebiam et Tusci   post stagna profundi,           [ ]
379             esset ut Hannibali   Fabium Romanaque tela                 [ ]
380                euasisse satis.   quin et uestigia pulsi                [ ]
381          et gressus   premeret castris,   ni sacra uocarent            [ ]
382           ad patrios   ueneranda deos.   tum uersus ad urbem           [ ]
383            adloquitur iuuenem,   cui mos tramittere signa              [ ]
384                et belli summam   primasque iubebat habenas,            [ ]
385           atque his praeformat   dictis fingitque monendo:             [ ]
386           'si factis   nondum, Minuci,   te cauta probare              [1]
387                erudiit   Fortuna meis,   nec ducere uerba              [ ]
388            ad uerum   decus ac prauis   arcere ualebunt.               [ ]
389          uidisti   clausum Hannibalem.   nil miles et alae             [ ]
390            iuuere aut   densis legio   conferta maniplis.              [ ]
391               testor te, solus   clausi nec deinde morabor.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
392             dis sine me   libare dapem et   sollemnia ferre:           [3]
393       hunc iterum atque iterum   uinctum uel montibus altis            [ ]
394            amnibus aut rapidis   (modo pugna absistite) tradam.        [ ]
395            interea   (crede experto,   non fallimus) aegris            [ ]?
396              nil mouisse salus   rebus. sit gloria multis              [ ]
397         et placeat,   quippe egregium,   prosternere ferro             [ ]
398              hostem, sed Fabio   sit uos seruasse triumphus.           [ ]
399           plena tibi castra at  -que intactus uulnere miles            [ ]
400            creditur: hos nobis   (erit haec tibi gloria) redde.        [ ]?
401        iam cernes Libycum huic   uallo adsultare leonem,               [ ]
402            iam praedas   offerre tibi,   iam uertere terga,            [ ]
403           respectantem adeo at  -que iras cum fraude coquentem.        [ ]
404       claude, oro,   castra et cunctas   spes eripe pugnae.            [ ]
405           haec monuisse satis.   sed si compescere corda               [ ]
406              non datur oranti,   magno te iure pioque                  [ ]?
407           dictator   capere arma ueto.'   sic castra relinquens        [ ]
408             uallarat   monitis ac se   referebat ad urbem.             [ ]
409             ecce autem   flatu classis   Phoenissa secundo             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
410                 litora Caietae   Laestrygoniosque recessus             [2]
411               sulcabat rostris   portusque intrarat apertos            [ ]
412                 ac totus multo   spumabat remige pontus,               [ ]
413           cum trepidae fremitu   uitreis e sedibus antri               [ ]
414               aequoreae pelago   simul emersere sorores                [ ]
415             ac possessa uident   infestis litora proris.               [ ]
416             tum magno   perculsa metu   Nereia turba                   [ ]?
417            attonitae   propere refluunt   ad limina nota,              [ ]
418               Teleboum   medio surgunt   qua regna profundo            [ ]
419             pumiceaeque procul   sedes. immanis in antro               [ ]
420               conditur abrupto   Proteus ad spumea late                [1]
421              cautibus obiectis   reiectat caerula uates.               [ ]
422         is postquam   (sat gnarus enim   rerumque metusque)            [ ]
423             per uarias   lusit formas   et terruit atri                [ ]
424              serpentis squamis   horrendaque sibila torsit             [1]
425              aut fremuit toruo   mutatus membra leone,                 [ ]?
426      'dicite,' ait   'quae causa uiae?   quisue ora repente            [ ]
427               peruasit pallor?   cur scire futura libido?'             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
428              ad quae Cymodoce,   Nympharum maxima natu                 [ ]
429             Italidum:   'nosti nostros,   praesage, timores.           [ ]
430            quid Tyriae classes   ereptaque litora nobis                [ ]?
431          portendunt?   num migrantur   Rhoeteia regna                  [ ]
432             in Libyam superis?   aut hos Sarranus habebit              [ ]
433             nauita iam portus?   patria num sede fugatae               [ ]
434             Atlantem et Calpen   extrema habitabimus antra?'           [ ]
435              tunc sic euoluens   repetita exordia retro                [ ]?
436               incipit ambiguus   uates reseratque futura;              [ ]
437                  'Laomedonteus   Phrygia cum sedit in Ida              [ ]
438             pastor et errantis   dumosa per auia tauros                [2]
439                arguta reuocans   ad roscida pascua canna               [1]
440               audiuit   sacrae lentus   certamina formae,              [ ]
441            tum matris   currus niueos   agitabat olores                [ ]
442             tempora sollicitus   litis seruare Cupido.                 [ ]
443              paruulus ex umero   corytos et aureus arcus               [2]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
444               fulgebat,   nutuque uetans   trepidare parentem          [1]
445          monstrabat   grauidam telis   se ferre pharetram.             [ ]
446                ast alius niuea   comebat fronte capillos,              [ ]?
447              purpureos   alius uestis   religabat amictus.             [ ]
448              cum sic suspirans   roseo Venus ore decoros               [ ]
449              adloquitur natos:   'testis certissima uestrae            [ ]
450              ecce dies   pietatis adest.   quis credere saluis         [ ]
451               hoc ausit uobis?   de forma atque ore (quid ultra        [ ]
452           iam superest rerum?)   certat Venus. omnia paruis            [ ]
453               si mea tela dedi   blando medicata ueneno,               [ ]
454          si uester,   caelo ac terris   qui foedera sancit,            [ ]
455        stat supplex,   cum uultis, auus:   uictoria nostra             [ ]
456                Cypron Idymaeas   referat de Pallade palmas,            [ ]
457               de Iunone Paphos   centum mihi fumet in aris,'           [1]
458           dumque haec aligeris   instat Cytherea, sonabat              [ ]
459           omne nemus   gradiente dea.   iam bellica uirgo,             [ ]
460             aegide deposita et   qua adsuetum casside crinem           [ ]
461            inuoluit,   nec compta tamen   pacemque serenis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
462             condiscens oculis,   ibat lucoque ferebat                  [1]
463               praedicto sacrae   uestigia concita plantae.             [ ]
464            parte alia intrabat   iussis Saturnia siluis,               [ ]
465          iudicium   Phrygis et fastus   pastoris et Iden               [ ]
466            post fratris   latura toros.   postrema nitenti             [2]
467               adfulsit   uultu ridens   Venus: omnia circa             [ ]
468           et nemora et penitus   frondosis rupibus antra               [ ]
469                spirantem sacro   traxerunt uertice odorem.             [ ]
470              nec iudex   sedisse ualet,   fessique nitoris             [ ]
471          luce cadunt oculi, ac   metuit dubitasse uideri.              [ ]
472          sic uictae   fera bella deae   uexere per aequor,             [ ]
473               atque excisa suo   pariter cum iudice Troia.             [ ]
474                tum pius Aeneas   terris iactatur et undis              [ ]
475              Dardanios   Itala posuit   tellure penatis.               [ ]
476            dum cete   ponto innabunt,   dum sidera caelo               [ ]
477            lucebunt,   dum sol Indo   se litore tollet,                [ ]
478          hic regna et   nullae regnis   per saecula metae.             [ ]
479               at uos, o natae,   currit dum immobile filum,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.)
480           Hadriaci   fugite infaustas   Sasonis harenas.               [ ]
481           sanguineis   tumidus ponto   miscebitur undis                [ ]
482              Aufidus et rubros   impellet in aequora fluctus,          [ ]
483                damnatoque deum   quondam per carmina campo             [ ]
484               Aetolae   rursus Teucris   pugnabitis umbrae.            [ ]
485                Punica Romuleos   quatient mox spicula muros,           [ ]
486           multaque Hasdrubalis   fulgebit strage Metaurus.             [ ]
487           hinc ille in   furto genitus   patruique piabit              [ ]
488            idem ultor   patrisque necem;   tum litus Elissae           [ ]
489               implebit flammis   auelletque Itala Poenum               [ ]
490           uiscera torrentem et   propriis superabit in oris.           [ ]
491           huic Carthago armis,   huic Africa nomine cedet,             [ ]
492              hic dabit ex sese   qui tertia bella fatiget              [ ]?
493            et cinerem   Libyae ferat in   Capitolia uictor.'           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 296
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 7,494-750 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: