Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 57 - PU3-SILI Prossimo file n. 297
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 0:00
494 quae dum arcana deum uates euoluit in antro, [ ]?
495 iam monita et Fabium bellique equitumque magister [ ]
496 exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem. [ ]
497 pascere nec Poenus prauum ac nutrire furorem [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 0:+
498 deerat et, ut paruo maiora ad proelia damno [ ]?
499 eliceret, dabat interdum simulantia terga: [ ]
500 non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi [ ]
501 euocat e liquidis piscem penetralibus esca, [ ]
502 cumque leuem summa uidit iam nare sub unda, [ ]?
503 ducit sinuato captiuum ad litora lino. [ ]
504 fama furit uersos hostis, Poenumque salutem [ ]
505 inuenisse fuga: liceat si uincere, finem [ ]
506 promitti cladum, sed enim dicione carere [ ]
507 uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas. [ ]
508 clausurum iam castra ducem rursusque referri [ ]
509 uaginae iussurum enses, reddatur in armis [ ]
510 ut ratio, et purget miles cur uicerit hostem. [ ]
511 haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentes [ ]
512 inuidiae stimulo fodit et popularibus auris. [ ]
513 tunc indigna fide censent optandaque Poeno, [ ]
514 quae mox haud paruo luerent damnata periclo. [ ]
515 diuiditur miles, Fabioque equitumque magistro [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 0:++
516 imperia aequantur penitus. cernebat et expers [ ]
517 irarum senior, magnas ne penderet alti [ ]
518 erroris poenas patria inconsulta, timebat. [ ]
519 ac tum, multa putans secum, ut remeauit ab urbe, [ ]
520 partitus socias uires, uicina propinquis [ ]
521 signa iugis locat et specula sublimis ab alta [ ]
522 non Romana minus seruat quam Punica castra. [1]
523 nec mora. disiecto Minuci uecordia uallo [1]?
524 perdendi simul et pereundi ardebat amore. [ ]
525 quem postquam rapidum uidit procedere castris [ ]
526 hinc Libys, hinc Fabius, simul accendere sagacis [ ]
527 in subitum curas: propere capere arma maniplis [ ]
528 edicit uallique tenet munimine turmas [ ]
529 Ausonius, torquet totas in proelia uires [ ]
530 Poenorum ductor propellitque agmina uoce: [ ]
531 'dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnae. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 4:00
532 non sperata diu plano certamina campo [ ]?
533 offert ecce deus. quando data copia, longum [ ]
534 detergete situm ferro multoque cruore [ ]
535 exsatiate, uiri, plenos rubiginis enses.' [ ]?
536 atque ea Cunctator pensabat ab aggere ualli [ ]
537 perlustrans campos oculis, tantoque periclo [ ]
538 discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat. [ ]
539 cui natus iuncta arma ferens 'dabit improbus,' inquit [ ]
540 'quas dignum est, poenas, qui per suffragia caeca [ ]
541 inuasit nostros haec ad discrimina fasces. [ ]
542 insanae spectate tribus. pro lubrica rostra [ ]
543 et uanis fora laeta uiris! nunc munera Martis [ ]
544 aequent imperio et solem concedere nocti [ ]
545 sciscant imbelles. magna mercede piabunt [ ]
546 erroris rabiem et nostrum uiolasse parentem.' [ ]
547 tum senior, quatiens hastam lacrimisque coortis, [ ]
548 'sanguine Poenorum, iuuenis, tam tristia dicta [ ]
549 sunt abolenda tibi. patiarne ante ora manusque [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 4:+
550 ciuem deleri nostras, aut uincere Poenum, [ ]
551 me spectante, sinam? non aequauisse minorem [ ]
552 soluetur culpa si sunt mihi talia corda? [ ]
553 iamque hoc, ne dubites, longaeui, nate, parentis [ ]
554 accipe et aeterno fixum sub pectore serua: [ ]
555 succensere nefas patriae, nec foedior ulla [ ]
556 culpa sub extremas fertur mortalibus umbras. [ ]
557 sic docuere senes. quantus qualisque fuisti, [ ]
558 cum pulsus lare et extorris Capitolia curru [ ]
559 intrares exul, tibi corpora caesa, Camille, [ ]?
560 damnata quot sunt dextra! pacata fuissent [ ]
561 ni consulta uiro mensque impenetrabilis irae, [ ]
562 mutassentque solum sceptris Aeneia regna [ ]
563 nullaque nunc stares terrarum uertice, Roma. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 4:++
564 pone iras, o nate, meas. socia arma feramus [ ]?
565 et celeremus opem.' iamque intermixta sonabant [ ]
566 classica, procursus -que uiros conliserat acer. [ ]
567 primus claustra manu portae dictator et altos [ ]
568 disiecit postis rupitque in proelia cursum. [ ]
569 non grauiore mouent uenti certamina mole [ ]
570 Odrysius Boreas et Syrtim tollere pollens [ ]
571 Africus, obnixi cum bella furentia torquent: [ ]
572 distraxere fretum ac diuersa ad litora uoluunt [ ]
573 aequor quisque suum; sequitur stridente procella [ ]
574 nunc huc, nunc illuc, raptum mare et intonat undis. [ ]
575 haud prorsus daret ullus honos tellusque subacta [ ]
576 Phoenicum et Carthago ruens, iniuria quantum [ ]
577 orta ex inuidia decoris tulit. omnia namque [ ]
578 dura simul deuicta uiro, metus, Hannibal, irae, [ ]
579 inuidia, atque una fama et fortuna subactae. [ ]?
580 Poenus ab excelso rapidos decurrere uallo [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 8:00
581 ut uidit, tremuere irae, ceciditque repente [ ]
582 cum gemitu spes haud dubiae praesumpta ruinae. [2]
583 quippe aciem denso circumuallauerat orbe [ ]
584 hausurus clausos coniectis undique telis. [ ]
585 atque hic Dardanius prauo certamine ductor [ ]
586 iam Styga et aeternas intrarat mente tenebras [ ]
587 (nam Fabium auxilium -que uiri sperare pudebat), [1]
588 cum senior gemino complexus proelia cornu [ ]
589 ulteriore ligat Poenorum terga corona [ ]
590 et modo claudentis aciem nunc, extima cingens, [ ]
591 clausos ipse tenet. maiorem surgere in arma [ ]
592 maioremque dedit cerni Tirynthius. altae [ ]?
593 scintillant cristae et, mirum, uelocibus ingens [ ]
594 per subitum membris uenit uigor: ingerit hastas [ ]
595 auersumque premit telorum nubibus hostem: [ ]
596 qualis post iuuenem, nondum subeunte senecta, [ ]
597 rector erat Pylius bellis aetate secunda. [ ]
598 inde ruens Thurin et Buten et Narin et Arsen [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 8:+
599 dat leto fisumque manus conferre Mahalcen, [ ]?
600 cui decus insigne et quaesitum cuspide nomen. [ ]
601 tum Garadum largumque comae prosternit Adherben [ ]
602 et geminas acies superantem uertice Thulin, [ ]
603 qui summas alto prensabat in aggere pinnas, [ ]
604 eminus hos, gladio Sapharum gladioque Monaesum [ ]
605 et Morinum pugnas aeris stridore cientem, [ ]
606 dexteriore gena cum sedit letifer ictus, [ ]
607 perque tubam fixae decurrens uulnere malae [ ]
608 extremo fluxit propulsus murmure sanguis. [ ]
609 proximus huic iaculo Nasamonius occidit Idmon. [ ]
610 namque super tepido lapsantem sanguine et aegra [ ]
611 lubrica nitentem nequiquam euadere planta [ ]?
612 impacto prosternit equo trepideque leuantem [ ]
613 membra adflicta solo pressa uiolentius hasta [ ]
614 implicuit terrae telumque in caede reliquit. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 8:++
615 haeret humi cornus motu tremefacta iacentis [1]
616 et campo seruat mandatum adfixa cadauer. [ ]
617 necnon exemplo laudis furiata iuuentus, [ ]
618 Sullaeque Crassi -que simul iunctusque Metello [ ]
619 Furnius ac melior dextrae Torquatus, inibant [ ]
620 proelia et unanimi uel morte emisse uolebant [ ]
621 spectari Fabio. miser hic uestigia retro [ ]?
622 dum rapit et molem subducto corpore uitat [ ]
623 intorti Bibulus saxi atque in terga refertur, [ ]
624 strage super lapsus socium, qua fibula morsus [ ]
625 loricae crebro laxata resolueret ictu, [1]
626 accepit lateri penitusque in uiscera adegit [ ]
627 extabat fixo quod forte cadauere ferrum. [ ]
628 heu sortem necis! euasit Garamantica tela [2]
629 Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus [ ]
630 occideret, telo non in sua uulnera misso. [ ]?
631 uoluitur exanimis, turpatque decora iuuenta [ ]
632 ora nouus pallor. membris dimissa solutis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 12:00
633 arma fluunt, erratque niger per lumina somnus. [ ]
634 uenerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum [ ]
635 excitus prece, et auxilio socia arma ferebat, [ ]
636 Eoa tumidus pharetrati militis ala, [3]
637 gens Cadmi, Cleadas; fulua cum plurima passim [ ]
638 casside et aurato fulgebat gemma monili, [ ]
639 qualis ubi Oceani renouatus Lucifer unda [ ]
640 laudatur Veneri et certat maioribus astris. [ ]
641 ostro ipse ac sonipes ostro totumque per agmen [ ]?
642 purpura Agenoreis saturata micabat aënis. [ ]
643 hic auidum pugnae et tam clarum excidere nomen [ ]
644 Brutum exoptantem, uarie nunc laeuus in orbem, [ ]
645 nunc dexter leuibus flexo per deuia gyris [ ]
646 ludificatus equo, uolucrem post terga sagittam [ ]
647 fundit Achaemenio detractans proelia ritu. [ ]?
648 nec damnata manus, medio sed, flebile, mento [ ]
649 armigeri Cascae penetrabilis haesit harundo [ ]
650 oblicumque secans subrecta cuspide uulnus [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 12:+
651 umenti ferrum admouit tepefacta palato. [ ]
652 at Brutus diro casu turbatus amici [ ]
653 ausum multa uirum et spargentem in uulnera saeuos [ ]
654 fraude fugae calamos, iam nullis cursibus instat [ ]
655 prendere cornipedis, sed totam pectoris iram [ ]
656 mandat atrox hastae telumque uolatile nodo [ ]
657 excutit et summum, qua laxa monilia crebro [ ]
658 nudabant uersu, tramittit cuspide pectus. [ ]
659 labitur intento cornu transfossus, et una [ ]
660 arcum laeua cadens, dimisit dextra sagittam. [ ]
661 at non tam tristi sortitus proelia Marte [ ]
662 Phoebei Soractis honor Carmelus agebat. [u]
663 sanguine quippe suo iam Bagrada tinxerat ensem, [ ]
664 dux rectorque Nubae populi, iam fusus eidem [ ]
665 Zeusis Amyclaei stirps impacata Phalanti, [ ]
666 quem tulerat mater claro Phoenissa Laconi. [ ]
667 talia dum metuit, nec pugnae fisus in hoste [ ]
668 tam rapido nec deinde fugae, suadente pauore, [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 12:++
669 per dumos miser in uicina cacumina quercus [2]
670 repserat atque alta sese occultabat in umbra [ ]?
671 Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis. [ ]
672 hunc longa multa orantem Carmelus et altos [ ]
673 mutantem saltu ramos transuerberat hasta, [ ]
674 ut, qui uiscatos populatur harundine lucos, [ ]
675 dum nemoris celsi procera cacumina sensim [2]?
676 substructa certat tacitus contingere meta, [ ]
677 sublimem calamo sequitur crescente uolucrem. [ ]
678 effudit uitam, atque alte manante cruore [ ]
679 membra pependerunt curuato exanguia ramo. [ ]
680 iamque in palantis ac uersos terga feroces [ ]
681 pugnabant Itali, subitus cum mole pauenda [ ]
682 terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis. [ ]
683 nigra uiro membra, et furui iuga celsa trahebant [ ]
684 cornipedes, totusque nouae formidinis arte [ ]
685 concolor aequabat liuentia currus equorum [ ]
686 terga: nec erectis similes imponere cristis [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 16:00
687 cessarat pennas, aterque tegebat amictus: [ ]
688 ceu quondam aeternae regnator noctis, ad imos [ ]
689 cum fugeret thalamos Hennaea uirgine rapta, [ ]
690 egit nigrantem Stygia caligine currum. [ ]
691 at Cato, tum prima sparsus lanugine malas, [ ]
692 quod peperere decus Circaeo Tuscula dorso [ ]
693 moenia, Laertae quondam regnata nepoti, [ ]
694 quamquam tardatos turbata fronte Latinos [ ]
695 collegisse gradum uidet, imperterritus ipse [ ]
696 ferrata calce at -que effusa largus habena [ ]
697 cunctantem impellebat equum. negat obuius ire [ ]!
698 et trepidat cassa sonipes exterritus umbra. [ ]
699 tum celer in pugnam dorso delatus ab alto [ ]?
700 alipedem planta currum premit atque uolanti [ ]
701 adsilit a tergo. cecidere et lora repente [ ]
702 et stimuli, ferrumque super ceruice tremiscens [ ]
703 palluit infelix subducto sanguine Maurus. [ ]
704 ora rapit gladio praefixaque cuspide portat. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 16:+
705 at saeuo Mauorte ferox perrumpit anhelum [ ]
706 dictator cum caede globum. miserabile uisu, [ ]
707 uulneribus fessum ac multo labente cruore [ ]?
708 ductorem cernit suprema ac foeda precantem. [ ]
709 manauere genis lacrimae, clipeoque pauentem [1]
710 protegit et natum stimulans 'fortissime, labem [ ]
711 hanc pellamus' ait 'Poenoque ob mitia facta, [ ]
712 quod nullos nostris ignis disperserit aruis, [ ]
713 dignum expendamus pretium.' tunc arte paterna [ ]
714 ac stimulis gaudens iuuenis circumdata Poenum [ ]
715 agmina deturbat gladio campumque relaxat, [ ]
716 donec Sidonius decederet aequore ductor: [1]
717 ceu, stimulante fame, rapuit cum Martius agnum [ ]
718 auerso pastore lupus fetumque trementem [ ]
719 ore tenet presso, tum si uestigia cursu [ ]
720 auditis celeret balatibus obuia pastor, [1]
721 iam sibimet metuens, spirantem dentibus imis [ ]
722 reiectat praedam et uacuo fugit aeger hiatu. [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 16:++
723 tum demum, Tyriis quas circumfuderat atra [ ]
724 tempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae. [ ]
725 torpebant dextrae, et sese meruisse negabant [ ]
726 seruari, subitisque bonis mens aegra natabat: [1]
727 ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina, [ ]
728 eruta cum subito membra et nox atra recessit, [ ]
729 coniuent solemque pauent agnoscere uisu. [ ]
730 quis actis senior numerato milite laetus [2]
731 collis et tuto repetebat in aggere castra. [ ]?
732 ecce autem e media iam morte renata iuuentus [ ]
733 clamorem tollens ad sidera et ordine longo [ ]
734 ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem [ ]
735 certatim et magna memorabant uoce parentem. [ ]
736 tum qui partitis dissederat ante maniplis [ ]
737 'sancte' ait 'o genitor, reuocato ad lucis honorem [ ]
738 si fas uera queri, cur nobis castra uirosque [ ]
739 diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti, [ ]
740 quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi [ ]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 7. bog (Corpus P.L.) 16:+++
741 aeternas multo cum sanguine uidimus umbras. [ ]
742 ocius huc aquilas seruataque signa referte. [ ]
743 hic patria est, murique urbis stat pectore in uno. [ ]
744 tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos: [ ]
745 cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.' [ ]?
746 haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu, [ ]
747 caespite de uiridi surgunt properantibus arae. [ ]
748 nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei [ ]
749 fas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatus [ ]
750 in mensam Fabio sacrum libauit honorem. [ ]
______________________________________________________________________________..
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 297
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 8,1-241 [Punica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
7. bog.
524 perdendi simul et pereundi ardebat amore. [ ]
669 per dumos miser in uicina cacumina quercus [2]
Analyse 4
7. bog.
697 cunctantem impellebat equum. negat obuius ire [ ]!
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede