File n. 297 – 20:09 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 298
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 297 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 8,1-241 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)            0:00
  1              Primus Agenoridum   cedentia terga uidere                 [ ]
  2             Aeneadis   dederat Fabius.   Romana parentem               [ ]
  3           solum castra uocant,   solum uocat Hannibal hostem           [ ]
  4             impatiensque morae   fremit: ut sit copia Martis,          [ ]
  5                expectanda uiri   fata optandumque sub armis            [ ]?
  6             Parcarum auxilium.   namque hac spirante senecta           [ ]
  7               nequiquam   sese Latium   sperare cruorem.               [ ]
  8             iam uero   concors miles   signisque relatis               [ ]
  9               indiuisus honos,   iterumque et rursus eidem             [1]
 10               soli obluctandum   Fabio maioribus aegrum                [ ]
 11                angebant curis.   lentando feruida bella                [ ]
 12             dictator   cum multa adeo,   tum miles egenus              [ ]
 13           cunctarum ut   rerum Tyrius   foret, arte sedendi            [ ]
 14            egerat et, quamquam   finis pugnaque manuque                [ ]
 15          haud dum partus erat,   iam bello uicerat hostem.             [ ]
 16             quin etiam ingenio   fluxi, sed prima feroces,             [ ]
 17            uaniloquum   Celtae genus ac   mutabile mentis,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
 18              respectare domos:   maerebant caede sine ulla             [ ]
 19         (insolitum   sibi) bella geri,   siccasque cruore              [ ]
 20                inter tela siti   Mauortis hebescere dextras.           [ ]?
 21             his super internae   labes et ciuica uulnus                [ ]
 22              inuidia augebant.   laeuus conatibus Hannon               [ ]
 23              ductoris   non ulla domo   summittere patres              [ ]
 24            auxilia aut   ullis opibus   iuuisse sinebat.               [ ]
 25             quis lacerum curis   et rerum extrema pauentem             [ ]
 26             ad spes armorum et   furialia uota reducit                 [ ]
 27              praescia Cannarum   Iuno atque elata futuris.             [ ]
 28             namque hac accitam   stagnis Laurentibus Annam             [ ]
 29              adfatur   uoce et blandis   hortatibus implet:            [ ]
 30              'sanguine cognato   iuuenis tibi, diua, laborat           [ ]?
 31              Hannibal a uestro   nomen memorabile Belo.                [1]
 32          perge age, et insanos   curarum comprime fluctus.             [ ]
 33               excute sollicito   Fabium. sola illa Latinos             [ ]
 34              sub iuga mittendi   mora iam discingitur armis.           [ ]
 35              cum Varrone manus   et cum Varrone serenda                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)            4:00           
 36             proelia, nec desit   fatis ad signa mouenda.               [ ]
 37             ipsa adero. tendat   iamdudum in Iapyga campum.            [ ]
 38          huc Trebiae rursum et   Trasimenni fata sequentur.'           [ ]
 39             tum diua Indigetis   castis contermina lucis               [ ]
 40       'haud' inquit   'tua ius nobis   praecepta morari.               [ ]
 41         sit fas, sit   tantum, quaeso,   retinere fauorem              [ ]
 42               antiquae patriae   mandataque magna sororis,             [ ]
 43        quamquam inter   Latios Annae   stet numen honores.'            [ ]
 44              multa retro rerum   iacet atque ambagibus aeui            [ ]
 45                obtegitur densa   caligine mersa uetustas,              [1]?
 46             cur Sarrana dicent   Oenotri numina templo,                [ ]
 47             regnisque Aeneadum   germana colatur Elissae.              [ ]
 48           sed pressis stringam   reuocatam ab origine famam            [ ]
 49                 narrandi metis   breuiterque antiqua reuoluam.         [ ]
 50                Iliaco postquam   deserta est hospite Dido              [ ]
 51              et spes abruptae,   mediam in penetralibus atram          [ ]
 52             festinat   furibunda pyram.   tum corripit ensem           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
 53           certa necis, profugi   donum exitiale mariti.                [ ]?
 54             despectus   taedae regnis   se imponit Iarbas,             [ ]
 55           et tepido   fugit Anna rogo.   quis rebus egenis             [ ]
 56         ferret opem,   Nomadum late   terrente tyranno?                [ ]
 57                 Battus Cyrenen   molli tum forte fouebat               [ ]
 58               imperio,   mitis Battus   lacrimasque dedisse            [ ]
 59                casibus humanis   facilis. qui supplice uisa            [2]
 60            intremuit   regum euentus   dextramque tetendit.            [ ]
 61           atque ea, dum flauas   bis tondet messor aristas,            [ ]
 62                seruata interea   sedes: nec longius uti                [ ]?
 63             his opibus   Battoque fuit.   nam ferre per aequor         [ ]
 64                exitium miserae   iam Pygmaliona docebat.               [ ]
 65            ergo agitur pelago,   diuis inimica sibique,                [1]
 66          quod se non   dederit comitem in   suprema sorori,            [ ]
 67                 donec iactatam   laceris, miserabile, uelis            [ ]
 68               fatalis turbo in   Laurentis expulit oras.               [ ]
 69            non caeli,   non illa soli,   non gnara colentum            [ ]
 70               Sidonis in Latia   trepidabat naufraga terra.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
 71              ecce autem Aeneas   sacro comitatus Iulo,                 [ ]
 72              iam regni compos,   noto sese ore ferebat.                [ ]
 73             qui terrae   defixam oculos   et multa timentem            [ ]
 74             ac deinde adlapsam   genibus lacrimantis Iuli              [ ]
 75                  attollit miti  -que manu intra limina ducit.          [1]
 76            atque ubi iam casus   aduersorumque pauorem                 [ ]
 77                hospitii   leniuit honos,   tum discere maesta          [2]?
 78                  exposcit cura   letum infelicis Elissae.              [ ]
 79          cui sic uerba trahens   largis cum fletibus Anna              [ ]
 80             incipit et blandas   addit pro tempore uoces:              [ ]
 81             'nate dea,   solus regni   lucisque fuisti                 [ ]?
 82              germanae   tu causa meae:   mors testis et ille           [ ]
 83            (heu cur non   idem mihi tum!)   rogus. ora uidere          [ ]
 84           postquam est ereptum   miserae tua, litore sedit             [ ]
 85          interdum,   stetit interdum,   uentosque secuta               [ ]
 86               infelix   oculis magno   clamore uocabat                 [ ]?
 87               Aenean   comitemque tuae   se imponere solam             [ ]
 88                orabat   paterere rati.   mox turbida anhelum           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)            8:00
 89           rettulit in thalamos   cursum subitoque tremore              [ ]
 90            substitit et sacrum   timuit tetigisse cubile.              [ ]
 91           inde amens   nunc sideream   fulgentis Iuli                  [ ]
 92            effigiem   fouet amplexu,   nunc tota repente               [ ]
 93             ad uultus   conuersa tuos,   ab imagine pendet             [ ]
 94         conqueriturque tibi et   sperat responsa remitti.              [ ]
 95           non umquam   spem ponit amor:   iam tecta domumque           [ ]
 96              deserit et rursus   portus furibunda reuisit,             [ ]
 97             si qui te referant   conuerso flamine uenti.               [1]
 98             ad magicas   etiam fallax   atque improba gentis           [ ]
 99               Massylae leuitas   descendere compulit artes.            [ ]
100           heu sacri   uatum errores!   dum numina noctis               [ ]
101            eliciunt   spondentque nouis   medicamina curis,            [ ]
102              quod uidi   decepta nefas!   congessit in atram           [2]
103           cuncta tui   monumenta pyram et   non prospera dona.'        [ ]
104                tunc sic Aeneas   dulci repetitus amore:                [ ]
105           'Tellurem hanc iuro,   uota inter nostra frequenter          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
106                 auditam uobis,   iuro caput, Anna, tibique             [1]
107               germanaeque tuae   dilectum mitis Iuli,                  [ ]
108             respiciens   aegerque animi   tum regna reliqui            [ ]
109          uestra, nec abscessem   thalamo, ni magna minatus             [1]
110              meque sua ratibus   dextra imposuisset et alto            [ ]
111                egisset rapidis   classem Cyllenius Euris.              [ ]
112            sed cur (heu   seri monitus!),   cur tempore tali           [1]
113                    incustodito   saeuire dedistis amori?'              [ ]?
114               contra sic infit   uoluens uix murmur anhelum            [ ]
115                inter singultus   labrisque trementibus Anna:           [ ]
116             'nigro forte Ioui,   cui tertia regna laborant,            [ ]
117            atque atri   sociae thalami   noua sacra parabam,           [ ]
118          quis aegram mentem et   trepidantia corda leuaret             [ ]
119                infelix   germana tori,   furuasque trahebam            [ ]
120            ipsa manu properans   ad uisa pianda bidentis;              [ ]
121           namque asper   somno dirus   me impleuerat horror,           [ ]
122              terque suam Dido,   ter cum clamore uocarat               [ ]
123              et laeta exultans   ostenderat ora Sychaeus.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
124        quae dum abigo menti et   sub lucem ut uisa secundent           [ ]
125                 oro caelicolas   ac uiuo purgor in amni,               [ ]?
126                illa cito passu   peruecta ad litora mutae              [ ]
127          oscula, qua steteras,   bis terque infixit harenae:           [ ]
128            deinde amplexa sinu   late uestigia fouit,                  [ ]?
129            ceu cinerem orbatae   pressant ad pectora matres.           [ ]
130          tum rapido   praeceps cursu   resolutaque crinem              [ ]
131            euasit   propere in celsam,   quam struxerat ante           [ ]
132             magna mole, pyram,   cuius de sede dabatur                 [1]
133        cernere cuncta freta et   totam Carthaginis urbem.              [ ]
134         hic Phrygiam uestem et   bacatum induta monile,                [ ]
135         postquam illum infelix   hausit, quo munera primum             [ ]
136        sunt conspecta, diem et   conuiuia mente reduxit                [ ]
137              festasque aduentu   mensas teque ordine Troiae            [ ]
138               narrantem longos   se peruigilante labores,              [ ]
139                in portus amens   rorantia lumina flexit:               [ ]
140             'di longae noctis,   quorum iam numina nobis               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)           12:00
141            mors instans   maiora facit,   precor,' inquit 'adeste      [2]
142              et placidi uictos   ardore admittite manis.               [ ]
143                Aeneae coniunx,   Veneris nurus, ulta maritum,          [ ]
144               uidi constructas   nostrae Carthaginis arces.            [ ]
145              nunc ad uos magni   descendet corporis umbra.             [ ]
146         me quoque fors   dulci quondam   uir notus amore               [ ]
147              expectat,   curas cupiens   aequare priores.'             [ ]
148            haec dicens   ensem media in   praecordia adegit,           [ ]
149                 ensem Dardanii   quaesitum in pignus amoris.           [ ]
150               uiderunt comites   tristique per atria planctu           [ ]
151           concurrunt:   magnis resonant   ululatibus aedes.            [ ]
152                 accepi infelix   dirisque exterrita fatis,             [ ]
153             ora manu lacerans,   lymphato regia cursu                  [ ]?
154            tecta peto   celsosque gradus   euadere nitor.              [1]
155                ter diro fueram   conata incumbere ferro,               [ ]
156            ter cecidi exanimae   membris reuoluta sororis.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
157               iamque ferebatur   uicina per oppida rumor:              [4]
157          arma parant   Nomadum proceres   et saeuus Iarbas.            [ ]
158                  tum Cyrenaeam   fatis agitantibus urbem               [1]?
159        deuenio. hinc   uestris pelagi   uis adpulit oris.'             [1]
160          motus erat   placidumque animum   mentemque quietam           [ ]
161              Troius in miseram   rector susceperat Annam.              [ ]
162            iamque omnis luctus   omnisque e pectore curas              [ ]
163           dispulerat, Phrygiis   nec iam amplius aduena tectis         [ ]
164                illa uidebatur.   tacito nox atra sopore                [2]
165           cuncta per et terras   et lati stagna profundi               [ ]?
166             condiderat, tristi   cum Dido aegerrima uultu              [ ]
167             has uisa in somnis   germanae effundere uoces:             [ ]
168         'his, soror, in tectis   longae indulgere quieti,              [ ]
169              heu nimium   secura, potes,   nec, quae tibi fraudes      [2]
170          tendantur,   quae circumstent   discrimina, cernis?           [ ]
171          at nondum   nostro infaustos   generique soloque              [ ]
172                   Laomedonteae   noscis telluris alumnos?              [ ]
173            dum caelum   rapida stellas   uertigine uoluet,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
174               lunaque fraterno   lustrabit lumine terras,              [ ]
175             pax nulla Aeneadas   inter Tyriosque manebit.              [ ]
176        surge, age: iam tacitas   suspecta Lauinia fraudes              [ ]
177                molitur   dirumque nefas   sub corde uolutat            [ ]
178            praeterea,   ne falsa putes   haec fingere somnum,          [ ]?
179         haud procul hinc paruo   descendens fonte Numicus              [ ]
180                labitur et leni   per ualles uoluitur amne.             [ ]
181            huc rapies,   germana, uiam   tutosque receptus.            [ ]
182             te sacra excipient   hilares in flumina Nymphae,           [ ]
183             aeternumque Italis   numen celebrabere in oris.'           [ ]
184             sic fata in tenuem   Phoenissa euanuit auram.              [ ]
185          Anna nouis   somno excutitur   perterrita uisis,              [ ]
186            itque timor   totos gelido   sudore per artus.              [1]
187          tunc, ut erat   tenui corpus   uelamine tecta,                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)           16:00
188              prosiluit stratis   humilique egressa fenestra            [1]?
189           per patulos   currit plantis   pernicibus agros,             [ ]
190                donec harenoso,   sic fama, Numicius illam              [2]?
191                suscepit gremio   uitreisque abscondidit antris.        [ ]
192              orta dies   totum radiis   impleuerat orbem,              [ ]
193            cum nullam Aeneadae   thalamis Sidonia nacti                [ ]
194          et Rutulum   magno errantes   clamore per agrum               [ ]
195              uicini ad   ripas fluuii   manifesta secuntur             [ ]
196       signa pedum,   dumque inter se   mirantur, ab alto               [2]!
197           amnis aquas   cursumque rapit.   tum sedibus imis            [ ]
198                inter caeruleas   uisa est residere sorores             [ ]
199             Sidonis et placido   Teucros adfarier ore.                 [ ]
200               ex illo   primis anni   celebrata diebus                 [ ]?
201             per totam Ausoniam   uenerando numine culta est.           [ ]
202     hanc postquam in   tristis Italum   Saturnia pugnas                [ ]
203          hortata est,   celeri superum   petit aethera curru,          [ ]
204                optatum   Latii tandem   potura cruorem.                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
205               diua deae   parere parat   magnumque Libyssae            [2]
206              ductorem   gentis nulli   conspecta petebat.              [ ]
207               ille uirum coetu   tum forte remotus ab omni             [ ]
208             incertos   rerum euentus   bellique uolutans               [ ]
209                  anxia ducebat   uigili suspiria uoce.                 [ ]
210           cui dea sic   dictis curas   solatur amicis:                 [ ]
211         'quid tantum ulterius,   rex o fortissime gentis               [ ]
212                Sidoniae, ducis   cura aegrescente dolorem?             [ ]
213              omnis iam   placata tibi   manet ira deorum,              [u]!
214               omnis Agenoridis   rediit fauor. eia, age, segnis        [ ]
215        rumpe moras,   rape Marmaricas   in proelia uires.              [ ]
216                 mutati fasces.   iam bellum atque arma senatus         [ ]
217                  ex inconsulto   posuit Tirynthius heros,              [ ]
218         cumque alio   tibi Flaminio   sunt bella gerenda.              [ ]
219           me tibi, ne dubites,   summi matrona Tonantis                [ ]?
220            misit. ego Oenotris   aeternum numen in oris                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
221             concelebror uestri   generata e sanguine Beli.             [2]?
222        haud mora sit:   rapido belli   rape fulmina cursu.             [ ]
223                celsus Iapygios   ubi se Garganus in agros              [ ]
224           explicat (haud longe   tellus), huc derige signa.            [ ]
224           haec, ut Roma cadat,   sat erit uictoria Poenis.' (?)        [ ]
225              dixit et in nubes   umentia sustulit ora.                 [ ]?
226             cui dux, promissae   reuirescens pignore laudis,           [ ]
227        'Nympha, decus generis,   quo non sacratius ullum               [ ]
228           numen' ait   'nobis, felix   oblata secundes.                [ ]
229            ast ego te   compos pugnae   Carthaginis arce               [ ]
230             marmoreis   sistam templis   iuxtaque dicabo               [ ]
231                aequatam gemino   simulacri munere Dido.'               [2]?
232            haec fatus   socios stimulat   tumefactus ouantis:          [ ]
233             'pone grauis curas   tormentaque lenta sedendi,            [ ]
234                fatalis   Latio miles.   placauimus iras                [ ]
235          caelicolum,   redeunt diui:   finita maligno                  [ ]?
236          hinc Fabio imperia et   mutatos consule fasces                [ ]
237           nuntio. nunc dextras   mihi quisque atque illa referto       [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)           20:00
238            quae Marte exclusus   promittere magna solebas.             [ ]
239            en, numen   patrium spondet   maiora peractis.              [ ]
240          uellantur   signa, ac diua   ducente petamus                  [ ]
241            infaustum Phrygibus   Diomedis nomine campum.'              [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 298
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 8,242-348 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: