File n. 298 – 9:05 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 299
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 298 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 8,242-348 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
242           dumque Arpos tendunt   instincti pectora Poeni,              [ ]
243                 subnixus rapto   plebei muneris ostro                  [ ]
244             saeuit iam rostris   Varro ingentique ruinae               [ ]
245              festinans   aperire locum   fata admouet urbi.            [ ]
246           atque illi   sine luce genus   surdumque parentum            [ ]
247             nomen, et immodice   uibrabat in ore canoro                [ ]
248       lingua procax.   hinc auctus opes   largusque rapinae,           [ ]
249               infima dum uulgi   fouet oblatratque senatum,            [ ]
250             tantum in quassata   bellis caput extulit urbe             [ ]?
251         momentum ut   rerum et fati   foret arbiter unus,              [1]
252                 quo conseruari   Latium uictore puderet.               [ ]?
253              hunc Fabios inter   sacrataque nomina Marti               [ ]
254              Scipiadas   interque Ioui   spolia alta ferentem          [ ]
255             Marcellum   fastis labem   suffragia caeca                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
256             addiderant, Cannas  -que malum exitiale fouebat            [ ]
257               ambitus et Graio   funestior aequore Campus.             [ ]?
258              idem, ut turbarum   sator atque accendere sollers         [ ]
259              inuidiam   prauusque togae,   sic debilis arte            [ ]
260             belligera   Martemque rudis   uersare nec ullo             [ ]
261               spectatus ferro,   lingua sperabat adire                 [ ]
262            ad dextrae decus at  -que e rostris bella ciebat.           [ ]
263             ergo alacer Fabium  -que morae increpitare professus       [ ]
264            ad uulgum in patres   petulantia uerba ferebat:             [ ]
265     'uos, quorum imperium est,   consul praecepta modumque             [ ]
266                bellandi posco.   sedeone aut montibus erro,            [ ]
267              dum mecum Garamas   et adustus corpora Maurus             [ ]
268            diuidit Italiam? an   ferro, quo cingitis, utor?            [ ]?
269             exaudi,   bone dictator,   quid Martia plebes              [ ]
270             imperitet:   pelli Libyas   Romamque leuari                [ ]
271        hoste iubent.   num festinant,   quos plurima passos            [ ]
272                 tertius exurit   lacrimosis casibus annus?             [ ]
273        ite igitur,   capite arma, uiri.   mora sola triumpho           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
274    paruum iter est.   quae prima dies   ostenderit hostem,             [ ]
275             et patrum regna et   Poenorum bella resoluet.              [ ]
276             ite alacres: Latia   deuinctum colla catena                [ ]?
277              Hannibalem   Fabio ducam   spectante per urbem.'          [u]
278       haec postquam increpuit,   portis arma incitus effert            [ ]
279             impellitque moras:   ueluti cum carcere rupto              [ ]
280               auriga indocilis   totas effudit habenas                 [ ]
281          et praeceps   trepida pendens   in uerbera planta             [ ]
282            impar fertur equis:   fumat male concitus axis,             [ ]
283               ac frena incerto   fluitant discordia curru.             [ ]
284                cernebat Paulus   (namque huic communia Campus          [ ]
285         iura atque arma tulit)   labi mergente sinistro                [ ]
286             consule res pessum  -que dari, sed mobilis ira est         [ ]
287                 turbati uulgi,   signataque mente cicatrix             [ ]?
288                 undantis aegro   frenabat corde dolores.               [ ]
289          nam cum perdomita est   armis iuuenilibus olim                [ ]
290              Illyris ora uiri,   nigro adlatrauerat ore                [ ]
291            uictorem inuidia et   uentis iactarat iniquis.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
292         hinc inerat   metus et durae   reuerentia plebis.              [ ]
293              sed genus admotum   superis summumque per altos           [ ]
294                attingebat auos   caelum: numerare parentem             [ ]
295                Assaracum retro   praestabat Amulius auctor             [ ]
296            Assaracusque Iouem,   nec, qui spectasset in armis,         [ ]
297         abnueret   genus. huic Fabius   iam castra petenti:            [ ]
298           'si tibi cum   Tyrio credis   fore maxima bella              [ ]
299               ductore (inuitus   uocem hanc e pectore rumpam)          [ ]
300        frustraris,   Paule. Ausonidum   te proelia dira                [ ]
301         teque hostis   castris grauior   manet, aut ego multo          [ ]
302             nequiquam   didici casus   praenoscere Marte.              [1]
303              spondentem audiui   (piget heu taedetque senectae,        [ ]?
304              si quas prospicio   restat passura ruinas!)               [ ]
305          cum duce tam   fausti Martis,   qua uiderit hora,             [ ]
306              sumpturum pugnam.   quantum nunc, Paule, supremo          [ ]
307                absumus exitio,   uocem hanc si consulis ardens         [ ]?
308                audiuit Poenus!   iam latis obuia credo                 [ ]
309             stat campis acies,   expectaturque sub ictu                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
310               alter Flaminius.   quantos, insane, ciebis               [ ]
311         Varro uiros!   tu (pro superi!)   tu protinus arma,            [1]?
312              tu campum? noscas   ante exploresque trahendo,            [ ]
313              qui ritus hostis!   tu non, quae copia rerum,             [ ]
314             quae natura locis,   quod sit, rimabere sollers,           [1]
315            armorum   genus, et stantem   super omnia tela              [ ]
316             fortunam aspicies?   fer, Paule, indeuia recti             [ ]
317              pectora. cur, uni   patriam si adfligere fas est,         [2]?
318                uni sit   seruare nefas?   eget improbus arto           [ ]!
319          iam uictu   Libys, et belli   feruore retuso                  [ ]
320         laxa fides socium est.   non hic domus hospita tecto           [ ]
321                inuitat patrio,   non fidae moenibus urbes              [ ]
322            excipiunt   renouatque pari   se pube iuuentus.             [1]
323           tertia uix superest,   crudae quae uenit Hibero,             [ ]
324       turba uirum.   persta et cauti   medicamina belli                [ ]
325          lentus ama. si qua interea inuitauerit aura                   [2]!
326              annueritque deus,   uelox accede secundis.'               [ ]
327          cui breuiter   maesto consul   sic ore uicissim:              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
328     'mecum erit haec   prorsus pietas,   mentemque feremus             [ ]
329             in Poenos,   inuicte, tuam.   nec me unica fallit          [ ]
330               cunctandi ratio,   qua te grassante senescens            [ ]
331             Hannibal oppressum   uidit considere bellum.               [ ]
332          sed quaenam ira deum?   consul datus alter, opinor,           [ ]
333          Ausoniae est,   alter Poenis.   trahit omnia secum            [ ]
334             et metuit   demens alio   ne consule Roma                  [ ]
335              concidat. e Tyrio   consortem accite senatu:              [ ]
336           non tam saeua uolet.   nullus qui portet in hostem           [ ]
337                sufficit insano   sonipes. incedere noctis,             [ ]?
338           quae tardent cursum,   tenebras dolet, itque superbus        [ ]
339            tantum non strictis   mucronibus, ulla retardet             [ ]
340            ne pugnas mora, dum   uagina ducitur ensis.                 [2]
341                 Tarpeiae rupes   cognataque sanguine nobis             [ ]
342      tecta Iouis,   quaeque arce sua   nunc stantia linquo,            [ ]
343                 moenia felicis   patriae, quocumque uocabit            [ ]
344           summa salus, testor,   spreto discrimine iturum.             [ ]
345              sed si surda mihi   pugnabunt castra monenti,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
346          haud ego uos   ultra, nati,   dulcemque morabor               [1]
347              Assaraci   de gente domum,   similemque uidebit           [ ]?
348                 Varroni Paulum   redeuntem saucia Roma.'               [ ]?

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 299
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 8,349-676 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: