File n. 299 – 25:21 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 300
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 299 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 8,349-676 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
349                sic tum diuersa   turbati mente petebant                [ ]
350        castra duces.   at praedictis   iam sederat aruis               [ ]
351               Aetolos   Poenos seruans   ad proelia campos.            [ ]
352               non alias   maiore uirum,   maiore sub armis             [2]
353              agmine cornipedum   concussa est Itala tellus.            [ ]
354            quipe extrema simul   gentique urbique timebant,            [ ]
355              nec spes certandi   plus uno Marte dabatur.               [ ]
356               Faunigenae socio   bella inuasere Sicano                 [ ]
357            sacra manus Rutili,   seruant qui Daunia regna              [ ]
358               Laurentique domo   gaudent et fonte Numici,              [ ]
359       quos Castrum   Phrygibusque grauis   quondam Ardea misit,        [ ]
360            quos, celso   deuexa iugo   Iunonia sedes,                  [ ]?
361           Lanuuium atque atrix   casti Collatia Bruti,                 [ ]
362            quique immite nemus   Triuiae, quique ostia Tusci           [ ]
363           amnis amant   tepidoque fouent   Almone Cybeben.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
364            hinc Tibur,   Catille, tuum   sacrisque dicatum             [ ]
365             Fortunae   Praeneste iugis   Antemnaque, prisco            [ ]
366          Crustumio   prior, atque habiles   ad aratra Labici.          [ ]
367             necnon sceptriferi   qui potant Thybridis undam,           [ ]?
368          quique Anienis habent   ripas gelidoque rigantur              [ ]
369            Simbruuio   rastrisque domant   Aequicula rura.             [ ]
370           hic Scaurus monitor,   tenero tunc Scaurus in aeuo,          [ ]
371            sed iam signa dabat   nascens in saecula uirtus.            [ ]
372              non illis solitum   crispare hastilia campo,              [ ]
373             nec mos pennigeris   pharetram impleuisse sagittis:        [ ]
374         pila uolunt   breuibusque habiles   mucronibus enses;          [ ]
375             aere caput   tecti surgunt   super agmina cristis.         [ ]
376                at, quos ipsius   mensis seposta Lyaei                  [ ]
377             Setia et incelebri   miserunt ualle Velitrae,              [ ]?
378        quos Cora, quos spumans   immiti Signia musto,                  [ ]?
379              et quos pestifera   Pomptini uligine campi,               [ ]?
380           qua Saturae   nebulosa palus   restagnat, et atro            [ ]
381                 liuentis caeno   per squalida turbidus arua            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
382              cogit aquas Vfens   atque inficit aequora limo,           [2]
383             ducit auis pollens   nec dextra indignus auorum            [ ]
384            Scaeuola, cui dirae   caelatur laudis honora                [ ]
385               effigie clipeus:   flagrant altaribus ignes,             [ ]
386              Tyrrhenum   ualli medio   stat Mucius ira                 [ ]
387                in semet uersa,   saeuitque in imagine uirtus.          [ ]
388              tunc icta species   iniere ac bella magistro              [ ]
389             cernitur effugiens   ardentem Porsena dextram.             [ ]
390           quis Circaea iuga et   scopulosi uerticis Anxur              [2]
391            Hernicaque impresso   raduntur uomere saxa,                 [ ]?
392             quis putri pinguis   sulcaris Anagnia gleba,               [ ]
393               Sulla Ferentinis   Priuernatumque maniplis               [ ]
394             ducebat   simul excitis,   Soraeque iuuentus               [ ]
395                addita fulgebat   telis. hic Scaptia pubes,             [ ]
396                hic Fabrateriae   uulgus, nec monte niuoso              [ ]
397               descendens   Atina aberat   detritaque bellis            [1]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
398          Suessa atque e   duro Frusino haud   imbellis aratro.         [1]
399                at, qui Fibreno   miscentem flumina Lirim               [ ]
400           sulphureum   tacitisque uadis   ad litora lapsum             [ ]
401              accolit, Arpinas,   accita pube Venafro                   [ ]?
402                   ac Larinatum   dextris, socia hispidus arma          [ ]?
403           commouet atque uiris   ingens exhaurit Aquinum.              [ ]
404                Tullius aeratas   raptabat in agmina turmas,            [ ]
405                regia progenies   et Tullo sanguis ab alto.             [ ]
406              indole pro quanta   iuuenis quantumque daturus            [ ]
407               Ausoniae populis   uentura in saecula ciuem!             [ ]
408            ille, super Gangen,   super exauditus et Indos,             [ ]
409              implebit   terras uoce et   furialia bella                [ ]
410              fulmine compescet   linguae nec deinde relinquet          [ ]
411              par decus eloquio   cuiquam sperare nepotum.              [ ]
412              ecce inter primos   Therapnaeo a sanguine Clausi          [ ]
413              exultat   rapidis Nero non   imitabilis ausis.            [ ]
414           hunc Amiterna cohors   et Bactris nomina ducens              [ ]
415          Casperia, hunc Foruli   magnaeque Reate dicatum               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
416             Caelicolum   Matri necnon   habitata pruinis               [ ]?
417            Nursia et a Tetrica   comitantur rupe cohortes.             [ ]
418           cunctis hasta decus,   clipeusque refertur in orbem,         [ ]
419               conique implumes   et laeuo tegmina crure.               [ ]
420                 ibant et laeti   pars Sancum uoce canebant             [ ]
421               auctorem gentis,   pars laudes ore ferebat,              [ ]
422           Sabe, tuas,   qui de proprio   cognomine primus              [ ]
423              dixisti   populos magna   dicione Sabinos.                [ ]
424              quid, qui Picenae   stimulat telluris alumnos,            [ ]?
425            horridus et squamis   et equina Curio crista,               [2]?
426          pars belli   quam magna uenit!   non aequore uerso            [ ]
427             tam creber fractis   albescit fluctus in undis,            [ ]
428                nec coetu leuiore, ubi mille per agmina uirgo           [ ]!
429                  lunatis acies   imitatur Martia peltis,               [ ]?
430           perstrepit et tellus   et Amazonius Thermodon.               [ ]
431           hic et, quos pascunt   scopulosae rura Numanae,              [ ]
432               et quis litoreae   fumant altaria Cuprae,                [ ]
433              quique Truentinas   seruant cum flumine turris,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
434         cernere erat:   clipeata procul   sub sole corusco             [ ]
435               agmina sanguinea   uibrant in nubila luce.               [ ]
436              stat fucare colus   nec Sidone uilior Ancon               [1]
437             murice nec Libyco,   statque umectata Vomano               [ ]
438            Hadria et inclemens   hirsuti signifer Ascli.               [ ]?
439            hoc Picus   quondam nomen   memorabile ab alto              [ ]
440              Saturno   statuit genitor,   quem carmine Circe           [ ]
441                  exutum formae   uolitare per aethera iussit           [ ]
442           et sparsit   croceum plumis   fugientis honorem.             [ ]
443           ante, ut fama docet,   tellus possessa Pelasgis,             [ ]
444             quis Aesis   regnator erat   fluuioque reliquit            [ ]
445              nomen et a   sese populos   tum dixit Asilos.             [2]
446              sed non ruricolae   firmarunt robore castra               [ ]
447                deteriore cauis   uenientes montibus Vmbri.             [ ]
448              hos Aesis   Sapisque lauant   rapidasque sonanti          [ ]
449            uertice contorquens   undas per saxa Metaurus,              [ ]
450              et lauat ingentem   perfundens flumine sacro              [ ]
451               Clitumnus taurum   Narque albescentibus undis            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
452           et Thybrim properans   Tiniaeque inglorius umor              [ ]
453       et Clanis et   Rubico et Senonum   de nomine Sena.               [ ]
454              sed pater ingenti   medios inlabitur amne                 [ ]
455               Albula et admota   perstringit moenia ripa.              [ ]
456            his urbes   Arna et laetis   Meuania pratis,                [ ]
457            Hispellum et   duro monti   per saxa recumbens              [ ]
458             Narnia et infestum   nebulis umentibus olim                [1]
459               Iguuium   patuloque iacens   sine moenibus aruo          [ ]
460         Fulginia, his   populi fortes:   Amerinus et armis             [ ]
461           uel rastris   laudande Camers,   his Sassina, diues          [ ]
462        lactis, et haud   parci Martem   coluisse Tudertes.             [ ]
463              ductor Piso uiros   spernaces mortis agebat,              [ ]
464             ora puer   pulcherque habitum,   sed corde sagaci          [ ]
465           aequabat   senium atque astu   superauerat annos.            [ ]
466           is primam ante aciem   pictis radiabat in armis,             [ ]
467             Arsacidum ut fuluo   micat ignea gemma monili.             [ ]
468            iamque per Etruscos   legio completa maniplos               [ ]
469                 rectorem magno   spectabat nomine Galbam.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
470             huic genus orditur   Minos inclusaque tauro                [ ]
471              Pasiphae,   clarique dehinc   stant ordine patres.        [1]
472            lectos Caere uiros,   lectos Cortona, superbi               [ ]
473          Tarchonis   domus, et ueteres   misere Grauiscae.             [ ]
474                necnon Argolico   dilectum litus Haleso                 [ ]?
475             Alsium et obsessae   campo squalente Fregenae.             [ ]?
476               adfuit et sacris   interpres fulminis alis               [ ]
477            Faesula et antiquus   Romanibus moenibus horror             [ ]
478               Clusinum uulgus,   cum, Porsena magne, iubebas           [ ]
479               nequiquam pulsos   Romae imperitare Superbos.            [ ]
480            tunc, quos a niueis   exegit Luna metallis,                 [ ]
481                insignis portu,   quo non spatiosior alter              [ ]
482              innumeras   cepisse rates   et claudere pontum,           [ ]
483              Maeoniaeque decus   quondam Vetulonia gentis.             [ ]
484            bissenos   haec prima dedit   praecedere fasces             [2]
485            et iunxit   totidem tacito   terrore securis.               [ ]
486              haec altas eboris   decorauit honore curulis              [ ]
487            et princeps   Tyrio uestem   praetexuit ostro.              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
488              haec eadem pugnas   accendere protulit aere.              [ ]
489             his mixti   Nepesina cohors   Aequique Falisci,            [ ]
490           quique tuos,   Flauina, focos,   Sabatia quique              [2]
491         stagna tenent   Ciminique lacum,   qui Sutria tecta            [ ]
492        haud procul et   sacrum Phoebo   Soracte frequentant.           [ ]?
493           spicula bina gerunt:   capiti cudone ferino                  [1]
494           sat cautum:   Lycios damnant   hastilibus arcus.             [ ]
495              hae bellare acies   norant, at Marsica pubes              [ ]
496             et bellare manu et   chelydris cantare soporem             [ ]
497             uipereumque herbis   hebetare et carmine dentem.           [ ]
498             Aeetae   prolem Angitiam   mala gramina primam             [ ]
499            monstrauisse ferunt   tactuque domare uenena                [ ]
500              et lunam excussisse polo, stridoribus amnes               [2]!
501         frenantem, ac   siluis montes   nudasse uocatis.               [ ]
502            sed populis   nomen posuit   metuentior hospes,             [ ]
503           cum fugeret Phrygias   trans aequora Marsya Crenas           [ ]
504               Mygdoniam Phoebi   superatus pectine loton.              [ ]
505              Marruuium ueteris   celebratum nomine Marri               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
506              urbibus est illis   caput, interiorque per udos           [ ]
507              Alba sedet campos   pomisque rependit aristas.            [ ]
508              cetera in obscuro   famae et sine nomine uulgi,           [1]?
509            sed numero   castella ualent.   coniungitur acer            [ ]
510             Paelignus   gelidoque rapit   Sulmone cohortes.            [ ]
515             haud illo   leuior bellis   Vestina iuuentus               [ ]
516                agmina densauit   uenatu dura ferarum:                  [ ]?
517           quae, Fiscelle, tuas   arces Pinnamque uirentem              [ ]
518           pascuaque haud tarde   redeuntia tondet Aueiae.              [ ]
519               Marrucina simul,   Frentanis aemula pubes,               [1]?
520                Corfini populos   magnumque Teate trahebat.             [1]
521              omnibus in pugnam   fertur sparus, omnibus alto           [ ]
522            adsuetae   uolucrem caelo   demittere fundae.               [ ]?
523            pectora pellis obit   caesi uenatibus ursi.                 [ ]?
511               nec cedit studio   Sidicinus sanguine miles,             [ ]
512            quem genuere Cales.   non paruus conditor urbi,             [ ]
513         ut fama est,   Calais, Boreae   quem rapta per auras           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
514                  Orithyia uago   Geticis nutriuit in antris.           [u]
524            iam uero,   quos diues opum,   quos diues auorum            [2]
525              e toto   dabat ad bellum   Campania tractu,               [ ]?
526              ductorum aduentum   uicinis sedibus Osci                  [ ]
527            seruabant:   Sinuessa tepens   fluctuque sonorum            [ ]
528           Vulturnum, quasque euertere silentia Amyclae                 [ ]!
529            Fundique et   regnata Lamo   Caieta domusque                [ ]?
530          Antiphatae,   compressa freto,   stagnisque palustre          [ ]
531            Liternum et quondam   fatorum conscia Cyme.                 [ ]
532               illic Nuceria et   Gaurus naualibus acta                 [ ]
533               prole Dicarchea,   multo cum milite Graia                [ ]
534            illic Parthenope ac   Poeno non peruia Nola,                [ ]
535              Allifae et Clanio   contemptae semper Acerrae.            [ ]
536              Sarrastis   etiam populos   totasque uideres              [ ]
537              Sarni mitis opes;   illic, quos sulphure pingues          [1]
538               Phlegraei   legere sinus,   Misenus et ardens            [2]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
539                   ore Giganteo   sedes Ithacesia Bai.                  [1]?
540         non Prochyte,   non ardentem   sortita Typhoea                 [ ]?
541              Inarime,   non antiqui   saxosa Telonis                   [ ]?
542             insula, nec paruis   aberat Calatia muris,                 [ ]
543          Surrentum et   pauper sulci   Cerealis Abella,                [ ]
544         in primis   Capua, heu rebus   seruare serenis                 [ ]
545            inconsulta modum et   prauo peritura tumore!                [1]
546                laetos rectoris   formabat Scipio bello.                [ ]
547           ille uiris   pila et ferro   circumdare pectus               [ ]
548             addiderat.   leuiora domo   de more parentum               [ ]?
549           gestarant   tela, ambustas   sine cuspide cornos;            [ ]
550              aclydis usus erat   factaeque ad rura bipennis.           [ ]
551              ipse inter medios   uenturae ingentia laudis              [ ]
552           signa dabat:   uibrare sudem,   tramittere saltu             [ ]
553                muralis fossas,   undosum frangere nando                [ ]
554                indutus   thoraca uadum:   spectacula tanta             [2]
555             ante acies   uirtutis erant.   saepe alite planta          [ ]
556              ilia perfossum et   campi per aperta uolantem             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
557            ipse pedes   trauertit ecum,   saepe arduus idem            [ ]
558         castrorum   spatium et saxo   tramisit et hasta.               [ ]?
559           Martia frons faciles  -que comae nec pone retroque           [ ]
560             caesaries breuior.   flagrabant lumina miti                [ ]
561              aspectu,   gratusque inerat   uisentibus horror.          [ ]
562              adfuit et Samnis,   nondum uergente fauore                [ ]
563           ad Poenos,   sed nec ueteri   purgatus ab ira:               [ ]
564           qui Batulum   Nucrasque metunt,   Bouiania quique            [ ]
565           exagitant lustra aut   Caudinis faucibus haerent,            [ ]
566            et quos aut Rufrae,   quos aut Aesernia, quosue             [ ]
567               obscura incultis   Herdonia misit ab agris.              [ ]
568          Bruttius, haud dispar   animorum, unaque iuuentus             [2]?
569                 Lucanis   excita iugis   Hirpinaque pubes              [2]
570                 horrebat telis   et tergo hirsuta ferarum.             [ ]
571              hos uenatus alit:   lustra incoluere sitimque             [1]
572               auertunt fluuio,   somnique labore parantur.             [ ]
573            additur his Calaber   Sallentinaeque cohortes               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
574             necnon Brundisium,   quo desinit Itala tellus.             [1]
575             parebat   legio audaci   permissa Cethego,                 [ ]
576               cui socias uires   atque indiscreta maniplis             [ ]
577              arma recensebant:   nunc sese ostendere miles             [ ]
578          Leucosiae e scopulis,   nunc, quem Picentia Paesto            [ ]
579             misit et exhaustae   mox Poeno Marte Cerillae,             [ ]
580         nunc Silarus   quos nutrit aquis,   quo gurgite tradunt        [ ]
581             duritiem   lapidum mersis   inolescere ramis.              [ ]
582               ille et pugnacis   laudauit tela Salerni                 [ ]
583                falcatos ensis,   et, quae Buxentia pubes               [ ]
584               aptabat dextris,   inrasae robora clauae.                [ ]
585            ipse, umero exertus   gentili more parentum,                [ ]?
586              difficili   gaudebat equo   roburque iuuentae             [ ]?
587               flexi cornipedis   duro exercebat in ore.                [ ]
588              uos etiam accisae   desolataeque uirorum,                 [ ]?
589                Eridani gentes,   nullo attendente deorum               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
590             uotis tunc uestris   casura ruistis in arma.               [ ]
591               certauit Mutinae   quassata Placentia bello,             [ ]
592                Mantua mittenda   certauit pube Cremonae,               [ ]
593                Mantua, Musarum   domus atque ad sidera cantu           [ ]
594                euecta Aonio et   Smyrnaeis aemula plectris.            [ ]
595              tum Verona Athesi   circumflua et undique sollers         [1]?
596                arua coronantem   nutrire Fauentia pinum,               [2]
597             Vercellae,   fuscique ferax   Pollentia uilli,             [ ]
598             et quondam Teucris   comes in Laurentia bella              [ ]
599             Ocni prisca domus,   paruique Bononia Rheni,               [ ]
600              quique graui remo   limosis segniter undis                [2]?
601                lenta paludosae   proscindunt stagna Rauennae.          [2]
602             tum Troiana manus,   tellure antiquitus orti               [1]
603              Euganea   profugique sacris   Antenoris oris.             [ ]
604             necnon cum Venetis   Aquileia superfluit armis.            [ ]
605          tum pernix   Ligus et sparsi   per saxa Vagenni               [ ]
606            in decus Hannibalis   duros misere nepotes.                 [ ]
607             maxima tot populis   rector fiducia Brutus                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
608               ibat et hortando   notum accendebat in hostem.           [ ]?
609            laeta uiro grauitas   ac mentis amabile pondus              [ ]
610              et sine tristitia   uirtus. non ille rigoris              [ ]
611                ingratas laudes   nec nubem frontis amabat              [ ]
612                nec famam laeuo   quaerebat limite uitae.               [ ]
613            addiderat   ter mille uiros,   in Marte sagittae            [ ]
614              expertos,   fidus Sicula   regnator ab Aetna.             [ ]
615        non totidem Ilua uiros,   sed laetos cingere ferrum             [ ]
616                armarat patrio,   quo nutrit bella, metallo.            [ ]?
617             ignosset   quamuis auido   committere pugnam               [ ]
618              Varroni,   quicumque simul   tot tela uideret.            [ ]?
619               tantis agminibus   Rhoeteo litore quondam                [ ]?
620            feruere, cum magnae   Troiam inuasere Mycenae,              [ ]
621              mille rates uidit   Leandrius Hellespontus.               [ ]
622           ut uentum ad Cannas,   urbis uestigia priscae,               [ ]
623                  difigunt diro   signa infelicia uallo.                [ ]
624              nec tanta miseris   iamiam impendente ruina               [ ]
625               cessarunt superi   uicinas prodere clades.               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
626            per sudum attonitis   pila exarsere maniplis,               [ ]
627                 et celsae toto   ceciderunt aggere pinnae,             [ ]?
628               nutantique ruens   prostrauit uertice siluas             [ ]
629              Garganus,   fundoque imo   mugiuit anhelans               [ ]
630              Aufidus, et magno   late distantia ponto                  [1]
631             terruerunt pauidos   accensa Ceraunia nautas.              [ ]
632             quaesiuit Calaber,   subducta luce repente                 [ ]
633             immensis tenebris,   et terram et litora Sipus,            [ ]
634            obseditque frequens   castrorum limina bubo.                [ ]
635          nec densae   trepidis apium   se inuoluere nubes              [ ]
636             cessarunt aquilis.   non unus crine corusco                [ ]
637               regnorum euersor   rubuit letale cometes.                [ ]?
638      castra quoque et   uallum rabidae   sub nocte silenti             [ ]
639                 inrupere ferae   raptique ante ora pauentum            [1]
640              adiunctos uigilis   sparserunt membra per agros.          [ ]
641              ludificante etiam   terroris imagine somnos               [ ]
642                Gallorum   uisi bustis   erumpere manes,                [ ]
643          terque quaterque solo   penitus tremuere reuulsae             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
644                Tarpeiae rupes,   atque atro sanguine flumen            [ ]
645             manauit   Iouis in templis,   lacrimaeque uetusta          [ ]
646               effigie   patris large   fluxere Quirini.                [ ]
647            maior et horrificis   sese extulit Allia ripis.             [ ]
648               non Alpes   sedere loco,   non nocte dieue               [2]
649                 ingentis inter   stetit Apenninus hiatus.              [ ]
650               axe super medio,   Libyes a parte, coruscae              [ ]?
651               in Latium   uenere faces,   ruptusque fragore            [2]
652          horrisono   polus, et uultus   patuere Tonantis.              [ ]
653          Aetnaeos   quoque contorquens   e cautibus ignis              [ ]
654              Vesbius intonuit,   scopulisque in nubila iactis          [ ]
655             Phlegraeus tetigit   trepidantia sidera uertex.            [ ]
656            ecce inter   medios belli   praesagus, et ore               [ ]
657               attonito   sensuque simul,   clamoribus implet           [ ]
658             miles castra feris   et anhelat clade futura:              [ ]
659             'parcite, crudeles   superi. iam stragis aceruis           [2]
660               deficiunt campi.   uideo per densa uolantem              [ ]
661                agmina ductorem   Libyae currusque citatos              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 8. bog (Corpus P.L.)
662          arma uirum   super atque artus   et signa trahentem.          [ ]
663          turbinibus   furit insanis   et proelia uentus                [ ]
664         inque oculos   inque ora rotat.   cadit immemor aeui           [ ]
665          nequiquam,   Trasimenne, tuis   Seruilius oris                [ ]
666          subductus.   quo, Varro, fugis?   pro Iuppiter! ictu          [ ]
667                 procumbit saxi   fessis spes ultima Paulus.            [ ]
668      cesserit huic   Trebia exitio.   pons ecce cadentum               [ ]!
669           corporibus struitur,   reicitque cadauera fumans             [ ]
670            Aufidus, ac uictrix   insultat belua campis.                [ ]
671               gestat Agenoreus   nostro de more secures                [ ]?
672           consulis, et sparsos   lictor fert sanguine fasces.          [ ]
673              in Libyam Ausonii   portatur pompa triumphi.              [ ]
674          o dolor! hoc   etiam, superi,   uidisse iubetis?              [1]
675               congesto, laeuae   quodcumque auellitur, auro            [ ]
676               metitur   Latias uictrix   Carthago ruinas.'             [ ]
_____________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 300
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 9,1-277 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: