Visitate (FAQ?) HOME PAGE link >INDEX >LECTOR >CORPUS !
⬇ Cerca Ctrl + F (find). Modifica file Audio? è possibile (slow/fast! or minimize/download …⬆️)
= archivio n. 14 - EKL-VERG Prossimo file n. 4
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:00
3. digt. .
1 Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? - [ ]
2 Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. - [ ]
3 Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram [ ]
4 dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur, [ ]
5 hic alienus ovis custos bis mulget in hora, [ ]
6 et sucus pecori et lac subducitur agnis. - [ ]
7 Parcius ista viris tamen obicienda memento. [ ]
8 novimus et qui te transversa tuentibus hircis [ ]
9 et quo - sed faciles nymphae risere - sacello. - [ ]
10 Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis [ ]
11 atque mala vitis incidere falce novellas. - [2]?
12 Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum [ ]
13 fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca, [ ]
14 et cum vidisti puero donata, dolebas, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:+
3. digt.
15 et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. - [1]?
16 Quid domini faciant, audent cum talia fures? [ ]
17 non ego te vidi Damonis, pessime, caprum [2]?
18 excipere insidiis multum latrante Lycisca? [ ]
19 et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille? [ ]
20 Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas. - [ ]
21 An mihi cantando victus non redderet ille, [ ]
22 quem mea carminibus meruisset fistula caprum? [ ]
23 si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon [ ]
24 ipse fatebatur; sed reddere posse negabat. - [2]
25 Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera [ ]
26 iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas [ ]
27 stridenti miserum stipula disperdere carmen? - [ ]
28 Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim [ ]!
29 experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, [ ]
30 bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) [1]
31 depono: tu dic mecum quo pignore certes. - [ ]
32 De grege non ausim quicquam deponere tecum: [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 0:++
3. digt.
33 est mihi namque domi pater, est iniusta noverca; [ ]
34 bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. [ ]
35 verum, id quod multo tute ipse fatebere maius [ ]
36 (insanire libet quoniam tibi), pocula ponam [1]
37 fagina, caelatum divini opus Alcimedontis, [1]
38 lenta quibus torno facili superaddita vitis [ ]
39 diffusos hedera vestit pallente corymbos. [1]
40 in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, [ ]
41 descripsit radio totum qui gentibus orbem, [ ]
42 tempora quae messor, quae curvus arator haberet? [ ]
43 necdum illis labra admovi, sed condita servo. - [ ]
44 Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, [ ]?
45 et molli circum est ansas amplexus acantho, [ ]
46 Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis. [ ]
47 necdum illis labra admovi, sed condita servo. [ ]
48 si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. - [ ]
49 Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris. [ ]
50 audiat haec tantum - vel qui venit ecce Palaemon. [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:00
3. digt.
51 efficiam posthac ne quemquam voce lacessas. - [ ]
52 Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla, [ ]
53 nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, [ ]
54 sensibus haec imis (res est non parva) reponas. - [ ]
55 Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. [ ]
56 et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, [ ]
57 nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. [ ]
58 incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. [ ]?
59 alternis dicetis; amant alterna Camenae. - [2]
60 Ab Iove principium musae: Iovis omnia plena; [ ]
61 ille colit terras, illi mea carmina curae. - [ ]
62 Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me [ ]
63 munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. - [ ]
64 Malo me Galatea petit, lasciva puella, [u]!
65 et fugit ad salices et se cupit ante videri. - [ ]
66 At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, [ ]
67 notior ut iam sit canibus non Delia nostris. - [ ]
68 Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:+
3. digt.
69 ipse locum, aëriae quo congessere palumbes. - [ ]
70 Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta [ ]
71 aurea mala decem misi; cras altera mittam. - [ ]?
72 O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! [ ]
73 partem aliquam, venti, divum referatis ad auris! - [ ]?
74 Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta, [ ]
75 si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? - [ ]
76 Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla: [ ]
77 cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. - [1]?
78 Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit [ ]
79 et longum 'formose, vale, vale,' inquit, 'Iolla.' - [ ]
80 Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, [ ]
81 arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. - [1]?
82 Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, [2]
83 lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. - [1]?
84 Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: [ ]
85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro. - [ ]?
86 Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:++
3. digt.
87 iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam. - [ ]
88 Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet; [ ]
89 mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. - [ ]
90 Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, [2]
91 atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos. - [ ]
92 Qui legitis flores et humi nascentia fraga, [1]
93 frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. - [ ]
94 Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae [1]
95 creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. - [ ]
96 Tityre, pascentis a flumine reice capellas: [1]?
97 ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo. - [ ]
98 Cogite ovis, pueri: si lac praeceperit aestus, [ ]
99 ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. - [ ]
100 Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! [ ]
101 idem amor exitium pecori pecorisque magistro. - [ ]
102 Hi certe - neque amor causa est - vix ossibus haerent. [ ]
103 nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. - [ ]
104 Dic quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo - [ ]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.) 4:+++
3. digt.
105 tris pateat Caeli spatium non amplius ulnas. - [ ]
106 Dic quibus in terris inscripti nomina regum [ ]
107 nascantur flores, et Phyllida solus habeto. - [1]
108 Non nostrum inter vos tantas componere lites. [ ]!
109 et vitula tu dignus et hic: et quisquis amores [ ]?
110 haud metuet dulcis, haud experietur amaros. [ ]
111 claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt. [ ]
risultati [ ] della versificazione© >>>
Scarica file Word? (> Courier 10) o file PDF è possibile
Prossimo file n. 4
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 4 [Bucolica]
Ritorna a INDEX o (Nuova!) HOME PAGE 2O23 LatinaLectio!
Rhythmus perfectus [polisillabi naturâli y normáles], paucis versibus exceptis
Analyse 2
3. digt.
4 dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur, [ ]
8 novimus et qui te transversa tuentibus hircis [ ]
67 notior ut iam sit canibus non Delia nostris. – [ ]
3. digt.
23 si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon [ ]
40 in medio duo signa, Conon, et – quis fuit alter, [ ]
52 Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla, [ ]
88 Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet; [ ]
94 Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae [1]
3. digt.
1 Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? – [ ]
3. digt.
37 fagina, caelatum divini opus Alcimedontis, [1]
Analyse 3
3. digt.
28 Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim [ ]!
108 Non nostrum inter vos tantas componere lites. [ ]!
3. digt.
64 Malo me Galatea petit, lasciva puella, [u]!
3. digt.
62 Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me [ ]
3. digt.
63 munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. – [ ]
Data og analyse 2 og 3 og 4 “Romersk fod på daktylisk vers”
(Piede romano sui dattili). Indhold i overbliksbillede