File n. 4 – 4:49 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 5
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 4 Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 4 [Bucolica]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.                                                                      .
  1               Sicelides Musae,   paulo maiora canamus!                 [ ]?
  2              non omnis   arbusta iuvant   humilesque myricae           [ ]
  3             si canimus silvas,   silvae sint consule dignae.           [ ]
  4                  Vltima Cumaei   venit iam carminis aetas;             [1]
  5              magnus ab integro   saeclorum nascitur ordo.              [ ]
  6            iam redit et virgo,   redeunt Saturnia regna,               [ ]
  7             iam nova progenies   caelo demittitur alto.                [ ]?
  8               tu modo nascenti   puero, quo ferrea primum              [ ]?
  9                desinet ac toto   surget gens aurea mundo,              [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
 10              casta fave   Lucina: tuus   iam regnat Apollo.            [ ]?
 11         teque adeo   decus hoc aevi,   te consule, inibit,             [1]?
 12           Pollio, et incipient   magni procedere menses;               [ ]?
 13       te duce, si   qua manent sceleris   vestigia nostri,             [ ]
 14                inrita perpetua   solvent formidine terras.             [ ]
 15           ille deum   vitam accipiet   divisque videbit                [ ]
 16                 permixtos heroas et ipse videbitur illis,              [u]!
 17               pacatumque reget   patriis virtutibus orbem.             [ ]
 18           At tibi prima, puer,   nullo munuscula cultu                 [ ]?
 19             errantis   hederas passim   cum baccare tellus             [ ]
 20               mixtaque ridenti   colocasia fundet acantho.             [ ]
 21              ipsae lacte domum   referent distenta capellae            [ ]
 22              ubera, nec magnos   metuent armenta leones;               [ ]
 23            ipsa tibi   blandos fundent   cunabula flores.              [ ]
 24            occidet et serpens,   et fallax herba veneni                [ ]
 25              occidet; Assyrium   vulgo nascetur amomum.                [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
 26                at simul heroum   laudes et facta parentis              [2]
 27       iam legere et   quae sit poteris   cognoscere virtus,            [ ]
 28                 molli paulatim   flavescet campus arista,              [ ]
 29             incultisque rubens   pendebit sentibus uva,                [ ]
 30               et durae quercus   sudabunt roscida mella.               [ ]
 31         pauca tamen   suberunt priscae   vestigia fraudis,             [ ]
 32           quae temptare Thetim   ratibus, quae cingere muris           [ ]
 33           oppida, quae iubeant   telluri infindere sulcos.             [ ]
 34              alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo          [ ]!
 35                delectos   heroas; erunt   etiam altera bella           [u]
 36       atque iterum ad   Troiam magnus   mittetur Achilles.             [ ]
 37          hinc, ubi iam   firmata virum   te fecerit aetas,             [ ]
 38             cedet et ipse mari   vector, nec nautica pinus             [ ]
 39                mutabit merces:   omnis feret omnia tellus.             [ ]
 40            non rastros   patietur humus,   non vinea falcem;           [ ]
 41          robustus   quoque iam tauris   iuga solvet arator;            [ ]
 42              nec varios discet   mentiri lana colores,                 [ ]?

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
 43           ipse sed in   pratis aries   iam suave rubenti               [ ]
 44             murice, iam croceo   mutabit vellera luto;                 [ ]
 45              sponte sua sandyx   pascentis vestiet agnos.              [ ]
 46            'Talia saecla' suis   dixerunt 'currite' fusis              [ ]
 47              concordes stabili   fatorum numine Parcae.                [ ]?
 48             adgredere o magnos   (aderit iam tempus) honores,          [ ]
 49             cara deum suboles,   magnum Iovis incrementum!             [ ]
 50                 aspice convexo   nutantem pondere mundum,              [ ]?
 51            terrasque   tractusque maris    caelumque profundum:        [ ]
 52                 aspice venturo   laetentur ut omnia saeclo!            [ ]
 53            o mihi tum   longae maneat   pars ultima vitae,             [ ]
 54            spiritus et quantum   sat erit tua dicere facta:            [ ]
 55              non me carminibus   vincet nec Thracius Orpheus,          [ ]
 56        nec Linus, huic   mater quamvis   atque huic pater adsit,       [ ]
 57                Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.                 [ ]!
 58             Pan etiam, Arcadia   mecum si iudice certet,               [ ]?
 59              Pan etiam Arcadia   dicat se iudice victum.               [ ]?
 60            incipe, parve puer,   risu cognoscere matrem                [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
4. digt.
 61             (matri longa decem   tulerunt fastidia menses)             [ ]
 62            incipe, parve puer:   qui non risere parenti,               [ ]
 63           nec deus hunc mensa,   dea nec dignata cubili est.           [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 5
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 5 [Bucolica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: