File n. 5 – 6:50 minuti – Vergilius

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 6
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 5 Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 5 [Bucolica]
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)                           0:00
5. digt.                                                                      .
  1           Cur non, Mopse, boni   quoniam convenimus ambo,              [ ]
  2             tu calamos   inflare levis,   ego dicere versus,           [ ]
  3           hic corylis   mixtas inter   consedimus ulmos? -             [ ]
  4        Tu maior;   tibi me est aequum   parere, Menalca,               [ ]
  5              sive sub incertas   Zephyris motantibus umbras,           [ ]
  6              sive antro potius   succedimus. aspice, ut antrum         [ ]
  7             silvestris   raris sparsit   labrusca racemis. -           [ ]
  8            Montibus in nostris   solus tibi certat Amyntas. -          [ ]
  9         Quid, si idem   certet Phoebum   superare canendo? -           [ ]
 10          Incipe, Mopse, prior,   si quos aut Phyllidis ignis           [ ]
 11              aut Alconis habes   laudes aut iurgia Codri.              [ ]
 12              incipe: pascentis   servabit Tityrus haedos. -            [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
 13           Immo haec, in viridi   nuper quae cortice fagi               [ ]?
 14           carmina descripsi et   modulans alterna notavi,              [ ]
 15              experiar: tu deinde iubeto ut certet Amyntas. -           [ ]!
 16            Lenta salix quantum   pallenti cedit olivae,                [ ]
 17             puniceis   humilis quantum   saliunca rosetis,             [ ]
 18               iudicio   nostro tantum   tibi cedit Amyntas.            [ ]
 19              sed tu desine plura, puer: successimus antro. -           [u]!
 20             Exstinctum nymphae   crudeli funere Daphnim                [ ]
 21            flebant (vos coryli   testes et flumina nymphis),           [ ]
 22               cum complexa sui   corpus miserabile nati,               [ ]
 23          atque deos   atque astra vocat   crudelia mater.              [ ]
 24              non ulli   pastos illis   egere diebus                    [ ]
 25         frigida, Daphni, boves   ad flumina; nulla neque amnem         [ ]
 26              libavit quadripes   nec graminis attigit herbam.          [ ]
 27          Daphni, tuum   Poenos etiam   gemuisse leones                 [ ]
 28             interitum   montesque feri    silvaeque loquuntur.         [ ]
 29            Daphnis et Armenias   curru subiungere tigris               [ ]
 30           instituit,   Daphnis thiasos   inducere Bacchi               [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
 31               et foliis lentas   intexere mollibus hastas.             [ ]
 32             vitis ut arboribus   decori est, ut vitibus uvae,          [ ]
 33             ut gregibus tauri,   segetes ut pinguibus arvis,           [ ]
 34            tu decus omne tuis.   postquam te fata tulerunt             [ ]
 35               ipsa Pales agros   atque ipse reliquit Apollo.           [ ]
 36           grandia saepe quibus   mandavimus hordea sulcis,             [ ]
 37            infelix   lolium et steriles   nascuntur avenae;            [ ]
 38               pro molli viola,   pro purpureo narcisso                 [ ]
 39              carduus et spinis   surgit paliurus acutis.               [ ]
 40         spargite humum foliis,   inducite fontibus umbras,             [ ]
 41             pastores   (mandat fieri   sibi talia Daphnis),            [ ]
 42        et tumulum   facite, et tumulo   superaddite carmen:            [ ]
 43        'Daphnis ego in silvis,   hinc usque ad sidera notus,           [ ]
 44              formosi   pecoris custos,   formosior ipse.' -            [1]
 45             Tale tuum   carmen nobis,   divine poeta,                  [ ]
 46             quale sopor fessis   in gramine, quale per aestum          [ ]
 47          dulcis aquae   saliente sitim   restinguere rivo.             [ ]
 48         nec calamis   solum aequiperas,    sed voce magistrum:         [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)                           4:00
5. digt.
 49                fortunate puer,   tu nunc eris alter ab illo.           [ ]
 50        nos tamen haec   quocumque modo    tibi nostra vicissim         [ ]
 51             dicemus,   Daphnimque tuum    tollemus ad astra;           [ ]
 52         Daphnim  ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis. -        [ ]!
 53            An quicquam   nobis tali   sit munere maius?                [ ]
 54              et puer ipse fuit   cantari dignus, et ista               [ ]?
 55           iam pridem Stimichon   laudavit carmina nobis. -             [ ]
 56              Candidus insuetum   miratur limen Olympi                  [ ]
 57           sub pedibusque videt   nubes et sidera Daphnis.              [ ]
 58            ergo alacris silvas   et cetera rura voluptas               [ ]
 59               Panaque pastores  -que tenet Dryadesque puellas.         [ ]
 60             nec lupus insidias   pecori, nec retia cervis              [ ]
 61           ulla domum   meditantur: amat   bonus otia Daphnis.          [ ]
 62                  ipsi laetitia   voces ad sidera iactant               [ ]?
 63                intonsi montes;   ipsae iam carmina rupes,              [ ]
 64            ipsa sonant   arbusta: 'deus,   deus ille, Menalca!'        [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
 65            sis bonus o   felixque tuis!   en quattuor aras:            [2]
 66         ecce duas   tibi, Daphni, duas   altaria Phoebo.               [ ]
 67               pocula bina novo   spumantia lacte quotannis             [ ]?
 68                craterasque duo   statuam tibi pinguis olivi,           [ ]
 69           et multo in   primis hilarans   convivia Baccho,             [1]
 70           ante focum,   si frigus erit,   si messis, in umbra          [2]
 71            vina novum   fundam calathis   Ariusia nectar.              [ ]
 72            cantabunt   mihi Damoetas   et Lyctius Aegon;               [ ]
 73              saltantis Satyros   imitabitur Alphesiboeus.              [ ]
 74        haec tibi semper erunt,   et cum sollemnia vota                 [ ]
 75              reddemus nymphis,   et cum lustrabimus agros.             [ ]
 76          dum iuga montis aper,   fluvios dum piscis amabit,            [ ]
 77          dumque thymo   pascentur apes,   dum rore cicadae,            [ ]
 78           semper honos   nomenque tuum    laudesque manebunt.          [ ]
 79             ut Baccho   Cererique, tibi    sic vota quotannis          [ ]
 80             agricolae facient:   damnabis tu quoque votis. -           [ ]
 81         Quae tibi, quae   tali reddam   pro carmine dona?              [ ]
 82            nam neque me tantum   venientis sibilus Austri              [ ]

Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte (Oxford C.T.)
5. digt.
 83            nec percussa iuvant   fluctu tam litora, nec quae           [ ]
 84                  saxosas inter   decurrunt flumina vallis. -           [ ]
 85             Hac te nos fragili   donabimus ante cicuta.                [1]?
 86             haec nos 'formosum   Corydon ardebat Alexim,'              [ ]
 87              haec eadem docuit   'cuium pecus? an Meliboei?' -         [ ]
 88              At tu sume pedum,   quod, me cum saepe rogaret,           [1]
 89            non tulit Antigenes   (et erat tum dignus amari),           [ ]
 90             formosum   paribus nodis   atque aere, Menalca.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 6
Publius Vergilius Maro: Hyrdedigte 6 [Bucolica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: