File n. 300 – 21:57 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 301
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 300 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 9,1-277 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)                .
  1             Turbato   monstris Latio   cladisque futurae               [ ]?
  2             signa per Ausoniam   prodentibus inrita diuis,             [ ]
  3         haud secus ac   si fausta forent   et prospera pugnae          [ ]
  4                omina uenturae,   consul traducere noctem               [ ]
  5               exsomnis   telumque manu   uibrare per umbras            [ ]
  6               ac modo segnitie   Paulum increpitare, modo acris        [ ]
  7                 exercere tubas   nocturnaque classica uelle.           [ ]
  8           nec minor in   Poeno properi   certaminis ardor.             [ ]
  9                 erumpunt uallo   fortuna urgente sinistra              [ ]
 10            consertaeque manus.   nam sparsi ad pabula campis           [ ]
 11               uicinis   raptanda Macae   fudere uolucrem               [ ]
 12            telorum   nubem. ante omnis   inuadere bella                [ ]
 13               Mancinus gaudens   hostilique unguere primus             [ ]
 14             tela cruore cadit,   cadit et numerosa iuuentus.           [ ]
 15           nec pecudum   fibras Varro et   contraria Paulo              [ ]
 16               auspicia incusante deum compesceret arma,                [ ]!
 17                ni sors alterni   iuris, quo castra reguntur,           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
 18               arbitrium pugnae   properanti in fata negasset.          [ ]
 19         quae tamen haud ualuit   perituris milibus una                 [ ]
 20              plus donasse die.   rediere in castra, gemente            [ ]
 21              haud dubie Paulo,   qui crastina iura uideret             [ ]?
 22                 amenti   cessura uiro,   frustraque suorum             [ ]
 23               seruatas   a caede animas.   non torbidus ira            [ ]?
 24              infensusque morae   dilata ob proelia ductor              [ ]
 25           'sicine, sic' inquit   'grates pretiumque rependis,          [ ]
 26            Paule, tui capitis?   meruerunt talia, qui te               [ ]
 27            legibus atque urnae   dira eripuere minanti?                [ ]
 28             tradant immo hosti   reuocatos ilicet enses,               [2]
 29         tradant arma iube, aut   pugnantum deripe dextris.             [ ]
 30         sed uos, quorum oculos   atque ora umentia uidi,               [ ]?
 31             uertere cum consul   terga et remeare iuberet,             [ ]
 32             ne morem et pugnae   signum expectate petendae.            [ ]
 33          dux sibi quisque uiam   rapito, cum spargere primis           [ ]
 34                incipiet radiis   Gargana cacumina Phoebus.             [ ]
 35        pandam egomet   propere portas.   ruite ocius atque hunc        [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
 36               ereptum   reuocata diem.'   sic turbidus aegra           [ ]
 37               pestifero pugnae   castra incendebat amore.              [ ]
 38           at Paulus,   iam non idem   nec mente nec ore,               [ ]
 39             sed qualis stratis   deleto milite campis                  [ ]
 40       post pugnam   stetit, ante oculos   atque ora futuro             [ ]
 41               obseruante malo,   ceu iam spe lucis adempta             [ ]
 42             cum stupet exanimata parens natique tepentis               [ ]!
 43            nequiqam   fouet extremis   amplexibus artus,               [ ]
 44           'per totiens' inquit   'concussae moenia Romae,              [ ]
 45         perque has, nox Stygia   quas iam circumuolat umbra,           [ ]
 46               insontis animas,   cladi parce obuius ire.               [ ]
 47            dum transit   diuum furor et   consumitur ira               [ ]
 48          Fortunae,   nouus Hannibalis,   sat, nomina ferre             [ ]
 49                si discit miles   nec frigidus aspicit hostem.          [ ]
 50          nonne uides,   cum uicinis   auditur in aruis,                [ ]?
 51           quam subitus linquat   pallentia corpora sanguis,            [ ]
 52       quamque fluant   arma ante tubas?   cunctator et aeger,          [ ]
 53           ut rere, in   pugnas Fabius   quotcumque sub illis           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
 54               culpatis   duxit signis,   nunc arma capessunt.          [ ]
 55              at quos Flaminius   - sed dira auertite diui.             [ ]?
 56           sin nostris   animus monitis   precibusque repugnat,         [ ]
 57               aures pande deo.   cecinit Cymaea per orbem              [ ]
 58              haec olim   uates et te   praesaga tuosque                [ ]
 59                uulgauit terris   proauorum aetate furores.             [ ]
 60         iamque alter tibi, nec   perplexo carmine, coram               [ ]
 61               fata cano uates:   sistis ni crastina signa,             [1]
 62                firmabis nostro   Phoebeae dicta Sibyllae               [ ]
 63            sanguine. nec Graio   posthac Diomede ferentur,             [ ]?
 64            sed te, si perstas,   insignes consule campi.'              [ ]
 65        haec Paulus,   lacrimaeque oculis   ardentibus ortae.           [ ]
 66               necnon et noctem   sceleratus polluit error.             [ ]
 67             Xanthippo   captus Libycis   tolerarat in oris             [ ]
 68            seruitium Satricus,   mox inter praemia regi                [ ]
 69               Autololum   dono datus ob   uirtutis honorem.            [ ]?
 70         huic domus et   gemini fuerant   Sulmone relicti               [ ]
 71             matris in uberibus   nati, Mancinus et una                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
 72                 nomine Rhoeteo   Solimus. nam Dardana origo            [ ]?
 73           et Phrygio   genus a proauo,   qui sceptra secutus           [1]
 74                Aeneae   claram muris   fundauerat urbem                [ ]
 75               ex sese   dictam Solimon.   celebrata colonis            [ ]?
 76               mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo.                [2]!
 77              at tum barbaricis   Satricus cum rege cateruis            [ ]
 78            aduectus,   quo non spretum,   si posceret usus,            [ ]
 79               noscere Gaetulis   Latias interprete uoces,              [ ]
 80           postquam posse datum   Paeligna reuisere tecta               [ ]
 81             et patrium   sperare Larem, ad   conamina noctem           [2]
 82              aduocat ac furtim   castris euadit iniquis.               [ ]?
 83            sed fuga nuda uiri.   sumpto nam prodere coepta             [ ]
 84            uitabat   clipeo et dextra   remeabat inermi.               [ ]
 85                 exuuias igitur   prostrataque corpora campo            [ ]
 86              lustrat et exutis   Mancini cingitur armis.               [ ]?
 87           iamque metus leuior.   uerum cui dempta ferebat              [ ]
 88            exangui   spolia et cuius   nudauerat artus,                [ ]
 89         natus erat,   paulo ante Maca   prostratus ab hoste.           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
 90              ecce sub aduentum   noctis primumque soporem              [ ]
 91                 alter natorum,   Solimus, uestigia uallo               [ ]
 92             Ausonio   uigil extulerat,   dum sorte uicissim            [ ]
 93           alternat   portae excubias,   fratrisque petebat             [ ]
 94                Mancini stratum   sparsa inter funera corpus,           [ ]
 95              furtiua   cupiens miserum   componere terra.              [ ]
 96            nec longum   celerarat iter,   cum tendere in armis         [ ]
 97                 aggere Sidonio   uenientem conspicit hostem,           [ ]
 98        quodque dabat   fors in subitis   necopina, sepulcro            [ ]
 99                  Aetoli condit   membra occultata Thoantis.            [ ]
100          inde, ubi nulla sequi   propius pone arma uirumque            [ ]
101               incomitata uidet   uestigia ferre per umbras,            [ ]
102              prosiliens tumulo   contorquet nuda parentis              [ ]
103        in terga haud   frustra iaculum,   Tyriamque sequentum          [ ]
104         Satricus esse manum et   Sidonia uulnera credens,              [ ]
105               auctorem   caeci trepidus   circumspicit ictus.          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
106             uerum ubi uictorem   iuuenili robore cursus                [2]
107               attulit et notis   fulsit lux tristis ab armis           [ ]
108            fraternusque procul   luna prodente retexit                 [ ]?
109            ante oculos sese et   radiauit comminus umbo,               [ ]
110             exclamat   iuuenis subita   flammatus ab ira:              [ ]
111       'non sim equidem   Sulmone satus   tua, Satrice, proles          [ ]
112            nec frater,   Mancine, tuus   fatearque nepotem             [ ]
113              Pergameo indignum   Solimo, si euadere detur              [1]
114            huic nostras   impune manus.   tu nobile gestes             [ ]
115           germani   spolium ante oculos   referasque superba           [ ]?
116              me spirante domus   Paelignae perfidus arma?              [ ]
117         haec tibi, cara parens   Acca, ad solacia luctus               [ ]
118          dona feram,   nati ut figas   aeterna sepulcro.'              [ ]
119               talia uociferans   stricto mucrone ruebat.               [ ]
120              ast illi   tam tela manu   iamque arma fluebant           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
121                  audita patria   natisque et coniuge et armis,         [ ]
122          ac membra et   sensus gelidus   stupefecerat horror.          [ ]
123              tum uox semianimi   miseranda effunditur ore:             [ ]
124     'parce, precor,   dextrae, non ut   mihi uita supersit             [ ]
125        (quippe nefas   hac uelle frui),   sed sanguine nostro          [ ]
126              ne damnes,   o nate, manus.   Carthaginis ille            [2]
127              captiuus, patrias   nunc primum aduectus in oras,         [ ]
128         ille ego sum Satricus,   Solimi genus. haud tua, nate,         [ ]
129      fraus ulla est.   iaceres in me   cum feruidus hastam,            [ ]
130           Poenus eram.   uerum castris   elapsus acerbis               [ ]?
131                ad uos et carae   properabam coniugis ora:              [ ]
132             hunc rapui exanimi   clipeum. sed iam unice nobis          [ ]
133           haec fratris tumulis   arma excusata reporta.                [ ]
134             curarum   tibi prima tamen   sit, nate, referre            [ ]
135              ductori   monitus Paulo,   producere bellum               [1]?
136                nitatur   Poenoque neget   certamina Martis.            [ ]
137                augurio exultat   diuum immensamque propinqua           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
138           stragem acie sperat.   quaeso, cohibete furentem             [ ]
139        Varronem:   namque hunc fama est   impellere signa.             [ ]
140       sat magnum hoc   miserae fuerit   mihi cardine uitae             [ ]
141                solamen   cauisse meis.   nunc ultima, nate,            [ ]
142               inuento simul at  -que amisso redde parenti              [ ]
143             oscula.' sic fatus   galeam exuit atque rigentis           [ ]
144                   inuadit nati   tremebundis colla lacertis:           [ ]?
145              attonito   mentis uerbis   sanare pudorem                 [ ]
146           uulneris impressi et   telum excusare laborat:               [ ]
147          'quis testis nostris,   quis conscius adfuit actis?           [ ]
148                non nox errorem   nigranti condidit umbra?              [ ]
149         cur trepidas?   da, nate, magis,   da iungere pectus.          [2]
150             absoluo   pater ipse manum, at  -que in fine laborum       [ ]
151            hac condas   oculos dextra,   precor.' at miser imo         [ ]
152              pectore suspirans   iuuenis non uerba uicesque            [ ]
153               adloquio   uocemue refert,   sed sanguinis atri          [ ]?
154               sistere festinat   cursum laceroque ligare               [ ]
155              ocius inlacrimans   altum uelamine uulnus.                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
156           tandem inter gemitus   miserae erupere querelae:             [2]
157              'sicine te nobis,   genitor, Fortuna reducit              [2]
158           in patriam?   sic te nato   natumque parenti                 [ ]?
159               impia restituit?   felix o terque quaterque              [ ]
160              frater, cui fatis   genitorem agnoscere ademptum.         [ ]
161              ast ego, Sidoniis   imperditus, ecce, parentem            [ ]
162              uulnere cognosco.   saltem hoc, Fortuna, fuisset          [ ]
163                solamen culpae,   dubia ut mihi signa dedisses          [ ]
164              infausti generis.   uerum linquetur iniquis               [ ]
165            non ultra   superis nostros   scelerare labores.'           [ ]
166       haec dum amens queritur,   iam deficiente cruore                 [ ]
167             in uacuas   senior uitam   disperserat auras.              [ ]
168       tum iuuenis   maestum attollens   ad sidera uultum               [ ]
169         'pollutae   dextrae et facti   Titania testis                  [ ]
170            infandi,   quae nocturno   mea lumine tela                  [ ]
171             derigis in patrium   corpus, non amplius' inquit           [ ]
172           'his oculis   et damnato   uiolabere uisu.'                  [ ]?
173       haec memorat,   simul ense fodit   praecordia et atrum           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
174              sustentans uulnus   mananti sanguine signat               [ ]
175              in clipeo   mandata patris:   FVGE PROELIA VARRO,         [ ]
176               ac summi tegimen   suspendit cuspide teli                [ ]
177              defletumque super   prosternit membra parentem.           [ ]
178                 talia uenturae   mittebant omina pugnae                [ ]
179               Ausoniis superi,   sensimque abeuntibus umbris           [ ]
180           conscia nox sceleris   roseo cedebat Eoo.                    [1]
181            ductor in arma suos   Libys et Romanus in arma              [ ]
182               excibant   de more suos,   Poenisque redibat             [ ]
183              qualis nulla dies   omni surrexerit aeuo.                 [ ]
184          'non uerborum' inquit   'stimulantum' Poenus 'egetis,         [ ]
185             Herculeis   iter a metis   ad Iapygis agros                [2]
186               uincendo emensi.   nusquam est animosa Saguntos,         [ ]
187              concessere Alpes,   pater ipse superbus aquarum           [ ]
188             Ausonidum Eridanus   captiuo defluit alueo.                [ ]?
189          strage uirum   mersus Trebia est,   atque ora sepulcro        [ ]
190                 Lydia Flaminio   premitur, lateque refulgent           [ ]
191               ossibus ac nullo   sulcantur uomere campi.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
192            clarior his titulus   plusque adlatura cruoris              [ ]
193         lux oritur.   mihi magna satis,   sat uero superque            [ ]
194                bellandi merces   sit gloria: cetera uobis              [ ]
195          uincantur.   quicquid diti   deuexit Hibero,                  [ ]
196           quicquid in Aetnaeis   iactauit Roma triumphis,              [ ]
197            quin etiam   Libyco si quid   de litore raptum              [1]
198           condidit, in uestros   ueniet sine sortibus enses.           [ ]
199         ferte domos   quod dextra dabit.   nil ductor honoris          [ ]
200               ex opibus posco.   raptor per saecula longa              [ ]
201              Dardanus edomitum   uobis spoliauerit orbem.              [ ]
202                qui Tyria ducis   Sarranum ab origine nomen,            [ ]
203         seu Laurens   tibi, Sigeo   sulcata colono,                    [u]
204                adridet tellus,   seu sunt Byzacia cordi                [ ]
205            rura magis   centum Cereri   fruticantia culmis,            [ ]
206                   electos optare dabo inter praemia campos.            [ ]!
207           addam etiam,   flaua Thybris   quas inrigat unda,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
208                captiuis   late gregibus   depascere ripas.             [1]
209               qui uero externo   socius mihi sanguine Byrsae           [ ]
210      signa moues,   dextram Ausonia   si caede cruentam                [ ]?
211           attolles,   hinc iam ciuis   Carthaginis esto.               [ ]
212               neu uos Garganus   Daunique fefellerit ora,              [ ]
213                ad muros statis   Romae. licet auia longe               [ ]
214            urbs agat et nostro   procul a certamine distet,            [ ]
215           hic hodie   ruet, atque ultra   te ad proelia miles          [ ]
216          nulla uoco: ex   acie tende in   Capitolia cursum.'           [ ]
217        haec memorat.   tum propulso   munimine ualli                   [ ]?
218               fossarum   rapuere moras,   aciemque locorum             [ ]
219                consilio curuis   accommodat ordine ripis.              [ ]
220             barbaricus   laeuo stetit ad   certamina cornu             [ ]
221               bellator Nasamon   unaque immanior artus                 [1]
222          Marmarides,   tum Maurus atrox   Garamasque Macesque          [ ]
223              et Massylae acies   et ferro uiuere laetum                [ ]
224            uulgus Adyrmachidae   pariter, gens accola Nili.            [ ]
225            corpora ab immodico   seruans nigrantia Phoebo.             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
226         quis positum agminibus   caput imperiumque Nealces.            [ ]
227            at parte in dextra,   sinuat qua flexibus undam             [ ]
228               Aufidus et curuo   circum errat gurgite ripas,           [ ]
229            Mago regit.   subiere leues,   quos horrida misit           [ ]
230            Pyrene,   populi et uario   cinxere tumultu                 [1]
231          flumineum   latus: effulgit   caetrata iuuentus,              [ ]
232            Cantaber ante alios   nec tectus tempora Vasco              [ ]
233               ac torto miscens   Baliaris proelia plumbo               [ ]
234            Baetigenaeque uiri.   celsus media ipse coercet             [ ]
235            agmina, quae patrio   firmauit milite quaeque               [ ]
236               Celtarum Eridano   perfusis saepe cateruis               [1]
237           sed qua se   fluuius retro   labentibus undis                [ ]?
238                eripit et nullo   cuneos munimine uallat,               [ ]
239                 turritas moles   ac propugnacula dorso                 [ ]
240                 belua nigranti   gestans, ceu mobilis agger,           [ ]
241               nutat et erectos   attollit ad aethera muros.            [ ]
242             cetera iam Numidis   circumuolitare uagosque               [ ]
243             ferre datur cursus   et toto feruere campo.                [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
244              dum Libys incenso   dispensat milite uires                [ ]
245          hortandoque iterum at  -que iterum insatiabilis urget         [ ]
246            factis quemque suis   et se cognoscere iactat               [ ]
247             qua dextra ueniant   stridentis sibila teli,               [ ]
248             promittitque uiris   nulli se defore testem,               [ ]?
249               iam Varro exacta   uallo legione mouebat                 [ ]
250           cladum principia, ac   pallenti laetus in unda               [ ]
251                  laxabat sedem   uenturis portitor umbris.             [ ]
252        stant primi,   quos sanguineae   pendente uetabant              [ ]
253              ire notae clipeo,   defixique omine torpent.              [ ]?
254               iuxta terribilis   facies: miseranda iacebant            [ ]
255            corpora in amplexu,   natusque in pectore patris            [1]
256              imposita   uulnus dextra   letale tegebat.                [ ]?
257              effusae lacrimae,   Mancinique inde reuersus              [ ]?
258             fraterna   sub morte dolor,   tum triste mouebat           [ ]
259            augurium et similes   defuncto in corpore uultus.           [ ]
260                  ocius erroris   culpam deflendaque facta              [ ]
261                ductori pandunt   atque arma uetantia pugnam.           [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
262            ille ardens   animi 'ferte haec'   ait 'omina Paulo.        [ ]
263         namque illum,   cui femineo   stant corde timores,             [ ]
264            mouerit ista manus,   quae caede imbuta nefanda,            [ ]
265          cum Furiae expeterent   poenas, fortasse paterno              [ ]
266               signauit moriens   sceleratum sanguine carmen.'          [ ]
267           tum minitans propere   discribit munera pugnae,              [ ]
268          quaque feras   saeuus gentes   aciemque Nealces               [ ]
269             temperat, hac sese   Marso cum milite cumque               [ ]
270               Samnitum opponit   signis et Iapyge alumno.              [ ]
271                 at campi medio   (namque hac in parte uidebat          [ ]
272            stare ducem Libyae)   Seruilius obuia adire                 [ ]
273               arma et Picentis   Vmbrosque inferre iubetur.            [ ]
274            cetera Paulus habet   dextro certamina cornu.               [ ]
275             his super insidias   contra Nomadumque uolucrem            [ ]
276            Scipiadae   datur ire manum,   quaeque arte dolisque        [ ]
277            scindent se turmae,   praedicit spargere bellum.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 301
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 9,278-657 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: