File n. 301 – 28:48 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 302
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 301 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 9,278-657 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
278           iamque propinquabant   acies, agilique uirorum               [ ]
279               discursu   mixtoque simul   calefacta per ora            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
280          cornipedum hinnitu et   multum strepitantibus armis           [ ]
281                 errabat caecum   turbata per agmina murmur.            [ ]
282          sic, ubi prima mouent   pelago certamina uenti,               [ ]
283             inclusam rabiem ac   sparsuras astra procellas             [ ]?
284            parturit unda freti   fundoque emota minacis                [1]?
285              expirat   per saxa sonos   atque acta cauernis            [ ]
286             torquet anhelantem   spumanti uertice pontum.              [ ]
287                  nec uero fati   tam saeuo in turbine solum            [ ]
288             terrarum   fuit ille labor.   discordia demens             [ ]
289                 intrauit caelo   superosque ad bella coegit.           [ ]
290        hinc Mauors,   hinc Gradiuum   comitatus Apollo                 [ ]
291            et domitor   tumidi pugnat   maris, hinc Venus amens,       [ ]
292           hinc Vesta et captae   stimulatus caede Sagunti              [ ]
293               Amphitryoniades,   pariter ueneranda Cybebe              [ ]
294               Indigetesque dei   Faunusque satorque Quirinus           [ ]
295             alternusque animae   mutato Castore Pollux.                [ ]?
296            contra cincta latus   ferro Saturnia Iuno                   [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
297             et Pallas, Libycis   Tritonidos edita lymphis,             [1]
298              ac patrius flexis   per tempora cornibus Hammon,          [ ]
299             multaque praeterea   diuorum turba minorum                 [ ]
300          quorum ubi mole simul   uenientum et gressibus alma           [ ]
301              intremuit tellus,   pars impleuere propinquos             [ ]
302                 diuisi montes,   pars sedem nube sub alta              [ ]
303                ceperunt: uacuo   descensum ad proelia caelo.           [ ]
304              tollitur immensus   deserta ad sidera clamor,             [ ]
305             Phlegraeis quantas   effudit ad aethera uoces              [ ]
306            terrigena in campis   exercitus, aut sator aeui             [ ]
307                quanta Cyclopas   noua fulmina uoce poposcit            [ ]
308            Iuppiter, extructis   uidit cum montibus ire                [ ]
309              magnanimos raptum   caelestia regna Gigantas.             [ ]
310            nec uero   prima in tantis   concursibus hasta              [ ]
311          ulla fuit:   stridens nimbus   certante furore                [ ]
312             telorum   simul effusus,   cupidaeque cruoris              [ ]
313       hinc atque hinc   animae gemina   cecidere procella.             [ ]
314               ac prius insanus   dextra quam ducitur ensis             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
315           bellantum   pars magna iacet.   super ipsa suorum            [ ]
316             corpora consistunt   auidi calcantque gementis.            [ ]
317           nec magis aut Libyco   protrudi Dardana nisu                 [ ]?
318                auertiue potest   pubes, aut ordine pelli               [ ]
319               fixa suo   Sarrana manus,   quam uellere sede            [ ]
320              si coeptet Calpen   impacto gurgite pontus.               [ ]
321                  amisere ictus   spatium, nec morte peracta            [ ]?
322              artatis   cecidisse licet.   galea horrida flictu         [ ]
323              aduersae ardescit   galeae, clipeusque fatiscit           [ ]
324           impulsu   clipei, atque ensis   contunditur ense.            [ ]
325          pes pede, uirque uiro   teritur, tellusque uideri             [ ]
326        sanguine operta nequit,   caelumque et sidera pendens           [ ]
327              abstulit ingestis   nox densa sub aethere telis.          [ ]
328               quis astare loco   dederat Fortuna secundo,              [ ]
329              contorum longo et   procerae cuspidis ictu,               [ ]
330           ceu primas   agitent acies,   certamina miscent.             [1]
331          at, quos deinde tenet   retrorsum inglorius ordo,             [ ]
332           missilibus   certant pugnas   aequare priorum.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
333              ultra clamor agit   bellum, milesque cupiti               [1]
334            Martis inops saeuis   impellit uocibus hostem.              [ ]
335              non ullum   defit teli   genus. hi sude pugnas,           [1]
336              hi pinu   flagrante cient,   hi pondere pili,             [ ]
337               at saxis   fundaque alius   iaculoque uolucri.           [ ]
338              interdum stridens   per nubila fertur harundo,            [ ]
339              interdumque ipsis   metuenda phalarica muris.             [ ]
340              speramusne, deae,   quarum mihi sacra coluntur,           [ ]
341             mortali totum hunc   aperire in saecula uoce               [ ]?
342           posse diem?   tantumne datis   confidere linguae,            [ ]
343              ut Cannas   uno ore sonem?   si gloria uobis              [2]
344      nostra placet   neque uos magnis   auertitis ausis,               [1]
345               huc omnis cantus   Phoebumque uocate parentem.           [ ]
346         uerum utinam   posthac animo,   Romane, secunda,               [1]?
347            quanto nunc   aduersa, feras,   sintque hactenus, oro,      [ ]!
348            nec libeat   temptare deis   an Troia proles                [ ]
349            par bellum   tolerare queat.   tuque anxia fati             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
350         pone, precor, lacrimas   et adora uulnera laudes               [2]?
351             perpetuas   paritura tibi.   nam tempore, Roma,            [ ]
352              nullo maior eris.   mox sic labere secundis               [1]
353                 ut sola cladum   tuearis nomina fama.                  [ ]?
354            iamque inter uarias   Fortuna utrimque uirorum              [ ]
355                alternata uices   incerto eluserat iras                 [ ]
356                euentu,   mediaque diu   pendente per ambas             [ ]
357          spe gentis,   paribus Mauors   flagrabat in armis:            [ ]
358              mitia ceu uiridis   agitant cum flamina culmos,           [ ]
359                 necdum maturas   impellit uentus aristas,              [ ]
360         huc atque huc   it summa seges   nutansque uicissim            [ ]
361                  alterno lente   motu incuruata nitescit.              [ ]
362              tandem barbaricis   perfractam uiribus acri               [ ]
363             dissipat incurrens   aciem clamore Nealces.                [ ]
364                  laxati cunei,   perque interualla citatus             [ ]
365             inrupit   trepidis hostis.   tum turbine nigro             [ ]
366              sanguinis exundat   torrens, nullumque sub una            [ ]
367              cuspide procumbit   corpus. dum uulnera tergo             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
368            bellator   timet Ausonius,   per pectora saeuas             [ ]
369                exceptat mortes   et leto dedecus arcet.                [ ]
370              stabat cum primis   mediae certamine pugnae               [ ]
371            aspera semper amans   et par cuicumque periclo              [ ]
372            Scaeuola, nec tanta   uitam iam strage uolebat,             [1]
373            sed dignum   proauo letum et   sub nomine mortem.           [ ]
374             is postquam frangi   res atque augescere uidit             [ ]
375         exitium,   'breuis hoc uitae,   quodcumque relictum,           [ ]
376               extendamus;' ait   'nam uirtus futtile nomen,            [ ]
377             ni decori sat sint   pariendo tempora leti.'               [ ]
378            dixit et in medios,   qua dextera concita Poeni             [ ]
379            limitem agit, uasto   conixus turbine fertur.               [ ]?
380                 hic exultantem   Caralim atque erepta uolentem         [ ]
381                induere excelso   caesi gestamina trunco                [ ]
382           ense subit,   capuloque tenus   ferrum impulit ira.          [ ]
383            uoluitur ille ruens   atque arua hostilia morsu             [ ]
384              adpetit et mortis   premit in tellure dolores.            [ ]
385          nec Gabaris   Sicchaeque uirum   tenuere furentes             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
386               concordi   uirtute manus;   sed perdidit acer,           [ ]
387              dum stat, decisam   Gabar inter proelia dextram;          [ ]
388            at Siccha auxilium,   magno turbante dolore,                [ ]
389          dum temere accelerat,   calcato improuidus ense               [ ]
390              succidit ac nudae   sero uestigia plantae                 [ ]
391              damnauit   dextraque iacet   morientis amici.             [ ]
392               tandem conuertit   fatalia tela Nealcae                  [ ]
393            fulminei   gliscens iuuenis   furor. exilit ardens          [ ]
394               nomine tam claro   stimulante ad praemia caedis.         [ ]?
395        tum silicem   scopulo auulsum,   quem montibus altis            [ ]
396             detulerat torrens,   raptum contorquet in ora              [ ]
397              turbidus. incusso   crepuerunt pondere malae,             [ ]
398                ablatusque uiro   uultus: concreta cruento              [ ]
399            per nares   cerebro sanies   fluit, atraque manant          [ ]
400                 orbibus elisis   et trunca lumine fronte.              [2]
401              sternitur unanimo   Marius succurrere Capro               [ ]
402              conatus   metuensque uiro   superesse cadenti.            [ ]
403        lucis idem auspicium ac   patrium et commune duobus             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
404             paupertas:   sacro iuuenes   Praeneste creati              [ ]
405         miscuerant   studia et iuncta   tellure serebant.              [ ]
406            uelle ac nolle ambobus idem sociataque toto                 [ ]!
407          mens aeuo ac   paruis diues   concordia rebus.                [ ]
408               occubuere simul,   uotisque ex omnibus unum              [ ]
409              id Fortuna dedit,   iunctam inter proelia mortem.         [ ]
410               arma fuere decus   uictori bina Symaetho.                [ ]?
411               sed longum tanto   laetari munere casus                  [ ]
412           haud licitum Poenis.   aderat terrore minaci                 [ ]
413               Scipio conuersae   miseratus terga cohortis              [ ]
414           et cuncti   fons Varro mali   flauusque comarum              [ ]?
415               Curio et a primo   descendens consule Brutus.            [2]
416          atque his fulta uiris   acies repararet ademptum              [ ]
417              mole noua campum,   subito ni turbine Poenus              [1]
418               agmina frenasset   iam procurrentia ductor.              [ ]
419              isque ut Varronem   procul inter proelia uidit            [ ]
420                et iuxta sagulo   circumuolitare rubenti                [ ]
421               lictorem, 'nosco   pompam atque insignia nosco.          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
422            Flaminius   modo talis' ait.   tum feruidus acrem           [ ]
423              ingentis   clipei tonitru   praenuntiat iram.             [ ]
424             heu miser! aequari   potuisti funere Paulo,                [ ]?
425              si tibi non   ira superum   tunc esset ademptum           [2]
426           Hannibalis   cecidisse manu.   quam saepe querere,           [ ]
427         Varro, deis,   quod Sidonium   defugeris ensem!                [ ]
428          nam, rabido   subitam portans   in morte salutem              [ ]
429            procursu incepta in   sese discrimina uertit                [ ]
430            Scipio. nec Poenum,   quamquam est ereptus opimae           [ ]
431          caedis honor,   mutasse piget   maiore sub hoste              [ ]
432              proelia et erepti   Ticina ad flumina patris              [ ]?
433                 exigere oblato   tandem certamine poenas.              [ ]
434                 stabant educti   diuersis orbis in oris,               [ ]
435              quantos non alias   uidit concurrere tellus,              [ ]
436            Marte uiri   dextraque pares,   sed cetera ductor           [ ]
437               anteibat Latius,   melior pietate fideque.               [ ]
438                 desiluere caua   turbati ad proelia nube,              [ ]
439               Mauors Scipiadae   metuens, Tritonia Poeno,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
440          aduentu  -que deum intrepidis   ductoribus ambae              [ ]
441             contremuere acies.   ater, qua pectora flectit             [ ]?
442               Pallas, Gorgoneo   late micat ignis ab ore               [1]?
443           sibilaque horrificis   torquet serpentibus aegis.            [ ]
444             fulgent sanguinei,   geminum uibrare cometem               [ ]
445              ut credas, oculi,   summaque in casside largus            [1]
446              undantis   uoluit flammas   ad sidera uertex.             [ ]
447                at Mauors, moto   proturbans aëra telo                  [ ]
448          et clipeo   campum inuoluens,   Aetnaea Cyclopum              [ ]
449               munere fundentem   loricam incendia gestat               [ ]
450                ac pulsat fulua   consurgens aethera crista.            [ ]
451           ductores   pugnae intenti,   quantumque uicissim             [ ]
452            auderent,   propius mensi,   tamen arma ferentis            [ ]
453                sensere aduenisse deos et laetus uterque                [ ]!
454               spectari superis   addebant mentibus iras.               [1]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
455             iamque ictu ualido   libratam a pectore Poeni              [ ]?
456              Pallas in oblicum   dextra detorserat hastam,             [ ]?
457              et Gradiuus, opem   diuae portare ferocis                 [1]
458                exemplo doctus,   porgebat protinus ensem               [ ]
459           Aetnaeum in   pugnas iuueni ac   maiora iubebat.             [ ]
460            tum Virgo ignescens   penitus uiolenta repente              [ ]
461               suffudit flammis   ora atque obliqua retorquens          [ ]
462                 lumina turbato   superauit Gorgona uultu.              [ ]?
463                  erexere omnes   immania membra chelydri               [ ]
464                aegide commota,   primique furoris ad ictus             [1]?
465            rettulit ipse pedem   sensim a certamine Mauors.            [ ]
466              hic dea conuulsam   rapido conamine partem                [1]
467                  uicini montis   scopulisque horrentia saxa            [ ]?
468            in Martem   furibunda iacit,   longeque relatos             [ ]
469                expauit sonitus   tremefacto litore Sason.              [ ]
470            at non haec superum   fallebant proelia regem.              [ ]
471               demittit propere   succinctam nubibus Irim               [ ]
472           quae nimios   frenet motus,   ac talia fatur:                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
473           'i, dea, et Oenotris   uelox adlabere terris                 [ ]
474             germanoque truces,   dic, Pallas mitiget iras              [1]
475               nec speret fixas   Parcarum uertere leges.               [ ]
476            dic etiam:   'ni desistis   (nam uirus et aestus            [ ]
477             flammiferae   noui mentis)   nec colligis iram,            [ ]
478             aegide praecellant   quantum horrida fulmina nosces.''     [ ]
479          quae postquam accepit   dubitans Tritonia uirgo               [ ]
480             nec sat certa diu,   patriis an cederet armis,             [ ]
481               'absistemus' ait   'campo. sed Pallade pulsa             [ ]
482              num fata auertet?   caeloque arcebit ab alto              [ ]
483                cernere Gargani   feruentia caedibus arua?'             [ ]?
484               haec effata caua   Poenum in certamina nube              [ ]
485               sublatum   diuersa tulit   terrasque reliquit.           [ ]
486              at Gradiuus atrox   remeantis in aethera diuae            [1]
487             abscessu   reuocat mentes   fusosque per aequor            [ ]
488              ipse manu   magna nebulam   circumdatus acri              [ ]
489              restituit pugnae.   conuertunt signa nouamque             [ ]
490             instaurant   Itali uersa   formidine caedem.               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
491           cum uentis   positus custos,   cui flamina carcer            [ ]
492              imperio   compressa tenet   caelumque ruentes             [ ]
493            Eurique et   Boreae parent   Corique Notique,               [ ]
494               Iunonis precibus   promissa haud parua ferentis          [ ]
495              regnantem Aetolis   Vulturnum in proelia campis           [ ]
496           effrenat. placet hic   irae exitiabilis ultor.               [2]
497        qui, se postquam Aetnae   mersit candente barathro              [ ]
498              concepitque ignes   et flammea protulit ora,              [ ]
499                euolat horrendo   stridore ac Daunia regna              [ ]?
500           perflat agens caecam   glomerato puluere nubem.              [2]
501                eripuere oculos   aurae uocemque manusque.              [ ]
502               uertice harenoso   candentis, flebile dictu,             [2]
503          torquet in ora globos   Italum et bellare maniplis            [ ]
504                 iussa laetatur   rabie. tum mole ruinae                [ ]
505               sternuntur tellure et miles et arma tubaeque,            [ ]!
506              atque omnis retro   flatu occursante refertur             [ ]
507            lancea et in tergum   Rutulis cadit inritus ictus.          [ ]
508              atque idem flatus   Poenorum tela secundant,              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
509               et uelut ammento   cortorta hastilia turbo               [ ]
510              adiuuat ac Tyrias   impellit stridulus hastas.            [ ]
511               tum denso fauces   praeclusus puluere miles              [ ]
512                 ignauam mortem   compresso maeret hiatu.               [ ]
513              ipse caput flauum   caligine conditus atra                [1]
514              Vulturnus   multaque comam   perfusus harena              [ ]
515           nunc uersos   agit a tergo   stridentibus alis,              [1]
516       nunc mediam in   frontem ueniens   clamante procella             [ ]
517             obuius arma quatit   patuloque insibilat ore.              [ ]
518              interdum intentos   pugnae et iam iamque ferentis         [ ]
519                 hostili iugulo   ferrum conamine et ictu               [2]
520              auertit   dextramque ipso   de uulnere uellit.            [ ]
521             nec satis Ausonias   passim foedare cohortes:              [ ]
522           in Martem   uomit immixtas   mugitibus auras                 [ ]
523              bisque dei summas   uibrauit turbine cristas.             [ ]
524              quae dum Romuleis   exercet proelia turmis                [ ]
525             Aeolius   furor et Martem   succendit in iras,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
526                 adfatur Virgo,   socia Iunone, parentem:               [ ]
527              'quantos Gradiuus   fluctus in Punica castra,             [ ]
528        respice, agit   quantisque furens   se caedibus implet!         [ ]
529           nunc, quaeso, terris   descendere non placet Irim?           [ ]
530       quamquam ego non Teucros   (nostro cum pignore regnet            [ ]
531              Roma, et Palladio   sedes hac urbe locarim)               [ ]?
532             non Teucros   delere aderam,   sed lumen alumnae           [1]
533            Hannibalem   Libyae pelli   florentibus annis               [ ]?
534            uita atque extingui   primordia tanta negabam.'             [ ]
535               excipit hic Iuno   longique laboris ab ira               [ ]?
536      'immo,' ait 'ut   noscant gentes,   immania quantum               [ ]
537            regna Iouis ualeant   cunctisque potentia quantum           [ ]
538           antistet,   coniunx, superis   tua, disice telo              [ ]
539             flagranti   (nil oramus)   Carthaginis arces               [ ]
540              Sidoniamque aciem   uasto telluris hiatu                  [ ]
541              Tartareis   immerge uadis   aut obrue ponto.'             [ ]
542               contra quae miti   respondet Iuppiter ore:               [ ]
543              'certatis   fatis et spes   extenditis aegras.            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
544           ille, o nate, libens   cui tela inimica ferebas,             [1]
545             contundet   Tyrios iuuenis   ac nomina gentis              [ ]
546              induet et Libycam   feret in Capitolia laurum.            [ ]
547           at, cui tu, coniunx,   cui das animosque decusque,           [ ]
548            (fata cano) auertet   populis Laurentibus arma.             [ ]
549             nec longe   cladis metae.   uenit hora diesque,            [ ]
550              qua nullas umquam   transisse optauerit Alpes.'           [ ]
551             sic ait atque Irim   propere demittit Olympo               [1]
552            quae reuocet Martem   iubeatque abscedere pugna.            [ ]
553            nec uetitis   luctatus abit   Gradiuus in altas             [ ]
554             cum fremitu nubes,   quamquam lituique tubaeque            [2]
555          uulneraque et sanguis   et clamor et arma iuuarent.           [ ]
556              ut patuit   liber superum   certamine tandem              [ ]
557                 laxatusque deo   campus, ruit aequore ab imo           [ ]
558              Poenus quo sensim   caelestia fugerat arma,               [ ]
559             magna uoce trahens   equitemque uirosque feraeque          [1]
560               turrigerae molem   tormentorumque labores.               [ ]
561            atque ubi turbantem   leuioribus ense cateruas              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
562               agnouit iuuenem,   scintillauitque cruentis              [ ]
563          ira genis.   'quaenam Furiae   quisue egit in hostem,         [ ]
564          en Minuci,   deus, ut rursus   te credere nobis               [ ]
565             auderes?'   inquit 'genitor   tibi natus ab armis          [ ]?
566           ille meis   ubi nunc Fabius?   semel, improbe, nostras       [ ]
567               sit satis euasisse manus.' atque inde superbis           [u]!
568             hasta comes dictis   murali turbine pectus                 [ ]?
569            transforat et uoces   uenturas occupat ictu.                [ ]?
570              nec ferro   saeuire sat est.   appellitur atra            [ ]
571         mole fera, et monstris   componitur Itala pubes.               [ ]
572            nam praeuectus equo   moderantem cuspide Lucas              [ ]
573          Maurum in bella boues   stimulis maioribus ire                [ ]
574               ac raptare iubet   Libycarum armenta ferarum.            [ ]
575              immane   stridens agitur   crebroque coacta               [ ]?
576              uulnere bellatrix   properos fert belua gressus.          [ ]
577                liuenti   dorso turris   flammaque uirisque             [ ]
578              et iaculis   armata sedet.   procul aspera grando         [ ]
579             saxorum   super arma ruit,   passimque uolanti             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
580                 celsus telorum   fundit Libys aggere nimbum.           [ ]
581             stat niueis longum   stipata per agmina uallum             [2]
582          dentibus, atque ebori   praefixa comminus hasta               [ ]
583              fulget ab incuruo   derecta cacumine cuspis.              [ ]?
584          hic, inter   trepidos rerum,   per membra, per arma           [ ]
585                 exigit Vfentis   sceleratum belua dentem               [ ]
586            clamantemque ferens   calcata per agmina portat.            [ ]
587             nec leuius   Tadio letum:   qua tegmine thorax             [ ]
588             multiplicis   lini claudit   latus, improba sensim         [ ]?
589              corpore non laeso   penetrarunt spicula dentis            [ ]
590               et sublime uirum   clipeo resonante tulerunt             [ ]
591              haud excussa noui   uirtus terrore pericli:               [ ]
592               utitur ad laudem   casu geminumque citato                [1]
593               uicinus   fronti lumen   transuerberat ense.             [ ]
594               extimulata graui   sese fera tollit ad auras             [1]?
595             uulnere et erectis   excussam cruribus alte                [ ]
596             pone iacit uoluens   reflexo pondere turrim.               [ ]
597             arma uirique simul   spoliataque belua uisu                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
598             sternuntur subita,   miserandum, mixta ruina.              [ ]
599              spargi flagrantis   contra bellantia monstra              [ ]
600             Dardanius   taedas ductor   iubet et facis atrae,          [ ]
601          quos fera circumfert,   compleri sulphure muros.              [ ]?
602          nec iusso   mora. collectis   fumantia lucent                 [ ]
603             terga elephantorum   flammis, raptusque sonoro             [ ]
604               ignis edax uento   per propugnacula fertur.              [ ]
605              non aliter, Pindo   Rhodopeue incendia pastor             [ ]
606           cum iacit, et siluis   spatiatur feruida pestis,             [ ]
607             frondosi ignescunt   scopuli, subitoque per alta           [ ]
608            conlucet   iuga dissultans   Vulcanius ardor.               [ ]
609               it fera candenti   torrente bitumine corpus              [ ]
610                  amens et laxo   diducit limite turmas.                [ ]
611             nec cuiquam uirtus   propiora capessere bella:             [ ]
612            longinquis   audent iaculis   et harundinis ictu.           [ ]
613               uritur impatiens   et magni corporis aestu               [ ]
614           huc atque huc iactas   accendit belua flammas,               [ ]
615                   donec uicini   tandem se fluminis undis              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
616         praecipitem   dedit et tenui   decepta liquore                 [ ]
617           stagnantis   per plana uadi   tulit incita longis            [ ]
618               extantem   ripis flammam.   tum denique sese             [ ]
619              gurgitis immersit   molem capiente profundo.              [ ]
620            at qua pugna datur,   necdum Maurusia pestis                [ ]
621           igne calet,   circumfusi   Rhoeteia pubes                    [ ]
622        nunc iaculis,   nunc et saxis,   nunc alite plumbo              [ ]
623              eminus incessunt,   ut qui castella per altos             [ ]
624                oppugnat   munita locos   atque adsidet arces.          [2]
625              ausus digna uiro,   fortuna digna secunda,                [ ]?
626           extulerat dextram at  -que aduersum comminus ensem           [ ]
627                Mincius infelix   ausi, sed stridula anhelum            [ ]
628             feruorem effundens   monstri manus abstulit acri           [ ]
629                implicitum nexu   diroque ligamine torsit               [1]?
630              et superas   alte miserum   iaculata per auras            [ ]
631                 telluri elisis   adflixit, flebile, membris.           [ ]
632             has inter   clades uiso   Varrone sub armis                [ ]
633             increpitans Paulus   'quin imus comminus' inquit           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
634                'ductori Tyrio,   quem uinctum colla catenis            [ ]
635             staturum ante tuos   currus promisimus urbi?               [ ]
636         heu patria, heu plebes   scelerata et praua fauoris!           [ ]
637           haud umquam expedies   tam dura sorte malorum,               [ ]?
638          quem tibi non   nasci fuerit   per uota petendum,             [ ]
639            Varronem Hannibalemne, magis.' dum talia Paulus,            [ ]!
640              urget praecipitis   Libys atque in terga ruentum          [ ]
641            ante oculos cunctas   ductoris concitat hastas.             [ ]
642              pulsatur galea et   quatiuntur consulis arma.             [ ]
643              acrius hoc Paulus   medios ruit asper in hostis.          [ ]
644              tum uero excussus   mentem, in certamina Paulo            [ ]
645                  auia diducto,   conuertit Varro manuque               [ ]
646          cornipedem inflectens   'das,' inquit 'patria, poenas,        [ ]
647            quae Fabio incolumi   Varronem ad bella uocasti.            [ ]
648         quaenam autem   mentis uel quae   discordia fati               [ ]
649             Parcarumque latens   fraus est? abrumpere cuncta           [ ]
650              iamdudum   cum luce libet.   sed comprimit ensem          [ ]
651            nescio qui deus. at   quae me ad grauiora reseruat!         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 9. bog (Corpus P.L.)
652            uiuamne? et fractos   sparsosque cruore meorum              [ ]
653           hos referam   populo fasces   atque ora per urbes            [ ]
654               iratas   spectanda dabo et,   quo saeuius ipse           [ ]
655          Hannibal haud poscat,   fugiam et te, Roma, uidebo?'          [ ]
656              plura indignantem   telis propioribus hostes              [ ]
657            egere, et   sonipes rapuit   laxatus habenas.               [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 302
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 10,1-325 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: