File n. 302 – 27:22 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 303
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 302 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 10,1-325 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)           0:00
  1            Paulus, ut aduersam   uidet increbrescere pugnam,           [ ]
  2           ceu fera, quae telis   circumcingentibus ultro               [ ]
  3           adsilit in ferrum et   per uulnera colligit hostem,          [ ]
  4            in medios   fert arma globos   seseque periclis             [ ]
  5             ingerit atque omni   letum molitur ab ense.                [1]
  6            increpat horrendum:   'perstate et fortiter, oro,           [ ]
  7         pectoribus   ferrum accipite ac   sine uulnere terga           [ ]
  8               ad manis   deferte, uiri.   nisi gloria mortis,          [ ]
  9           nil superest.   idem sedes   adeuntibus imas                 [ ]
 10            hic uobis   dux Paulus erit.'   uelocius inde               [ ]
 11                 Haemonio Borea   pennaque citatior ibat                [ ]
 12           quae redit in pugnas   fugientis harundine Parthi,           [ ]
 13             atque ubi certamen   primi ciet immemor aeui               [ ]
 14                 plenus Gradiuo   mentem Cato, fertur in hostis         [ ]?
 15         ac iuuenem,   quem Vasco leuis,   quem spicula densus          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
 16              Cantaber urgebat,   letabilis eripit armis.               [1]
 17               abscessere retro   pauidique in terga relatos            [ ]
 18               abduxere gradus;   ut, laetus ualle remota               [ ]
 19             cum capream   uenator agit   fessamque propinquo           [2]
 20          insequitur   cursu et sperat   iam tangere dextra,            [ ]
 21               si ferus aduerso   subitum se protulit antro             [ ]
 22          et stetit ante oculos   frendens leo: deserit una             [ ]
 23            et color et sanguis   et tela minora periclo,               [ ]
 24               nec iam speratae   cura est in pectore praedae.          [ ]
 25              nunc in restantis   mucronem comminus urget,              [ ]
 26         nunc trepidos   ac terga mala   formidine uersos               [ ]
 27              adsequitur telis.   furere ac decorare labores            [ ]
 28              et saeuire iuuat.   cadit ingens nominis expers           [ ]
 29             uni turba uiro, at  -que, alter si detur in armis          [ ]
 30              Paulus Dardaniis,   amittant nomina Cannae.               [ ]?
 31               tandem inclinato   cornu sine more ruebat                [ ]?
 32         prima acies,   non parca fugae.   Labienus et Ocres            [ ]
 33           sternuntur   leto atque Opiter   quos Setia colle            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)           4:00
 34               uitifero, celsis   Labienum Cingula saxa                 [ ]
 35                miserunt muris.   iunxit fera tempora leti              [ ]
 36             Sidonius   non consimili   discrimine miles:               [ ]
 37              nam Labienus obit   penetrante per ilia corno,            [ ]
 38            fratres, hic umero,   cecidere, hic poplite, caesis.        [1]?
 39               oppetis et Tyrio   super inguina fixe ueruto             [ ]
 40            Maecenas,   cui Maeonia   uenerabile terra                  [ ]
 41               et sceptris olim   celebratum nomen Etruscis.            [ ]
 42             per medios agitur,   proiecto lucis amore                  [ ]
 43         Hannibalem   lustrans, Paulus,   sors una uidetur              [ ]
 44            aspera, si occumbat   ductore superstite Poeno.             [ ]
 45             quam metuens molem   (neque enim certamine sumpto          [ ]
 46           tempestas   tanta et rabies   impune fuisset)                [ ]
 47               in faciem pauidi   Iuno conuersa Metelli                 [1]
 48         'quid uanos,'   inquit 'Latio   spes unica consul,             [ ]?
 49              incassumque moues   fato renuente furores?                [ ]
 50            si superest Paulus,   restant Aeneia regna;                 [ ]
 51            sin secus, Ausoniam   tecum trahis. ire tumentem            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
 52         tu contra   iuuenem et caput hoc   abscidere rebus             [ ]
 53              turbatis,   o Paule, paras?   nunc Hannibal ipsi          [2]
 54         (tam laetus bello est)   ausit certare Tonanti.                [ ]
 55               et iam conuersis   (uidi nam flectere) habenis           [ ]
 56              euasit   Varro ac sese ad   meliora reseruat.             [ ]
 57             sit spatium fatis,   et, dum datur, eripe leto             [1]
 58            hanc nostris   maiorem animam:   mox bella capesses.'       [1]
 59              ad quae suspirans   ductor: 'mortemne sub armis           [ ]
 60         cur poscam,   causa ista parum est,   quod talia nostrae       [ ]
 61              pertulerunt aures   suadentem monstra Metellum?           [ ]
 62            i, demens,   i, carpe fugam.   non hostica tela             [ ]
 63                excipias tergo,   superos precor. integer, oro,         [ ]
 64              intactusque abeas   atque intres moenia Romae             [ ]
 65             cum Varrone simul.   talin', pauidissime, dignum           [ ]
 66                me uita pulchra  -que indignum morte putasti?           [ ]
 67           quippe sinit Poenus,   qui nunc contraria bella              [ ]
 68                ipsi ferre Ioui   ualeat. pro degener altae             [ ]
 69               uirtutis patrum!   quando certamen inire,                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
 70           cuiue uirum   mallem memet   componere, quam qui             [ ]
 71           et uictus   dabit et uictor   per saecula nomen?'            [ ]
 72             talibus increpitat   mediosque aufertur in hostis          [ ]
 73                ac retro cursum   tendentem ad crebra suorum            [ ]
 74            agmina et in densis   furantem membra maniplis              [ ]
 75          per conferta uirum et   stipata umbonibus arma                [ ]
 76             consequitur melior   planta atque obtruncat Acherram,      [ ]
 77              ut canis occultos   agitat cum Belgicus apros             [ ]
 78               erroresque ferae   sollers per deuia mersa               [ ]
 79            nare legit   tacitoque premens   uestigia rostro            [ ]
 80             lustrat inaccessos   uenantum indagine saltus              [ ]
 81         nec sistit,   nisi conceptum   sectatus odorem                 [ ]
 82              deprendit spissis   arcana cubilia dumis.                 [ ]
 83           at coniunx Iouis, ut   Paulum depellere dictis               [ ]
 84            nequiquam   fuit et consul   non desinit irae,              [ ]
 85              in faciem   Mauri rursus   mutata Gelestae                [ ]
 86                 auocat ignarum   saeuo a certamine Poenum:             [ ]
 87         'huc tela, huc' inquit   'dextram implorantibus adfer,         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)           8:00
 88               o decus aeternum   Carthaginis. horrida iuxta            [ ]
 89              stagnantis consul   molitur proelia ripas,                [ ]
 90            et laus haud   alio maior   datur hoste perempto.'          [ ]
 91            haec ait et iuuenem   diuersa ad proelia raptat.            [ ]
 92               flumineo Libycam   turbabat in aggere pubem -            [ ]
 93            Cristae nomen erat.   bis terni iuncta ferebant             [ ]
 94             arma senem   circa nati;   pauperque penatum               [ ]?
 95        (sed domus haud   obscura Tuder,   notusque per Vmbros          [ ]
 96              bellator populos)   factis et caede docebat               [ ]
 97              natorum armigeram   pugnas tractare cohortem.             [ ]
 98          unanima inde phalanx,   crudo ducente magistro,               [ ]?
 99       postquam hominum   satiata nece est,   prostrauerit ictu         [ ]
100             innumero   cum turre feram   facibusque secutis            [ ]
101               ardentem monstri   spectabat laeta ruinam,               [ ]
102           cum subitus   galeae fulgor   conoque coruscae               [ ]
103                maiore intremuere iubae. nec tarda senectus             [ ]!
104              (agnouit   nam luce uirum):   rapit agmine natos          [ ]
105          saeua parens ultro in   certamina et addere passim            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
106            tela iubet   nec manantis   ex ore feroci                   [ ]
107            aut quae flagrarent   galea exhorrescere flammas.           [ ]
108            armiger haud aliter   magni Iouis, anxia nido               [ ]
109              cum dignos nutrit   gestanda ad fulmina fetus,            [ ]
110            obuersam   spectans ora ad   Phaethontia prolem,            [ ]
111                explorat dubios   Phoebea lampade natos.                [ ]?
112         iamque suis   daret ut pugnae   documenta uocantis             [ ]
113              et medias   hasta uelox   praeteruolat auras.             [ ]?
114              haesit multiplici   non alte cuspis in auro               [ ]?
115             ac senium inualido   dependens prodidit ictu.              [ ]?
116       cui Poenus:   'quinam ad cassos   furor impulit ictus            [ ]
117               exanguem   senio dextram?   uix prima momordit           [ ]
118               tegmina Callaici   cornus tremebunda metalli.            [ ]
119             en, reddo   tua tela tibi:   memorabilis ista              [ ]
120                 a nobis melius   discet bellare iuuentus.'             [ ]
121             sic propria miseri   transfigit pectora corno.             [ ]
122          at contra, horrendum,   bis terna spicula dextra              [ ]
123        torta uolant,   paribusque ruunt   conatibus hastae:            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
124         haud secus ac   Libyca fetam   tellure leaenam                 [1]
125            uenator   premit obsesso   cum Maurus in antro,             [ ]
126                inuadunt rabidi   iam dudum et inania temptant          [ ]
127               nondum sat firmo   catuli certamina dente.               [ ]
128              consumit   clipeo tela et   collectus in arma             [ ]
129              sustinet urgentis   crepitantibus ictibus hastas          [ ]
130               Sidonius ductor,   nec iam per uulnera credit            [ ]
131           aut per tot   caedes actum   satis, iraque anhelat,          [ ]
132              ni leto   det cuncta uirum   iungatque parenti            [2]
133             corpora et excidat   miseros cum stirpe penatis.           [ ]
134            tunc Abarim adfatur   (namque una hic armiger ira           [ ]?
135          flammabat   Martem atque omnis   comes ibat in actus):        [ ]
136           'suppedita   mihi tela. uadis   liuentis Auerni              [ ]
137            demitti   globus ille cupit,   qui nostra lacessit          [ ]
138           tegmina: iam stultae   fructus pietatis habebit,'            [ ]
139            haec fatus   iaculo Lucam,   qui maximus aeui,              [1]
140          transadigit:   pressa iuuenis   cum cuspide labens            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          12:00
141             arma super fratrum   resupino concidit ore.                [2]
142           mortiferum inde manu   properantem uellere ferrum            [ ]
143                  pilo Volsonem   (namque hoc de strage iacentum        [ ]
144             fors dabat) adfixa   sternit per tegmina nare.             [ ]
145             tum Vesulum calido   lapsantem in sanguine fratrum         [ ]
146              ense metit rapido   plenamque (heu barbara uirtus!)       [1]
147               abscisi   galeam capitis,   ceu missile telum,           [ ]
148             conuersis   in terga iacit.   Telesinus, ad ossa           [ ]
149                   inliso saxo,   qua spina interstruit artus,          [ ]
150            occumbit,   fratrisque uidet   labentia membra              [ ]
151         Quercentis,   quem funda procul   per inane uoluta             [ ]
152            sopierat,   dum supremam   Telesinus in auras               [ ]
153               exhalat lucem et   dubitantia lumina condit.             [ ]
154              at fessus   maerore simul   cursuque metuque              [ ]
155           et tamen haud   irae uacuus   non certa per aequor           [ ]
156             interdum insistens   Perusinus membra ferebat.             [ ]
157       hunc sude, quam   raptam Libyci   per terga iacentis             [ ]
158              armiger obtulerat   monstri, super inguina fixam,         [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
159             obtruncat   quercuque premit   uiolentus obusta.           [ ]
160           temptarat   precibus saeuum   lenire furorem,                [ ]
161             sed Stygius primos   impleuit feruor hiatus,               [ ]
162               et pulmone tenus   demisit anhelitus ignem.              [2]
163                tandem cum toto   cecidit grege, nomen in Vmbro         [ ]?
164            clarum, Crista, diu   populo: ceu fulmine celsa             [ ]
165           aesculus aut proauis   ab origine cognita quercus            [ ]
166             cum fumat   percussa Ioui,   sacrosque per aeuum           [ ]
167                 aetherio ramos   populantur sulphure flammae,          [ ]
168                donec uicta deo   late procumbit et omnem               [ ]?
169               conlabens operit   spatioso stipite prolem.              [ ]
170           atque ea dum   iuxta Tyrius   stagna Aufida ductor           [ ]
171               molitur, Paulus,   numerosa caede futuram                [2]
172              ultus iam mortem,   ceu uictor bella gerebat.             [ ]
173              inter mille uiros   iacet ingens Phorcys ab antris        [ ]
174              Herculeae Calpes,   caelatus Gorgone parmam,              [ ]
175            unde genus   tristique deae   manabat origo.                [ ]
176               hunc obiectantem   sese atque antiqua tumentem           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          16:00
177               nomina saxificae   monstrosa e stirpe Medusae,           [ ]?
178          dum laeuum   petit incumbens   uiolentius inguen,             [ ]
179               detrahit excelsi   correptum uertice coni.               [ ]
180          adflictumque premens,   tergo qua balteus imo                 [ ]?
181               sinuatur   coxaeque sedet   munimen utrique,             [ ]
182            coniecto   fodit ense super:   uomit ille calentem          [ ]
183            sanguinis effundens   per hiantia uiscera riuum             [ ]
184               et subit Aetolos   Atlanticus accola campos.             [ ]?
185            has inter   strages rapido   terrore coorti                 [ ]
186              inuadunt terga at  -que auerso turbine miscent            [ ]
187            bella inopina uiri,   Tyrius quos fallere doctos            [ ]
188            hanc ipsam   pugnae rector   formarat ad artem,             [ ]
189            succinctique dolis,   fugerent ceu Punica castra,           [ ]
190            dediderant dextras.   tum totis mentibus actam              [ ]
191                in caedes aciem   pone atque in terga ruentes           [ ]
192        praecipitant.   non hasta uiro,   non deficit ensis:            [ ]
193         e strage est ferrum at  -que euulsa cadauera tela.             [ ]
194            raptum Galba procul   (neque enim uirtutis amorem           [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
195                 aduersa exemisse ualent) ut uidit ab hoste             [ ]!
196                auferri signum,   conixus corpore toto                  [ ]
197            uictorem adsequitur   letalique occupat ictu.               [ ]?
198              ac dum comprensam   caeso de corpore praedam              [ ]
199               auellit,   tardeque manus   moribunda remittit,          [ ]
200               tranfixus gladio   propere accurrentis Amorgi            [ ]
201             occidit, immoriens   magnis non prosperus ausis.           [ ]
202           haec inter,   ueluti nondum   satiasset Enyo                 [ ]
203             iras saeua truces,   sublatum puluere campum               [ ]
204             Vulturnus rotat et   candentis torquet harenas.            [ ]
205             iamque reluctantis   stridens immane procella              [ ]
206          per longum   tulit ad campi   suprema cauisque                [ ]
207              adflictos   ripis tumidum   demersit in amnem.            [ ]
208           hic tibi finis erat,   metas hic Aufidus aeui                [ ]?
209               seruabat tacito,   non felix Curio, leto.                [ ]
210           namque, furens animi   dum consternata moratur               [ ]
211             agmina et oppositu   membrorum sistere certat,             [ ]
212              in praeceps magna   propulsus mole ruentum                [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
213               turbatis   hauritur aquis   fundoque uolutus             [2]
214                Hadriaca iacuit   sine nomine mortis harena.            [ ]
215           ingens ferre mala et   Fortunae subdere colla                [ ]
216               nescius, aduersa   fronte incurrebat in arma             [ ]
217              uincentum consul:   pereundi Martius ardor                [ ]
218          atque animos   iam sola dabat   fiducia mortis,               [ ]
219            cum Viriathus agens   telis, regnator Hiberae               [ ]
220             magnanimus terrae,   iuxta atque ante ora furentis         [ ]
221              obtruncat   Pauli fessum   certaminis hostem.             [ ]
222       heu dolor, heu lacrimae!   Seruilius, optima belli,              [ ]
223              post Paulum belli   pars optima, corruit ictu             [ ]
224             barbarico   magnamque cadens   leto addidit uno            [ ]
225               inuidiam Cannis.   tristem non pertulit iram             [ ]
226              consul et, insani   quamquam contraria uenti              [ ]
227                 exarmat uis at  -que obtendit puluere lucem,           [ ]
228             squalentem rumpens   ingestae toruus harenae               [ ]
229           ingreditur nimbum ac   Viriathum moris Hiberi                [ ]
230                carmina pulsata   fundentem barbara caetra              [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          20:00
231                inuadit   laeuaque fodit   uitalia mammae.              [ ]
232              hic fuit extremus   caedum labor. addere bello            [ ]
233            haud ultra   licuit dextram,   nec tanta relictum est       [ ]
234                uti, Roma, tibi   posthac ad proelia Paulo.             [1]
235            saxum ingens, uasto   libratum pondere, caeca               [ ]
236           uenit in ora manu et   perfractae cassidis aera              [ ]
237              ossibus infodiens   compleuit sanguine uultus.            [ ]
238           inde pedem referens,   labentia membra propinquo             [ ]
239            imposuit scopulo at  -que, undanti uulnere anhelans,        [ ]
240               sedit terribilis   clipeum super ore cruento:            [ ]
241              immanis   ceu, depulsis   leuioribus hastis,              [ ]
242              accepit   leo cum tandem   per pectora ferrum,            [ ]
243            stat teli   patiens media   tremebundus harena              [ ]
244              ac, manante iubis   rictuque et naribus unda              [ ]
245            sanguinis, interdum   languentia murmura torquens,          [ ]
246                effundit patulo   spumantem ex ore cruorem.             [ ]?
247             tum uero incumbunt   Libyes, super ipse citato             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
248         ductor equo,   qua flatus agit,   qua peruius ensis,           [2]?
249         qua sonipes,   qua belligero   fera belua dente.               [ ]
250              obrutus hic telis   ferri per corpora Piso                [ ]
251            rectorem ut   uidit Libyae,   conixus in hastam             [ ]
252                ilia cornipedis   subrecta cuspide transit              [ ]
253              conlapsoque super   nequiquam incumbere coeptat,          [ ]
254            cum Poenus, propere   collecto corpore, quamquam            [ ]
255                cernuus inflexo   sonipes effuderat armo:               [ ]
256             'Vmbraene Ausoniae   rediuiua bella retractant             [2]
257             post obitum dextra   nec in ipsa morte quiescunt?'         [ ]
258           sic ait atque aegrum   coeptanti attollere corpus            [ ]
259               arduus insurgens   totum permiscuit ensem.               [ ]
260                  ecce, Cydonea   uiolatus harundine plantam,           [u]?
261               Lentulus effusis   campum linquebat habenis,             [ ]
262           cum uidet in scopulo   rorantem saxa cruore                  [ ]?
263                toruoque obtutu   labentem in Tartara Paulum.           [ ]?
264           mens abiit,   puduitque fugae.   tum uisa cremari            [ ]
265           Roma uiro,   tunc ad portas   iam stare cruentus             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
266               Hannibal; Aetoli   tum primum ante ora fuere             [ ]
267             sorbentes   Latium campi.   'quid deinde relictum          [ ]
268            crastina cur Tyrios   lux non deducat ad urbem,             [ ]
269              deseris in tantis   puppim si, Paule, procellis?          [ ]
270            testor caelicolas,'   inquit 'ni damna gubernas             [ ]
271                 crudelis belli   uiuisque in turbine tanto             [ ]
272           inuitus,   plus, Paule, (dolor   uerba aspera dictat)        [ ]
273            plus Varrone noces.   cape, quaeso, hunc, unica rerum       [ ]
274           fessarum   spes, cornipedem.   languentia membra             [ ]
275             ipse leuabo umeris   et dorso tuta locabo.'                [ ]
276             haec inter, lacero   manantem ex ore cruorem               [ ]?
277              eiectans, consul:   'macte o uirtute paterna!             [ ]
278             nec uero   spes angustae,   cum talia restent              [ ]
279                pectora Romuleo   regno. calcaribus aufer,              [ ]
280            qua uulnus   permittit, ecum at  -que hinc ocius urbis      [ ]
281              claudantur portae   (ruet haec ad moenia pestis)          [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          24:00
282              dic, oro:   rerum Fabio   tradantur habenae.              [ ]?
283               nostris pugnauit   monitis furor. amplius acta           [ ]
284            quid superest uita,   nisi caecae ostendere plebi           [ ]?
285             Paulum scire mori?   feror an consumptus in urbem          [ ]
286           uulneribus?   quantine emptum   uelit Hannibal, ut nos       [ ]
287           uertentis   terga aspiciat?   nec talia Paulo                [ ]
288             pectora, nec manis   tam parua intramus imago.             [ ]
289          ille ego - sed   uano quid enim   te demoror aeger,           [1]
290            Lentule, conquestu?   perge atque hinc cuspide fessum       [ ]
291              erige quadrupedem   propere.' tum Lentulus urbem          [ ]
292           magna ferens   mandata petit.   nec Paulus inultum           [ ]
293        quod superest   de luce sinit:   ceu uulnere tigris             [1]
294                letifero cedens   tandem proiectaque corpus             [1]
295              luctatur morti et   languentem pandit hiatum              [ ]
296               in uanos morsus,   nec sufficientibus irae               [ ]
297                ictibus extrema   lambit uenabula lingua.               [ ]
298              iamque coruscanti   telum propiusque ferenti              [ ]?
299          gressum exultantem et   securo caedis Iertae                  [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
300                 non expectatum   surgens defixerat ensem               [ ]
301              Sidoniumque ducem   circumspectabat, in illa              [ ]
302                exoptans animam   certantem ponere dextra.              [ ]
303               sed uicere uirum   coeuntibus undique telis              [1]
304            et Nomas et Garamas   et Celtae et Maurus et Astur.         [ ]
305               hic finis Paulo.   iacet altum pectus et ingens          [ ]
306            dextera, quem, soli   si bella agitanda darentur,           [1]?
307              aequares   forsan Fabio.   mors additur urbi              [ ]
308            pulchra decus misit  -que uiri inter sidera nomen.          [ ]
309           postquam spes Italum   mentesque in consule lapsae,          [ ]
310           ceu truncus capitis,   saeuis exercitus armis                [ ]
311          sternitur, et uictrix   toto fremit Africa campo.             [1]
312            hic Picentum acies,   hic Vmber Martius, illic              [ ]?
313               Sicana procumbit   pubes, hic Hernica turma.             [ ]?
314           passim signa iacent,   quae Samnis belliger, et quae         [ ]
315               Sarrastes populi   Marsaeque tulere cohortes.            [ ]
316               transfixi clipei   galeaeque et inutile ferrum           [ ]
317            fractaque conflictu   parmarum tegmina et ore               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
318             cornipedum   derepta fero   spumantia frena.               [ ]?
319             sanguineus tumidas   in campos Aufidus undas               [ ]
320               eiectat   redditque furens   sua corpora ripis.          [ ]
321               sic Lagea ratis,   uasto uelut insula ponto              [u]
322             conspecta, inlisit   scopulis ubi nubifer Eurus,           [ ]
323          naufragium   spargens operit   freta: iamque per undas        [ ]
324            et transtra et mali   laceroque aplustria uelo              [1]
325             ac miseri fluitant   reuomentes aequora nautae.            [ ]

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 303
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 10,326-658 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: