File n. 303 – 27:38 minuti – Silius Italicus

Cerca Ctrl + F (find). Prossimo file n. 304
Scarico di file Word e Audio separati è possibile (download …)

Lectio n. 303 Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 10,326-658 [Punica]
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)           0:00
326           at Poenus,   per longa diem   certamina saeuis               [ ]
327              caedibus emensus,   postquam eripuere furori              [ ]
328            insignem   tenebrae lucem,   tum denique Martem             [ ]
329               dimisit   tandemque suis   in caede pepercit.            [ ]
330             sed mens inuigilat   curis noctisque quietem               [ ]
331         ferre nequit. stimulat   dona inter tanta deorum               [ ]
332               optatas   nondum portas   intrasse Quirini.              [ ]
333       proxima lux placet. hinc   strictos ferre ocius enses,           [ ]
334            dum feruet cruor et   perfusae caede cohortes,              [ ]
335         destinat ac   iam claustra manu,   iam moenia flamma           [ ]!
 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
336              occupat et iungit   Tarpeia incendia Cannis.              [ ]
337               quo turbata uiri   coniunx Saturnia coepto               [ ]
338                irarumque Iouis   Latiique haud inscia fati,            [ ]
339            incautum ardorem at  -que auidas ad futtile uotum           [ ]
340           spes iuuenis   frenare parat.   ciet inde quietis            [2]
341           regnantem   tenebris Somnum,   quo saepe ministro            [ ]
342                 edomita inuiti   componit lumina fratris,              [ ]
343            atque huic adridens   'non te maioribus' inquit             [ ]
344             'ausis, diue, uoco   nec posco ut mollibus alis            [ ]
345         des uictum   mihi, Somne, Iouem.   non mille premendi          [ ]
346         sunt oculi   tibi, nec spernens   tua numina custos            [ ]
347                 Inachiae multa   superandus nocte iuuencae.            [ ]
348          ductori,   precor, immittas   noua somnia Poeno,              [ ]?
349          ne Romam et   uetitos cupiat   nunc uisere muros,             [ ]
350             quos intrare dabit   numquam regnator Olympi.'             [ ]
351            imperium   celer exequitur   curuoque uolucris              [ ]
352            per tenebras portat   medicata papauera cornu.              [ ]
353       ast ubi per   tacitum adlapsus   tentoria prima                  [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
354               Barcaei   petiit iuuenis,   quatit inde soporas          [ ]
355                deuexo   capiti pennas   oculisque quietem              [ ]
356               inrorat, tangens   Lethaea tempora uirga.                [ ]
357               exercent rabidam   truculenta insomnia mentem.           [ ]
358               iamque uidebatur   multo sibi milite Thybrim             [2]
359           cingere et insultans   astare ad moenia Romae.               [ ]
360                ipse refulgebat   Tarpeiae culmine rupis                [ ]
361                 elata torquens   flagrantia fulmina dextra             [ ]?
362              Iuppiter, et lati   fumabant sulphure campi,              [ ]?
363               ac gelidis Anien   trepidabant caerulus undis,           [ ]
364           et densi ante oculos   iterumque iterumque tremendum         [ ]
365               uibrabant ignes.   tunc uox effusa per auras:            [ ]
366         'sat magna, o iuuenis,   prensa est tibi gloria Cannis.        [ ]
367       siste gradum:   nec enim sacris   inrumpere muris,               [ ]
368          Poene, magis dabitur,   nostrum quam scandere caelum.'        [ ]
369                attonitum uisis   maioraque bella pauentem              [2]
 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)           4:00
370            post confecta Sopor   Iunonia iussa relinquit,              [ ]
371              nec lux terribili   purgauit imagine mentem.              [ ]
372             quos inter   motus somni   uanosque tumultus               [ ]
373              dedita per noctem   reliquo cum milite castra             [ ]
374             nuntiat et praedam   pleno trahit agmine Mago.             [1]
375             huic ductor laetas   Tarpeio uertice mensas                [ ]
376          spondenti,   cum quinta diem   nox orbe tulisset,             [ ]
377              celatis   superum monitis   clausoque pauore,             [ ]
378           uulnera et exhaustas   saeuo certamine uires                 [ ]
379               ac nimium laetis   excusat fidere rebus.                 [ ]
380               tum spe deiectus   iuuenis, ceu uertere ab ipsis         [ ]?
381                terga iuberetur   muris ac signa referre,               [2]
382            'tanta mole' inquit   'non Roma, ut credidit ipsa,          [ ]
383          sed Varro est uictus.   quaenam tam prospera Martis           [ ]
384               munera destituis   fato patriamque moraris!              [ ]
385           mecum exultet eques:   iuro hoc caput, accipe muros          [ ]
386               Iliacos   portasque tibi   sine Marte patentis.'         [ ]
387          dumque ea Mago fremit   cauto non credita fratri,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
388                iam Latius sese   Canusina in moenia miles              [ ]?
389          colligere et profugos   uicino cingere uallo                  [ ]?
390            coeperat. heu rebus   facies inhonora sinistris!            [ ]
391         non aquilae,   non signa uiris,   non consulis altum           [ ]
392            imperium,   non subnixae   lictore secures.                 [ ]
393       trunca atque aegra metu,   ceu magna elisa ruina,                [ ]
394              corpora debilibus   nituntur sistere membris.             [ ]
395            clamor saepe repens   et saepe silentia fixis               [ ]
396            in tellurem oculis:   nudae plerisque sinistrae             [ ]
397                detrito clipeo,   desunt pugnacibus enses,              [ ]
398           saucius omnis eques:   galeis carpsere superbum              [ ]
399             cristarum decus et   damnarunt Martis honores.             [ ]
400                at multa thorax   perfossus cuspide, et haerens         [ ]
401               loricae interdum   Maurusia pendet harundo.              [ ]
402              interdum   maesto socios   clamore requirunt.             [ ]
403       hic Galba, hic   Piso et leto   non dignus inerti                [ ]
404               Curio deflentur,   grauis illic Scaeuola bello.          [ ]
405         hos passim, at   Pauli pariter   ceu dira parentis             [ ]
 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)           8:00
406          fata gemunt:   ut uerba mali   praenuntia numquam             [ ]
407             cessarit canere et   Varronis sistere mentem,              [ ]
408        utque diem hunc totiens   nequiquam auerterit urbi,             [ ]?
409           atque idem   quantus dextra.   sed cura futuri               [ ]
410      quos premit, aut   fossas instant   praeducere muris              [ ]
411           aut portarum aditus,   ut rerum est copia, firmant,          [ ]
412          quaque patet   campus planis   ingressibus hostis,            [ ]
413              ceruorum ambustis   imitantur cornua ramis,               [ ]
414           et stilus occulitur,   caecum in uestigia telum.             [ ]
415           ecce, super   clades et non   medicabile uulnus,             [1]
416             reliquias belli at  -que imperdita corpora Poenis          [ ]
417               impia formido ac   maior iactabat Erinys.                [ ]
418          trans aequor   Tyrios enses   atque arma parabant             [ ]
419           Punica et Hannibalem   mutato euadere caelo.                 [ ]?
420                dux erat exilio   non laetus Marte Metellus,            [ ]
421          sed stirpe haud parui   cognominis. is mala bello             [ ]
422              pectora degenerem  -que manum ad deformia agebat          [ ]
423            consulta atque alio   positas spectabat in orbe,            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)           
424          quis sese occulerent,   terras, quo nomina nulla              [ ]
425           Poenorum aut patriae   penetraret fama relictae.             [ ]
426          quae postquam accepit   flammata Scipio mente,                [ ]
427               quantus Sidonium   contra fera proelia miscens           [ ]
428           ductorem   stetit in campis,   rapit ocius ensem             [ ]
429         atque, ubi turpe malum   Latioque extrema coquebant            [ ]
430          coepta uiri,   ruptis foribus   sese arduus infert.           [ ]
431          tum quatiens strictum   cum uoce ante ora pauentum            [ ]
432             mucronem:   'Tarpeia, pater,   qui templa secundam         [ ]
433                incolis a caelo   sedem, et Saturnia, nondum            [1]
434                 Iliacis   mutata malis,   tuque aspera pectus          [2]
435               aegide Gorgoneos   uirgo succincta furores,              [ ]
436              Indigetesque dei,   sponte en per numina uestra           [ ]
437          perque caput,   nullo leuius   mihi numine, patris            [ ]
438                magnanimi iuro:   numquam Lauinia regna                 [2]
439             linquam nec linqui   patiar, dum uita manebit.             [ ]
440               ocius en   testare deos,   si moenia taedis              [ ]!

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
441            flagrabunt Libycis,   nullas te ferre, Metelle,             [ ]
442            ausurum in   terras gressus.   ni talia sancis,             [ ]
443         quem tremis et   cuius somnos   formidine rumpis,              [ ]
444            Hannibal hic   armatus adest.   moriere, nec ullo           [ ]!
445                Poenorum melior   parietur gloria caeso.'               [ ]
446              his excussa incepta minis. iamque ordine iusso            [ ]!
447           obstringunt   animas patriae   dictataque iurant             [ ]
448                sacramenta deis   et purgant pectora culpae.            [ ]
449           atque ea dum Rutulis   turbata mente geruntur,               [ ]?
450               lustrabat campos   et saeuae tristia dextrae             [ ]
451               facta recensebat   pertractans uulnera uisu              [ ]
452              Hannibal et magna   circumstipante caterua                [ ]
453               dulcia praebebat   trucibus spectacula Poenis.           [ ]
454            quas strages inter,   confossus pectora telis               [ ]
455              seminecem extremo   uitam exhalabat in auras              [ ]?
456              murmure deficiens   iam Cloelius oraque nisu              [ ]
457          languida uix aegro et   dubia ceruice leuabat.                [ ]
458               agnouit sonipes,   arrectisque auribus acrem             [ ]
 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          12:00
459             hinnitum effundens   sternit tellure Bagesum,              [ ]
460               quem tum captiuo   portabat in agmina dorso.             [ ]?
461      hinc, rapidum   glomerans cursum,   per lubrica pingui            [ ]
462          stante cruore soli et   tumulata cadauera caede               [ ]
463               euolat ac domini   consistit ad ora iacentis.            [ ]
464                inde inclinatus   colla et submissus in armos           [ ]
465               de more inflexis   praebebat scandere terga              [ ]
466            cruribus ac proprio   quodam trepidabat amore.              [ ]?
467                milite non illo   quisquam felicius acri                [ ]
468               insultarat equo,   uel si resupina citato                [ ]
469                proiectus dorso   ferretur membra, uel idem             [ ]
470               si nudo   staret tergo,   dum rapta uolucris             [ ]
471            transigeret   cursu sonipes   certamina campi.              [ ]
472               at Libys humanos   aequantem pectore sensus              [2]
473              haud parce   miratus ecum,   quinam ille sinistrae        [2]
474               depugnet   morti iuuenis,   nomenque decusque            [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
475                erogitat   letique simul   compendia donat.             [1]
476         hic Cinna (ad   Tyrios namque is   sua uerterat arma           [ ]
477             credulus aduersis,   et tum comes ibat ouanti)             [ ]
478         'auribus huic,' inquit   'ductor fortissime, origo est         [ ]
479              non indigna tuis.   quondam sub regibus illa,             [ ]
480          quae Libycos   renuit frenos,   sub regibus olim              [ ]
481           Roma fuit. sed enim,   solium indignata Superbi              [ ]
482             ut sceptra exegit,   confestim ingentia bella              [ ]
483                 Clusina   uenere domo.   si Porsena fando              [3]?
484             auditus   tibi, si Cocles,   si Lydia castra,              [ ]
485            ille ope Maeonia et   populo succinctus Etrusco             [ ]
486                certabat pulsos   per bella reponere reges.             [ ]
487             multa adeo   nequiquam ausi,   pressitque tyrannus         [ ]?
488            Ianiculum incumbens   urbi. mox pace probata                [ ]
489           compressere odia, et   positum cum foedere bellum.           [ ]
490        obsidibus  -que obstricta fides.   mansuescere corda            [ ]
491         nescia, pro superi! et   nil non immite parata                 [ ]
492          gens Italum   pro laude pati:   bis Cloelia senos             [ ]
 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
493               nondum complerat   primaeui corporis annos,              [ ]
494                  una puellarum   Laurentum et pignora pacis            [ ]
495                inter uirgineas   regi tramissa cateruas.               [ ]?
496             facta uirum sileo.   rege haec et foedere et annis         [ ]
497              et fluuio spretis   mirantem interrita Thybrim            [ ]
498           tranauit,   frangens undam   puerilibus ulnis.               [ ]
499                cui si mutasset   sexum natura, reuerti                 [ ]
500               forsan Tyrrhenas   tibi non licuisset in oras,           [ ]
501           Porsena. sed iuueni,   ni sim tibi longior, hinc est         [ ]?
502              et genus et clara   memorandum uirgine nomen.'            [ ]?
503              talia dum pandit,   uicinus parte sinistra                [ ]
504            per subitum erumpit   clamor. permixta ruina                [ ]
505         inter et arma uirum et   lacerata cadauera Pauli               [ ]
506              eruerant   corpus media   de strage iacentum.             [ ]
507      heu quis erat!   quam non similis   modo Punica telis             [ ]
508               agmina turbanti,   uel cum Taulantia regna               [ ]
509            uertit, et Illyrico   sunt addita uincla tyranno!           [ ]
510               puluere canities   atro arentique cruore                 [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          16:00
511            squalebat barba, et   perfracti turbine dentes              [ ]
512                  muralis saxi,   tum toto corpore uulnus.              [ ]
513         quae postquam aspexit,   geminatus gaudia ductor               [ ]
514          Sidonius   'fuge, Varro,' inquit   'fuge, Varro, superstes,   [ ]
515             dum iaceat Paulus.   patribus Fabioque sedenti             [ ]
516             et populo   consul totas   edissere Cannas.                [ ]?
517          concedam hanc iterum,   si lucis tanta cupido est,            [ ]
518            concedo   tibi, Varro, fugam. at,   cui fortia et hoste     [ ]?
519            me digna haud paruo   caluerunt corda uigore,               [ ]
520              funere supremo et   tumuli decoretur honore.              [ ]
521         quantus, Paule, iaces!   qui tot mihi milibus unus             [ ]
522                maior laetitiae   causa es. cum fata uocabunt,          [ ]
523            tale precor   nobis salua   Carthagine letum.'              [ ]
524             haec ait et socium   mandari corpora terrae,               [ ]?
525           postera cum thalamis   Aurora rubebit apertis,               [ ]
526                imperat armorum  -que iubet consurgere aceruos,         [ ]
 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
527               arsuros,   Gradiue, tibi.   tum munera iussa,            [2]
528         defessi   quamquam, accelerant   sparsoque propinquos          [ ]
529             agmine prosternunt   lucos: sonat icta bipenni             [ ]
530            frondosis   silua atra iugis.   hinc ornus et albae         [ ]
531            populus alta comae,   ualidis accisa lacertis,              [ ]
532           scinditur, hinc ilex   proauorum condita saeclo.             [ ]
533              deuoluunt quercus   et amantem litora pinum               [ ]
534             ac, ferale, decus,   maestas ad busta cupressos.           [1]
535            funereas   tum deinde pyras   certamine texunt,             [ ]
536               officium infelix   et munus inane peremptis,             [ ]
537               donec anhelantis   stagna in Tartesia Phoebus            [ ]
538        mersit equos,   fugiensque polo   Titania caecam                [1]
539                orbita nigranti   traxit caligine noctem.               [ ]
540            post, ubi fulserunt   primis Phaethontia frena              [ ]
541              ignibus atque sui   terris rediere colores,               [ ]
542           supponunt flammam et   manantia corpora tabo                 [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
543                hostili   tellure cremant.   subit horrida mentem       [2]?
544                formido incerti   casus, tacitusque pererrat            [ ]
545            intima corda pauor,   si fors ita Martis iniqui             [ ]
546           mox ferat, hac ipsis   inimica sede iacendum.                [2]?
547          at tibi, Bellipotens,   sacrum, constructus aceruo            [ ]
548              ingenti   mons armorum   surgebat ad astra.               [ ]
549            ipse, manu   celsam pinum   flammaque comantem              [ ]
550              attollens, ductor   Gradiuum in uota ciebat:              [ ]
551         'primitias   pugnae et laeti   libamina belli                  [ ]?
552               Hannibal Ausonio   cremat haec de nomine uictor,         [ ]
553         et tibi, Mars genitor,   uotorum haud surde meorum,            [ ]
554              arma electa dicat   spirantum turba uirorum,'             [ ]
555              tum face coniecta   populatur feruidus ignis              [ ]
556         flagrantem   molem, et rupta   caligine in auras               [ ]
557               actus apex claro   perfundit lumine campos.              [ ]
558          hinc citus ad tumulum   donataque funera Paulo                [2]
559               ibat et hostilis   leti iactabat honorem.                [ ]
560               sublimem eduxere   pyram mollisque uirenti               [ ]?

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          20:00
561              stramine composuere toros. superaddita dona               [ ]!
562           funereum   decus: expertis   inuisus et ensis                [ ]
563           et clipeus,   terrorque modo at  -que insigne superbum       [ ]
564             tum laceri fasces,   captaeque in Marte secures.           [ ]
565             non coniunx   natiue aderant,   non iuncta propinquo       [1]
566      sanguine turba uirum, aut   celsis de more feretris               [ ]
567         praecedens   prisca exequias   decorabat imago                 [ ]
568                omnibus exuuiis   nudo, iamque Hannibal unus            [ ]
569            sat decoris   laudator erat:   fulgentia pingui             [ ]
570               murice suspirans   inicit uelamina et auro               [ ]
571          intextam chlamydem ac   supremo adfatur honore:               [ ]
572            'i, decus Ausoniae,   quo fas est ire superbas              [ ]
573            uirtute et   factis animas.   tibi gloria leto              [ ]
574             iam parta insigni.   nostros Fortuna labores               [ ]
575           uersat adhuc   casusque iubet   nescire futuros.'            [ ]
576       haec Libys, atque repens   crepitantibus undique flammis         [ ]
577           aetherias   anima exultans   euasit in auras.                [ ]
578          Fama dehinc   gliscente sono   iam sidera adibat,             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
579           iam maria ac terras,   primamque intrauerat urbem.           [ ]
580               diffidunt muris:   solam pauitantibus arcem              [ ]
581            sperauisse sat est.   nec enim superesse iuuentam,          [ ]
582              ac stare Ausoniae   uacuum sine corpore nomen,            [ ]
583          quodque adeo   nondum portis   inruperit hostis,              [ ]
584              contemptu   cessare putant.   iam tecta cremari,          [ ]
585                ac delubra rapi   caedesque ante ora nefandae           [1]
586                 natorum septem  -que arces fumare uidentur.            [ ]
587                lux una euersas   bis centum in strage curulis,         [ ]
588           ac iuuenum   bis tricenis   orbata gemebat                   [ ]?
589              milibus exhaustae   nutantia moenia Romae,                [ ]
590         atque ea post Trebiam,   post Tusci stagna profundi,           [ ]
591            nec socium   numero pariter   leuiore perempto.             [ ]
592            sed uero   sed enim reliqui   pia turba senatus             [1]
593              munera sortito inuadunt. celer omnia lustrans             [ ]!
594             clamitat attonitis   Fabius: 'non ulla relicta est,        [ ]
595             credite, cunctandi   ratio. adproperemus, ut hostis        [ ]
596              nequiquam armatos   ausit succedere muros.                [ ]
 
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
597           dura inter   pauidos alitur   fortuna sedendo,               [ ]
598           et gliscunt   aduersa metu.    ite ocius, arma               [ ]?
599           deripite, o   pubes, templis.   uos atria raptim             [2]
600              nudate et clipeos   in bella refigite captos.             [ ]
601         sat patriae   sumus, e numero   si ad proelia nostro           [ ]
602         nil minuit   pauor. in patulis   illa horrida campis           [ ]
603             sit metuenda lues,   muros haud fregerit umquam            [ ]
604                 exultare leuis   nudato corpore Maurus.'               [ ]?
605            dum Fabius   lapsas acuit   formidine mentes,               [ ]
606               Varronem aduentare uagus per moenia rumor                [ ]!
607             spargit et occulto   perfundit pectora motu:               [ ]
608       haud secus ac,   fractae rector   si forte carinae               [ ]
609              litoribus   solus uacuis   ex aequore sospes              [ ]
610               adnatet, incerti   trepidant, tendantne negentne         [ ]
611               iactato dextras,   ipsamque odere salutem                [ ]
612                   unius amissa   superantis puppe magistri.            [ ]
613              quam restare uiro   labem, qui accedere portis            [ ]?
614                audeat ac dirum   ueniat pauitantibus omen!             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)          24:00
615          hos mulcens   questus Fabius   deforme docebat                [ ]
616                cladibus irasci   uulgumque arcebat ab ira.             [ ]
617              aduersis   etenim ferri   non esse uirorum                [ ]?
618          qui Martem inscribant   genti, non posse dolores              [ ]
619            condere et ex poena   solacia poscere luctus.               [ ]?
620               si uero exprobrare sinant, sibi tristius illum           [ ]!
621                inluxisse diem,   quo castris uiderit ire               [ ]
622           Varronem,   quam quo uideat   remeare sine armis.            [ ]
623              his dictis   sedere minae, et   conuersa repente          [2]
624             pectora: nunc fati   miseret, nunc gaudia Poeno            [ ]?
625          consulibus   reputant caesis   erepta duobus.                 [ ]?
626             ergo omne effundit   longo iam se agmine uulgus            [ ]
627             gratantum,   magnaque actum   se credere mente             [ ]
628           testantur,   quod fisus auis   sceptrisque superbis          [ ]
629                 Laomedontiadum   non desperauerit urbi.                [ ]
630              nec minus infelix   culpae grandique pudore               [ ]
631               turbatus, consul   titubantem ad moenia gressum          [ ]
632            portabat lacrimans:   deiectum attollere uultum             [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
633          ac patria aspicere et   luctus renouare pigebat.              [ ]
634             quod uero   reduci tum se   populusque patresque           [1]?
635           offerrent,   non gratari,   sed poscere natos                [ ]
636         quisque suos   fratresque simul   miseraeque parentes          [ ]
637                 ire uidebantur   laceranda ad consulis ora.            [ ]
638                sic igitur muto   lictore inuectus in urbem             [ ]
639               damnatum superis   aspernabatur honorem.                 [ ]
640             at patres   Fabiusque, procul   maerore remoto,            [ ]
641            praecipitant curas.   raptim delecta iuuenta                [ ]
642             seruitia armantur,   nec claudit castra saluti             [ ]
643        postpositus   pudor. infixum est   Aeneia regna                 [ ]
644              Parcarum in leges   quacumque reducere dextra             [ ]
645        proque arce et sceptris   et libertatis honore                  [ ]
646             uel famulas   armare manus.   primaeua suorum              [ ]
647              corpora praetexto   spoliant uelamine et armis            [ ]
648             insolitis cingunt.   puerilis casside uultus               [ ]
649         clauditur atque hostis   pubescere caede iubetur.              [ ]
650              idem obsecrantis,   captiuum uulgus ut auro               [ ]

Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig, 10. bog (Corpus P.L.)
651                pensarent paruo   (nec pauca fuere precantum            [ ]
652                milia), miranti   durarunt prodere Poeno.               [ ]?
653       cuncta adeo   scelera et noxam   superauerat omnem               [ ]
654               armatum   potuisse capi.   tunc terga dedisse            [ ]
655              damnatis   Sicuas longe   meritare per oras               [ ]
656             impositum,   donec Latio   decederet hostis.               [ ]
657            haec tum Roma fuit:   post te cui uertere mores             [ ]
658             si stabat   fatis, potius,   Carthago, maneres.            [ ]
______________________________________________________________________________..

<<< versi / risultati [ ] della versificazione© >>>

Prossimo file n. 304
Tib. Catius Silius Italicus: Puniske krig 11,1-258 [Punica]
Ritorna a INDEX !

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: